Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Tractatus de immortalitate animae
Caput III
|
____________________________________________________________
|
|
|
Caput Tertiumin quo ponitur modus affirmans animum immortalem esse unumnumero, mortalem vero esse multiplicatum, quem modumThemistius et Averroes insecuti sunt
Ex istis igitur sex modis enumeratis quattuor acceperunt iudices, duo vero evanuerunt. Nullus etenim posuit immaterialem multiplicari, materialem vero esse unum numero. Et hoc rationabiliter, quoniam imaginabile est unam rem corpoream esse in tot distinctis loco et subiecto, et maxime, si est corruptibilis. Similiter nullus posuit eandem rem aequaliter esse mortalem et immortalem, sicut nihil aequaliter potest constitui ex duobus contrariis, sed semper oportet unum alteri praedominari, ut I De caelo textu et commento 7 et II De generatione 47 et X Metaphysicae 23 et in II Colliget plane ostenditur.Singillatim igitur videamus de illis quattuor residuis. Averroes itaque et, ut existimo, ante eum Themistius concordes posuere animam intellectivam realiter distingui ab anima corruptibili, verum ipsam esse unam numero in omnibus hominibus, mortalem vero multiplicatam. Primi autem dicti ratio est, quoniam, cum viderunt Aristotelem simpliciter probare intellectum possibilem esse immixtum et immaterialem et per consequens aeternum omniaque eius verba ad hoc tendere, ut inspicienti libros De anima liquet, credideruntque rationem Aristotelis in se veram esse, affirmaverunt simpliciter intellectum esse immortalem. Cum autem ulterius viderunt animam sensitivam et vegetativam de necessitate in suis officiis organo corporali indigere, ut ex locis superius citatis apparet, tale autem de necessitate corporeum et caducum est, concluserunt talem animam simpliciter esse mortalem. Verum cum fieri nequeat, ut eadem res simpliciter et absolute mortalis et immortalis sit, coacti sunt ponere immortalem a mortali realiter distingui. Themistius quoque in hanc sententiam trahere conatur Platonem inducitque verba Platonis in Timaeo, quae manifeste videntur hoc praetendere. Quod vero unicus sit intellectus in omnibus hominibus, sive agens sive possibilis ponatur, patere potest ex eo, quoniam apud Peripateticos est celebrata propositio: Multiplicationem individuorum in eadem specie non posse esse nisi per materiam quantam, ut VII et XII Metaphysicae et II De anima scribitur. Quo autem modo solvantur dubitationes contra hunc modum, apparet eorum libros et suorum sectatorum intuendo. Hic enim intendimus abbreviare solumque referre, quae necessaria sunt. |