Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Tractatus de immortalitate animae
Caput XIV
|
____________________________________________________________
|
|
|
Caput Quartum Decimumin quo ad obiecta respondetur
Arduum quippe et onerosum mihi videtur his argumentationibus satisfacere, et eo praesertim, quoniam famosum est animas post mortem remanere, et, ut II Metaphysicae scribitur, difficile est contra consuetudinem loqui. Verum quantum dabitur facultas, in hac materia saltem probabiliter dicere conabimur.Pro responsione igitur ad primum sciendum est, quod unaquaeque res, saltem perfecta, habet aliquem finem. Cumque finis boni rationem obtineat, ut II Metaphysicae dicitur, non tamen, quod est magis bonum, debet unicuique rei pro fine assignari, sed solum, secundum quod convenit illi naturae et ei proportionatur; nam etsi sentire melius est quam non sentire, non tamen lapidi convenit sentire neque esset bonum lapidi; sic namque amplius non esset lapis. Quare et in assignando finem homini, si talem, qualem Deo et intelligentiis, assignaremus, non conveniens forte assignatio, quandoquidem sic non esset homo.Secundo accipiendum est et maxime memoriae mandandum, quod totum genus humanum uni singulari homini comparari potest. In uno autem individuo humano sunt multiplicia et diversa membra, quae et ad diversa officia sive diversos fines proximos suntfinem deputata sunt; quare omnia illa in aliquibus debent communicare. Quodsi ordo ille praevaricaretur, aut homo non esset, aut incommode esset. Omnia vero membra ordinantur in communem utilitatem ipsius hominis; et aut unum est necessarium alteri et e contra aut saltem ultile, licet aliquando et illud magis, illud vero minus. Unde cor necessarium est cerebro et cerebrum cordi, corque necessarium est manui, manus vero utilis cordi; et dextera utilis est sinistrae et sinistra dexterae, omniaque membra communicant in vita et naturali calore, indigentque spiritu et sanguine, sicut ex libro De animalibus apertum est videre. Ultra haec, in quibus communicant, singulum membrum singulare habet officium; cor namque unum, cerebrum alterum, hepar aliud, et sic de residuis, ut in eodem libro Animalium declarat Aristoteles, verum copiosius Galenus in libro De utilitate particularum. Haec autem officia sive opera non sunt aequalia, verum unum prius et alterum posterius, unum perfectius et alterum imperfectius. Secundum namque Aristotelem cum cor sit nobilissimum et primum, ideo et officium eius est nobilissimum et primum. Et sic de reliquis discurrendo. Et quantumcumque cerebrum verbi causa non sit ita perfectum sicut cor, in suo tamen genere potest esse perfectum. Quare sicut omnia membra inter se habent latitudinem et diversitatem, ita unumquodque genus membri, intra tamen certos terminos. Etenim neque omnia corda sunt aeque magna vel consimiliter calida; et sic de residuis membris.Illud quoque observandum est, quod, quantumcumque inter ista membra sit tanta diversitas, non tamen ea est talis, ut discordiam pariat; sed debet esse commensurata diversitas. Quodsi ultra modum fiat, aut perditio individui aut aegritudo consequetur. Si etiam non essent illa commensurata diversitas, individuum minime constare posset. Etenim si omnia membra essent aut cor aut oculus, animal non esset; veluti in symphoniis et concentibus si omnes voces essent unius ordinis, non causaretur concentus et delectatio, taliterque disposita sunt, ut neque universum individuum neque aliqua eius pars meliori modo potest esse disposita, quam sit. Sicut Plato in Timaeo dixit, quod Deus dedit unicuique, quod optimum est sibi et universo, eodem itaque pacto censendum est de toto genere humano. Universum namque humanum genus est sicut unum corpus ex diversis membris constitutum, quae et diversa habent officia, in communem tamen utilitatem generis humani ordinata, unumque tribuit alteri, et ab eodem, cui tribuit, recipit, reciprocaque habent opera.Neque omnia possunt esse aequalis perfectionis, sed quibusdam data sunt perfectiora, quibusdam vero imperfectiora. Haecque inaequalitas si tolleretur, aut genus humanum periret, aut non commode constaret. Habent tamen aliqua, in quibus omnia aut fere omnia communicant. Secus enim non essent partes unius generis et ad unum commune bonum tendentia, sicut de unius singularis hominis membris dicebatur. Neque inaequalitas inter homines, commensurata tamen, debet discordiam parere: Immo sicut in symphonia vocum commensurata diversitas concentum delectabilem facit, sic commensurata diversitas inter homines perfectum, pulchrum, decorum et delectabile generat, incommensurata vero contrarium.His igitur sic digestis dicamus, quod omnes homines ad huiusmodi finem communem consequendum debent in tribus intellectibus communicare: speculativo videlicet, practico seu operativo et factivo. Nullus etenim homo est non orbatus et in aetate debita constitutus, qui aliquid horum trium intellectuum non habeat; veluti nullum est membrum, quod sanguine et calore naturali non participat. Unusquisque enim homo habet aliquid de speculatione, et forte in unaquaque scientia speculativa. Quia saltem principia, quae, ut II Metaphysicae dicitur, sunt sicut ianuae domus, quas nullus ignorat; quis enim est, qui prima principia, veluti de quolibet dicitur esse vel non esse, non contingit idem simul esse et non esse, ignoret? Quis omnino Dei ignarus est, entis, unius, veri, boni? Et sic de reliquis, quod nimis onerosum esset percurrere. Haec autem ad metaphysicam pertinent. De naturali quoque manifestum est, cum ista subiacent sensibus, quae primo intellectui occurrunt. In mathematica quoque illum clarum est videre, cum sine numeris et figuris vita humana duci non possit; omnesque homines horas, dies, menses et annos cognoscunt multaque alia, quae sunt astronomici negotii. Non minusque, nisi caecus sit, aliquid de visionibus cognoscit, quod est opus perspectivae, nisique sordus sit, de concentibus, quod ad musicam spectat. Quid dicam autem de rhetorica et dialectica? Quandoquidem Aristoteles in prooemio Rhetoricae dicat. propter quod et modo quodam omnes participant ambabus. De intellectu autem operativo, qui est circa mores, res publicas et res domesticas, illud quidem apertissimum est, cum unicuique datum sit bonum et malum cognoscere, esse partem civitatis et familiae. Etenim huiusmodi intellectus vere et proprie humanus nuncupatur, ut Plato in De re publica et Aristoteles in Ethicis testantur. De factivo autem intellectu illud in propatulo est, quandoquidem nullus homo sine hoc vitam degere potest. Etenim sine mechanicis et necessariis ad vitam homo non potest durare.Verum scire oportet, quod, tametsi unusquisque homo de tribus enumeratis intellectibus ex toto non privetur, non tamen homo aequaliter se habet ad hos.Speculativus namque intellectus non est hominis, verum est deorum, ut Aristoteles Ethicorum X tradit. Et Plato in Timaeo: Maximum deorum donum est philosophia; quare nullo pacto in hoc homo cum ceteris mortalibus communicat. Ideo etsi omnes homines aliquid huius habent, exacte tamen et perfecte paucissimi et habent et habere possunt. Propter quod contingit, quod ea pars generis humani,quae se totam speculationi tradit, eam proportionem tenet in genere hominum, quam cor in genere membrorum, quamquam et latitudo sit, ut quidam mathematici, quidam physici, quidam vero metaphysici sint. Interque omnes istos modos est latitudo, sicut satis liquet.Intellectus autem factivus, qui infimus et mechanicus est, omnibus quidem hominibus est communis; immo et bestiae hoc participant, ut docet Aristoteles in libro De historiis, cum multae bestiae casas construant multaque alia, quae intellectum factivum praetendunt. Hicque maxime necessarius est, adeo, ut maior pars hominum circa hunc detenta est. Quare femineus sexus fere ex toto huic incumbit ut texere, filare, suere etc. Maximaque hominum pars agriculturae vacat, deinde diversis artificiis. Neque, qui uni incumbit, alteri artificio commode incumbere potest. Quapropter Plato in De re publica et Aristoteles in Politicis iusserunt, ut, quemadmodum unum membrum commode non exercet diversa officia, sic nec unus artifex diversis artificiis vacare debeat; neutrum enim consequetur.Operativus autem intellectus vere convenit homini. Et unusquisque homo non orbatus perfecte eum consequi potest; secundumque eum simpliciter et absolute homo dicitur bonus et malus, secundum vero speculativum et factivum nisi secundum quid et cum determinatione. Secundum namque virtutes et vitia homo dicitur bonus homo et malus homo. At bonus metaphysicus non bonus homo dicitur, sed bonus metaphysicus; bonusque domificator non bonus absolute, sed bonus domificatur nuncupatur. Quapropter homo non indigne fert, si non metaphysicus, philosophus vel faber appellatur; at si fur, intemperatus, iniustus, imprudens vel aliquod huiusmodi vitiosum dicatur, maxime indignatur vel excandescit; tamquam esse studiosum vel vitiosum humanum sit et in nostra potestate repositum, ad esse philosophum vel domificatorem non nostrum est neque homini necessarium. Quo fit, ut omnes homines possint et debeant esse bene morigerati, non autem omnes philosophi, mathematici, domificatores et reliqua. Neque enim constaret genus humanum, nisi tanta esset diversitas, sicut supra de membris dictum est.Redeuntes igitur ad propositum dicimus, quod finis generis humani in universali est participare de illis tribus intellectibus, secundum quos etiam homines inter se communicant et vivunt; et unus alteri aut est utilis aut necessarius, sicut omnia membra in uno homine communicant in spiritu vitali et habent operationes mutuas inter se. Et ab hoc fine homo absolvi non potest.Verum quantum ad intellectum practicum, qui proprie hominis est, quilibet homo perfecte debet habere. Ad hoc enim, ut genus humanum recte conservetur, quilibet homo debet esse virtuosus moraliter et, quantum possibile est, carere vitio; sibique imputatum est vitiumtamquam suum, in quocumque statu reperiatur, sive egenus, sive pauper, sive dives, sive mediocris, sive opulentus. De aliis autem intellectibus non est necessarium, immo neque possibile. Neque convenit generi humano: Non enim constaret mundus, si quilibet esset speculativus; immo neque ipse, cum impossibile sit unum genus hominum, utpote philosophicum, sibi esse sufficiens neque esse tantum domificatorium genus vel aliquod huiusmodi. Neque fieri potest, ut unum perfecte exerceat opera alterius, nedum omnium, sicut contingit in membris.Quare universalis finis generis humani est secundum quid de speculativo et factivo participare, perfecte autem de practico. Universum enim perfectissime conservaretur, si omnes homines essent studiosi et optimi, sed non, si omnes essent philosophi vel fabri vel domificatores. Neque ita est in virtutibus moralibus sicut in artibus et scientiis, quod una impediat aliam et incumbere uni impediat incumbere alteri. Verum, ut dicitur in Ethicis, virtutes morales sunt connexae; et qui perfecte habet unam, habet omnes. Quare omnes debent esse studiosi et boni; esse vero philosophum, mathematicum, architectum sunt fines particulares, sicut cerebrum habet proprium officium et hepar suum. Neque ista inaequalitas in genere humano debet parere invidiam et lites inter ea, sicut neque diversitas in membris, immo unionem et pacem, maxime cum quilibet debet esse moralis, a quo talia relegata sunt. Et sicut unumquodque elementum secundum totum categorematice est debite situatum, aliqua tamen pars ipsius melius quam alia – non enim quaelibet pars ignis tangit sphaeram lunae, nisi ut toti coniuncta est, neque quaelibet pars terrae est centrum mundi nisi ratione totius –, ita non quilibet habet ultimum finem, qui convenit parti nisi ut ars generis humani. Sufficit autem habere communem humanum.Quapropter ad rationem dicitur, quod, si homo mortalis est, quilibet homo potest habere finem, qui universaliter convenit homini; qui tamen competit parti perfectissimae, non potest neque convenit. Sicut non quodlibet membrum potest habere perfectionem cordis et oculi – immo non constaret animal –, sic, si quilibet homo esset speculativus, non constaret communitas humana. Quare et plura climata et diversae regiones sunt necessaria. Felicitas igitur non stat in habitu speculativo per demonstrationem, tamquam conveniens universaliter generi humano, sed tamquam primae parti principali eius. Et quantumcumque ceterae partes ad talem felicitatem pervenire non possint, non tamen ex toto privantur felicitate, cum aliquid speculativi ad aliquid factivi habere possint perfecteque practici. Qui habitus quasi unumquemque beatificare potest. Agricola enim vel faber, egenus vel dives, si moralis existet, felix nuncupari potest et vere nuncupatur, sorteque sua contentus abibit. Cum hoc, quod etiam praeter felicitatem moralem potest appellari felix agricola vel felix domificator, si feliciter in agricultura operetur vel in construenda domo, licet non tam proprie propter hoc felix nuncupetur. Haec enim non sunt in potestate humana sicut virtutes et vitia. Non igitur genus humanum a suo frustratur fine, nisi se ipsum talem faciat.Et quod ulterius addebatur, quoniam talis speculatio non videtur posse facere hominem felicem, cum sit valde debilis et obscura, huic dicitur, quod, tametsi in ordine ad aeterna huiusmodi sit et ad eam, quae intelligentiarum, tamen inter res mortales nihil excellentius haberi potest, sicut Plato in Timaeo dixit. Neque mortalis immortalem felicitatem appetere debet, quoniam immortale mortali non convenit, sicut ira immortalis non convenit homini mortali, ut II Rhetoricae dicit Aristoteles. Quare primo supposuimus, quod unicuique rei proportionatus finis assignetur. Si enim homo erit temperatus, non impossibilia appetet, neque sibi conveniunt; talem enim habere felicitatem est proprium deorum, qui nullo modo a materia et transmutatione dependent. Cuius oppositum contingit in humano genere, quod est medium inter mortalia et immortalia.Et cum ulterius dicebatur, quia finis debet quietare, hic autem hominis intellectum et voluntatem non quietat, huic dicitur, quod Aristoteles in fine I Ethicorum non ponit felicitatem humanam tamquam perfecte quietantem, immo ponit, quod, quantumcumque homo sit felix, non tamen tam stabilis est, quin multa perturbent ipsum – non enim esset homo –, verum non removeant a felicitate; sicut non quivis ventus evellit arborem, licet moveat folia. Quare in humana felicitate sufficit stabilitas non removebilis, licet aliqualiter conturbabilis, immo, quod plus est, et in quacumque aetate: In iuvenili enim, si exactam non habet cognitionem, quae in virili congruit, dummodo habeat iuvenili congruentem, contentus est pro illa aetate; neque amplius appetit, quam sibi conveniat. Quare neque angustiabitur, ut dicebatur.Et cum ulterius procedebatur, quod numquam tanta scit, quanta scire potest, nec tam clare, quin clarius, dico, quod hoc non tollit felicitatem eius, dummodo tantum habeat, quantum sibi pro illo statu convenit, et ex parte sui non deficiat. Nam temperati appetitus est tantum appetere, quantum digere potest; ita viri temperati est contentari eo, quod sibi convenit et habere potest.Et cum ulterius adiungebatur, cum homo sciat se cito amissurum et quod multis modis auferri potest, magis sibi erit miseria quam felicitas, huic dicitur, quod illiberalis hominis est non velle restituere, quod gratis accepit, cum homo praesupponitur mortalis; nam et purgatoriam antiqui appellaverunt, cum ea lege receperit, ut sciat naturae concessuram. Gratias Deo et naturae aget, semperque erit paratus mori, neque mortem timebit, cum vanus sit timor de inevitabilibus nihilque mali conspiciat in morte.Cumque ulterius inferebatur, quod hominis condicio longe peior esset quocumque bruto, certe mea sententia hoc non est philosophice dictum, cum opera bestialia, quantumcumque quieta in suo genere, supponantur inquieta in genere intellectualium. Quis mallet esse lapidem vel cervum longae vitae quam hominem, quantumcumque vilem? Cum hoc, quod vir prudens in quolibet statu et tempore potest ferre animum quietum, quamvis a tribulationibus corporeis vexaretur. Immo vir sapiens magis eligeret se esse in extrema necessitate et in maximis tribulationibus quam esse insipientem, ignavum et vitiosum in dispositione contraria.Neque verum est, quod videns immensos labores, abdicationem a voluptatibus corporalibus, obscuram agnitionem de rebus, facilem amissionem acquisitorum magis declinaret ad vitia et corporalia quam moveretur ad acquirendam scientiam, si vir iste secundum rationem operatur. Nam quaecumque modica particula scientiae et virtutis praeponenda est omnibus delectationibus corporalibus, immo et regnis ipsis, in quibus superabundant tyrannides et vitia. Quare primum argumentum non videtur aliquo pacto convincere animam esse immortalem.Ad secundum vero, in quo inferebatur, quod posita mortalitate animae tunc numquam deberemus eligere mortem, huic dicitur minime illud sequi, verum magis oppositum. III namque Topicorum dicitur: De duobus malis minus est eligendum. Et Ethicorum III: Electio est bonorum, renuere autem malorum. Cum igitur in eligendo mortem pro patria, pro amicis, pro vitio evitando maxima virtus acquiratur aliisque multum prosit, cum naturaliter homines huiusmodi actum laudent nihilque pretiosius et felicius ipsa virtute, ideo hoc maxime eligendum est. At scelus perpetrando communitati maxime nocet, quare et sibi, cum ipse pars communitatis sit; in vitiumque incurrit, quo nihil infelicius, cum desinat esse homo, ut Plato in quam pluribus locis in libro De re publica dicit; ideoque hoc habet rationem fugibilis. Ad adeptionem etiam illius virtutis sequitur felicitas vel magna pars felicitatis, etsi parum duratura; at ad peccatum illud sequitur miseria; nam teste Platone vitium miseria est et tandem mors, cum propter commissum scelus non sequatur immortalitas nisi forte secundum infamiam et vituperium. Sed manifestum est minus malum esse primum quam secundum; neqe magnum tempus vivere cum infamia est praeponendum vivere parvo tempore cum laude: sicut vita hominis, quantumcumque brevis, est praeponenda vitae bestiae, quantumcumque diuturnae. Aristoteles namque Ethicorum I dicit vitam longaevam non praeferendam esse vitae brevi, nisi cetera sint paria.Neque per se in tali casu mors eligitur, cum nihil sit, verum actus studiosus, licet ad eum sequatur mors; sicut non committendo vitium non renuitur vita, cum in se sit bona, sed vitium renuitur, ad cuius perpetrationem sequitur vita. Quod vero dicitur de dicto in Phaedone, Plato in De re publica et in Critone ponit, quod, sicut vita cum infirmitate incurabili est renuenda, immo e vivis auferenda, sic anima cum peccato exstirpanda est; animaque si aeterno vivere in peccato, summa miseria est, quandoquidem ipsi animae nihil deterius est ipso vitio. Verum illud dixit Plato quantum ad id, quod de facto contingeret. Si enim homines non sperarent meliorem vitam post mortem, iniquissimo animo sine dubio eam tolerarent, quia ignorant excellentiam virtutis et ignobilitatem vitii. Soli enim philosophi et studiosi, ut dicit Plato in De re publica et Aristoteles Ethicorum IX, sciunt, quantam delectationem generent virtutes et quantam miseriam ignorantia et vitia. Immo Socrates in Apologia, quam Plato scripsit, dicit: Sive animus mortalis sit sive immortalis, nihilominus contemnenda est mors. Neque aliquo pacto declinandum est a virtute, quicquid accidat post mortem. Eodem quoque modo existimo interpretanda esse dicta divi Thomae Super Symbolo Apostolorum, non quod scelera sint potius committenda quam mors subeunda, si anima esset mortalis – illud namque neque sapienter neque theologice dici censeo –, sed quod homines non cognoscentes excellentiam virtutis et foeditatem vitii omne scelus perpetrarent prius quam mori. Quare ad refrenandum diras hominum cupiditates data est spes praemii et timor punitionis.Quod etiam supposita animorum mortalitate in aliquo casu subeunda sit mors, manifestant multae operationes bestiarum, in quibus non est dubium animas mortales esse atque instinctu naturae duci. Refert namque Aristoteles 30 capite IX De historiis, quod Vergilius noster Georgicorum IV commemorat, apes pro sui ducis tutela et rei publicae morti se exponere. Scribitque ibidem sepiam marem pro uxore tuenda mortem subire. Refertque in eiusdem IX De historiis capite 37 camellum morsu defixo camellarium interemisse, quod ipsum dolo coire cum matre compulsit; at ubi rem recognovit, se praecipitem interemisse. Haec autem cum natura fiant, secundum rationem facta sunt, quandoquidem ex Themistii et Averrois sententia natura dirigitur ab intelligentia non errante. Non ergo et in homine hoc est contra rationem.Ad tertium vero principale, cum inferebatur aut Deum non esse universorum gubernatorem aut iniquum, huic dicitur neutrum sequi. Diciturque nullum malum essentialiter impunitum neque bonum essentialiter irremuneratum esse. Pro quo sciendum est, quod praemium et poena duplex est: quoddam essentiale et inseparabile, quoddam vero accidentale et separabile. Praemium essentiale virtutis est ipsamet virtus, quae hominem felicem facit. Nihil enim maius natura humana habere potest ipsa virtute, quandoquidem ipsa sola hominem securum facit et remotum ab omni perturbatione. Omnia namque in studioso consonant: nihil timens, nihil sperans, sed in prosperis et adversis uniformiter se habens, sicut dicitur in fine I Ethicorum. Et Plato in Critone dixit: Viro bono neque vivo neque defuncto potest aliquod malum contingere. At opposito modo de vitio: Poena namque vitiosi est ipsum vitium, quo nihil miserius, nihil infelicius esse potest. Quam autem perversa sit vita vitiosi et maxime fugienda, manifestat Aristoteles VII Ethicorum, ubi ostendit, quod vitioso omnia dissonant: nemini fidus, neque ipse sibi, neque vigilans neque dormiens quiescit, diris corporis et animi cruciatibus angustiatur: vita infelicissima; adeo, quod nullus sapiens, quantumcumque egenus, corpore infirmus, a bonis fortunae destitutus, eligeret vitam tyranni vel alicuius potentis vitiosi, malletque sapiens in sua dispositione permanere. Itaque omnis virtuosus virtute sua et felicitate praemiatur. Quare Aristoteles XXX Problematum 10 problemate, quo quaerit, cur in certaminibus apponuntur praemia, at non in virtutibus et scientiis, dicit hoc ideo contingere, quoniam virtus ipsa est sibi praemium. Nam cum praemium debeat esse praestantius certamine, nihilque prudentia potest esse praestantius, sibi ipsi igitur praemium est. At contrarium de vitio contingit. Ideo nullus vitiosus impunitus relinquitur, quandoquidem vitium ipsum sibi vitioso sit poena.Praemium autem vel poena accidentales sunt, quae separari possunt, ut aurum vel damna, qualiacumque sint. Et sic non omne bonum remuneratum est et omne malum punitum. Neque hoc inconvenit, cum accidentalia sint. Scire tamen oportet hic duo; primum, quod accidentale praemium longe imperfectius est essentiali praemio; aurum namque imperfectius est virtute. Poenaque accidentalis longe minor est poena essentiali; poena namque accidentalis est poena damni, essentialis vero poena culpae; at longe deterior est poena culpae poena damni. Quare nihil refert, si quandoque accidentale relinquatur, dummodo essentiale remaneat. Secundo adhuc sciendum, quod, quando bonum accidentaliter praemiatur, bonum essentiale videtur diminui neque remanet in sua perfectione. Exempli causa si aliquis virtuose operatur sine spe praemii, alter vero cum spe praemii, actus secundi non ita virtuosus habetur sicut primi. Quare magis essentialiter praemiatur, qui non accidentaliter praemiatur, eo, qui accidentaliter praemiatur. Eodem quoque modo qui vitiose operatur et accidentaliter punitur, minus videtur puniri eo, qui accidentaliter non punitur; nam poena culpae maior et deterior est poena damni; et cum poena damni adiungitur culpae, diminuit culpam. Quare non punitus accidentaliter magis punitur essentialiter eo, qui accidentaliter punitur. Testatur etiam super hoc, quod scribit Laertius de Aristotele; cum namque interrogaretur Aristoteles, quid ex philosophia acquisivisset, respondit: Quod vos spe praemiorum facitis et timore poenae fugitis, ego ex amore et nobilitate virtutis facio et ex vitii vituperio fugio. Cur autem aliqui praemientur vel puniantur accidentaliter, aliqui vero non, non est praesentis propositi.At quartum vero, in quo dicebatur, quod fere totum universum esset deceptum, cum omnes leges ponant animam immortalem esse, ad quod dicitur, quod, si totum nihil sit quam suae partes, sicut multi existimant, cum nullus sit homo, qui non decipiatur, ut dicit Plato in De re publica, non est peccatum illud concedere, immo necesse est concedere, aut quod totus mundus decipitur aut saltem maior pars. Nam supposito, quod tantum sint tres leges, Christi scilicet, Mosis et Mahumeti, aut igitur omnes sunt falsae, et sic totus mundus est deceptus, aut saltem duae earum, et sic maior pars est decepta. Verum tamen scire oportet, quod, ut dicunt Plato et Aristoteles, politicus est medicus animorum propositumque politici est facere hominem magis studiosum quam scientem; modo secundum diversitatem hominum diversis ingeniis incedendum est ad hunc finem consequendum. Aliqui enim sunt homines ingenui et bene institutae naturae a Deo, qui ad virtutes inducuntur ex sola virtutum nobilitate et a vitiis retrahuntur ex sola eorum foeditate. Et hi optime dispositi sunt, licet perpauci sint. Aliqui vero sunt minus bene dispositi, et hi praeter nobilitatem virtutis et foeditatem vitii ex praemiis, laudibus et honoribus, ex poenis, ut vituperiis et infamia,studiose operantur et vitia fugiunt. Et hi in secundo gradu sunt. Aliqui vero propter spem alicuius boni et timorem poenae corporalis studiosi efficiuntur; quare ut talem virtutem consequantur, statuunt politici vel aurum vel dignitatem vel aliquid tale; ut vitia vero fugiant, statuunt vel in pecunia vel in honore vel in corpore, seu mutilando membrum seu occidendo, puniri. Quidam vero ex ferocitate et perversitate naturae nullo horum moventur, ut cottidiana docet experientia. Ideo posuerunt virtuosis in alia vita praemia aeterna, vitiosis vero aeterna damna, quae maxime terrerent. Maiorque pars hominum, si bonum operatur, magis ex metu aeterni damni quam spe aeterni boni operatur bonum, cum damna sint magis nobis cognita quam illa bona aeterna. Et quoniam hoc ultimum ingenium omnibus potest prodesse, cuiuscumque gradus sint, respiciens legislator pronitatem virorum ad malum, intendens communi bono sanxit animam esse immortalem, non curans de veritate, sed tantum de probitate, ut inducat homines ad virtutem.Neque accusandus est politicus. Sicut namque medicus multa fingit, ut aegro sanitatem restituat, sic politicus apologos format, ut cives rectificet. Verum in his apologis, ut dicit Averroes in prologo III Physicorum, proprie neque est veritas neque falsitas. Sic etiam nutrices inducunt alumnos suos ad ea, quae pueris prodesse cognoscunt. Quodsi vir sanus esset vel compos mentis, talibus figmentis neque medicus neque nutrix indigerent. Quapropter si omnes homines essent in illo primo gradu enumerato, stante etiam animorum mortalitate studiosi fierent. Sed quasi nulli sunt illius dispositionis. Quare aliis ingeniis incedere necesse fuit. Neque hoc inconvenit; cum humana natura fere tota sit immersa materiae parumque intellectus participet; unde magis distat homo ab intelligentiis quam aeger a sano, puer a viro et insipiens a sapiente. Non itaque mirum est, si talibus utatur politicus, etc.In quinto autem principali duo tangebantur: unum de his, quae visa sunt in sepulcris, alterum vero de somniis. Ad horum igitur primum dicitur primo, quod multa inter historias connumerantur, quae tamen merae fabulae sunt. Dicitur secundo, quod in locis sepulcrorum, ut in pluribus, aer est valde grossus, tum ex evaporatione cadaverum, tum ex frigiditate lapidum ex multisque aliis, quae aeris spissitudinem inducunt. Verum ut III Meteororum capitulo De iride dicitur: Talis aer faciliter recipit idola rerum circumstantium, sicut speculum recipit figuras. Quare visa in aere sic disposito a rudibus hominibus existimantur esse res, quae ibi videntur. Sicut pueri aspicientes in speculo vel in aqua credunt ea, quae in eis videntur, vere esse ibi. Refert namque Aristoteles de quodam debilis visus aspiciente in nocte suam umbram ipsam existimasse esse virum insequentem ipsum. Quo fit, ut rudes homines propter tale accidens existimant illa esse animas defunctorum. Adiuvat etiam ad haec imaginatio et universalis fama. Quare, ut refert Aristoteles in 2 capitulo De somno et vigilia, multa ab existentibus in timore et aliis passionibus, esto, quos vigilent, existimantur videri, quae tamen non sunt; sicut contingit aegrotantibus. Tertio dicitur hoc multotiens contingere propter illusiones et dolos malorum sacerdotum, ut legitur Danielis ultimo de idolo Bel. Multi namque sacerdotes et templorum custodes quattuor virtutes cardinales commutaverunt in ambitionem, avaritiam, gulam et luxuriam. Et ad haec vitia omnia alia consequuntur. Quare, ut optatis perfruantur, his fraudibus et fictionibus utuntur, sicut tempestate nostra aliquando contigisse scimus. Quarto dicitur, quod multae Graecorum et Romanorum historiae mirabilia referant; in ortu namque et occasu virorum memoria dignorum portenta apparuisse certissimum est. Suetonius namque Tranquillus in libro De duodecim Caesaribus magna signa et per aves et deorum responsa et multa alia narrat. Non minus Plutarchus in libro De vitis illustrium virorum. Vergilius quoque noster in fine I Georgicorum haec cecinit:
Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora pontiobscenique canes importunaeque volucressigna dabant: Quotiens Cyclopum effervere in agrosVidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!Armorum sonitum toto Germania caeloAudiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentesIngens, et simulacra modis pallentia mirisVisa sub obscurum noctis, pecudesque locutae– Infandum! – sistunt amnes terraeque dehiscunt,Et maestum illacrimat templis ebur aeraque sudant.Etc.
Non minus multa Lucanus commemorat. Macchabeorum quoque II capite 5 sic scribitur: Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum. Contigit autem per universam Ierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, quasi cohortes armatas; et cursus equorum per ordinem digestos; et congressiones fieri comminus et scutorum motus; et galeatorum multitudinem gladiis districtis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum. Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.Quare priores responsiones plene evacuare non videntur. Talia autem negare videtur esse magnae pertinaciae et impudentiae.Quapropter aliter dicendum est. Concesso igitur, quod non sint fictiones aut illusiones aut nostrae imaginationes, dicendum est, quod Christiani et quasi universaliter omnes leges et Plato et Avicenna et multi alii ponunt haec fieri vel a Deo vel per suos ministros, quos angelos appellamus, si boni sint, si mali, daemones. Verum est, quod aliqua differentia est inter eos, de qua nunc non est cura. Istique simpliciter concedunt animam humanam esse immortalem et multiplicatam, ut satis notum est.Verum hoc manifeste repugnat dicits Aristotelis, cum nulla sit immaterialis substantia, quae orbem non moveat; namque XII Metaphysicae secundum numerum orbium ponit numerum intelligentiarum. Neque est aliquis effectus hic inferior, qui non reducatur secundum eum in primum motum, ut patet VIII Physicorum et in I Meteororum.Amplius, quia evidenti ratione naturali hoc videre meo monstrari non potest. Quare non stabimus intra limites naturales, quod tamen polliciti sumus a principio. Ideo Alexander Aphrodiseus, ut refert divus Thomas in quaestione disputata De miraculis articulis 3 et 10 in corpore quaestionis, dixit haec provenire a substantiis separatis mediantibus corporibus caelestibus secundum virtutes stellarum, secundum coniunctiones et oppositiones earum. Et vere si isti effectus conceduntur, secundum Peripateticos aliter dici non potest, cum mundus totus hic inferior illi superiori sit contiguus, ut inde omnis virtus gubernetur, sicut dicitur in principio Meteororum. Istud quoque non irrationabiliter videtur esse dictum. Etenim Alexander tenet Deum et intelligentias habere providentiam de istis inferioribus, quemadmodum ex eius sententia notat divus Thomas in expositione 56 textus II De caelo. Et hoc expresse Alexander ipse confitetur in libro De fato. Quare pro temporum et locorum condicionibus istis inferioribus providet et de regibus et prophetis atque de aliis eventibus. Quod igitur aliquando talia apparuerunt, ut dictum est in libro Macchabeorum, designabat bella futura, sicut exitus denotavit, licet fortassis et illa evitari secundum Alexandrum possent, cum ponat in libro De fato voluntatem liberam. Neque mirandum est, si talia a corporibus caelestibus figurari possunt, cum animata sint nobilissima anima quaeque omnia inferiora generent et gubernent.Consimile dicatur de iis, quae T. Livius, Suetonius, Vergilius, Plutarchus et Lucanus referunt. Nam si praecedunt signa veris, aestatis et aliorum temporum, ut manifestum est, quanto magis illae intelligentiae debent esse sollicitae de natura humana! Quod quidem clarissimum est videre. Non enim memini me legisse vitam alicuius excellentis viri in quacumque re, nisi in ortu et occasu multa praecesserint, immo in multis suis actibus. Quodque Platonici genium sive daemonem familiarem appellant, apud Peripateticos est eius genitura; quia talis natus est cum tali constellatione, ille vero cum alia. Si sine illa multiplicatione daemonum et geniorum salvare possumus, supervacaneum videtur illa ponere, cum hoc, quod illa etiam rationi non consonant.Corpora ergo caelestia secundum suas virtutes haec miranda producunt pro mortalium utilitate, et maxime hominum, cum divinitatis humana natura sit particeps. Refert namque Aristoteles III De historiis capite 20, quod in Lemno insula capri ex mammis, quas geminas iuxta genitale gerebat, tantum lactis emulxisse, ut colostra inde conficerent; cumque dominus pecoris oraculum consuleret, responsum habuisse amplius incrementum peculii futurum; quod sic fore compertum est. Si itaque de pecoribus portenta dant, quanto magis de hominibus!Verum divus Thomas pluribus subtilibus rationibus hanc opinionem impugnat. Primo, quia haec inordinte fiunt; quae vero a natura fiunt, II et VIII Physicorum ordinate fiunt. Secundo, quia aliqui fiunt effectus in huiusmodi apparitionibus, qui non possunt reduci in corpus caeleste, ut locutiones et praesertim futurorum, cum ista non possint fieri nisi ab habente intellectum. Talia autem multotiens sunt inanimata aut intellectu carentia, ut quod bestia loquatur vel in aere voces humanae sentiantur vel aliquod tale. Tertio, quia quaedam fiunt, quae virtute corporum caelestium fieri non possunt, ut quod virgae in serpentes vertantur. Quare nulla videtur responsio.Verum mihi haec conclusionem probare non videntur. Ad primum namque dicitur, quod immo talia ordinate fiunt, et quoad tempora et quoad loca, et per causas determinatas etc. Signum, quia multi astrologi sciunt ista praedicere et de prodigiis futuris, de statuum mutationibus et in locis determinatis, sicut visum est multotiens. Quod autem nobis videantur indeterminata, hoc ex nostra ignorantia provenit.De secundo vero tam a divo Thoma magnificato nolo dicere, quod miror, sed quod ego non recte intelligo. Huiusmodi effectus et locutiones secundum ipsum fiunt ab intelligentiis, quandoque bonis, quandoque malis, et permissione divina, quandoque ab animabus humanis iam a corpore separatis. Verum omnia talia non sunt tunc formae illorum corporum, sive animatorum sive inanimatorum, quae sentiuntur sic loqui. Sunt ergo tantum motores. Quare igitur intelligentiae moventes corpora caelestia hoc facere non possunt cum suis instrumentis, quae tot et tanta faciunt, psittacos, picas, corvos, merulas, et sic de singulis loqui? Non video, cur tam aperte ipse haec negat, praesertim quoniam ipse 51 quaestione I partis Summae ponit angelum loqui sive alium sonum facere per corpus aereum condensatum et figuratum. Modo corpora caelestia per suas virtutes et coniunctiones stellarum haec et multo maiora faciunt, quia et animalia faciunt et stupenda, ut patet in lapidibus et herbis; quare et haec.Et confirmatur, quoniam Conciliator in expositione 26 problematis undecimae particulae: Problema est: Cur aliqui, cum statim nascuntur, loquuntur, dicit: Haly Ebenragel De nativitatibus haec scribit: Rex noster vocavit nos eo, quod una ex mulieribus suis peperit filium, et fuit ascendens 8 graduum Librae, terminus Mercurii, et in ipso fuerunt Iupiter, Venus, Mars et Mercurius. Et convenit illic una societas astrologorum, quorum quilibet dixit suam opinionem. Et ego tacui. Tunc rex dixit mihi: Quid habes? Cur non loqueris? Cui respondi: Date mihi terminum trium dierum; quia, si filius vester transierit tertium diem, erit de ipso miraculum magnum. Et cum natus complevit 24 horas, incepit loqui et facere signa cum manu. Et rex multum expavescit; unde et ego dixi: Possibile est, quod dicat aliquam prophetiam et aliquod miraculum. Et tunc cum rege fuimus ad puerum. Et dixit puer: Ego sum natus infortunatus, et natus sum ad indicandum amissionem regni Agedeir et destructionem gentis Almanni. Hic statim cecidit et mortuus est. Et compertum est, ut dixit.Modo iste puer vel locutus est per spiritum vel ex se. Non primum, quia Haly per astrologiam nescivisset praedicere, quae dixit; ergo ex se, id est ab intrinseco et non per cognitionem, quam habuit ab aliquo homine; ergo ex virtute intelligentiarum et corporum caelestium. Quare et in aliis sic potest contingere.Quodsi dicatur: Omnis doctrina et disciplina fit ex praeexistenti cognitione, huic dicitur, quod ista non est doctrina vel disciplina neque cognitio proprie. Cuius signum esse potest, quod isti vates, cum sunt extra furorem, nihil recordantur, immo negant se illa dixisse. Sed ab impetu caelesti moventur; quare Plato in Menone et in plerisque aliis locis dicit: Vates quam plurima vera nuntiant, nihil tamen eorum, quae loquuntur, intelligunt. Et XXX Problematum1 problemate: Sibyllae et Bacchae et omnes, qui divino spiraculo instigari creduntur, impetu inducuntur. Conciliatorque ibi in expositione dicit: Ego audivi a fideli medico, quod mulier quaedam illitterata, dum est melancholica, Latinum loquebatur congruum, qua sanata evanuit. Quod esse non videtur nisi ex dispositione corporis cum motu astrorum.Ad tertium vero dicitur, quod Peripatetici dicerent illas esse illusiones, sicut multi faciunt per alterationem aut medii aut oculi; vel, si fuit verum, non sumus in terminis, quia secludimus miracula. quod autem ulterius adiungebatur de somniis, nos illa et maiora concedimus. Averroes namque, qui non ponit animas multiplicari, in capitulo De divinatione somniorum illud abunde concedit; et Galenus, qui animam putavit mortalem. Immo multa in medicina habita sunt per somnia. Verum haec non arguunt animam immortalem simpliciter, sed deos curare inferiora. Quare et per signa in vigilia et per somnia multa docent et provident rebus humanis, sicut abunde ibi dicit Averroes.Quod autem dicitur de illis Arcadibus, non est mirum, cum Plato V De re publica dicat: Delinquentium in peregrinos deus est ultor.Quod autem de Pamphilo adducitur, ille apologus est ad retrahendum cives.Cur autem aliqui relinquuntur impuniti vel remunerati, aliqui vero contrario, non est praesentis considerationis. Et multa pulchra et difficilia ibi tangit Commentator, quae non sunt pro nostra intentione.Ad sextum vero de daemoniacis potest per haec, quae dicta sunt, responsio patere. Nam omnes tales aut atra bili vexantur aut insania aut extasim patiuntur aut morti proximi alienique a cogitationibus humanis, quo fit, ut quasi inanimati et irrationabiles fiant; propter quod motus caelestes recipere possunt, magisque aguntur et ducuntur ab impetu lymphatico, quam agant vel ducant. Cuius evidentissimum signum est, quoniam, ut dicit Plato et Aristoteles consentit, non intelligunt, quae dicant, verum veluti bestiae ab alio moventur. Unde in proverbio est pueros et stultos prophetizare, at sapientes et sui compotes ab huiusmodi alienos esse. Neque de hoc aliquis mirari debet, quandoquidem Aristoteles IX De historiis capite 31 sic scribat: Tempore, quo apud Pharsala hospites Mediae petiere, corvi locis Athenarum Peloponnesique defuerunt, quasi sensum haberent aliquem, quo inter se rerum eventa significarent, et moverentur. Si enim corvi talia futura ex caelo senserunt, cur non et homines parum a corvis distantes, cum minime habeant de intellectu? Consideret igitur sic obiciens bestias, a quibus et augures sumunt sua praesagia. Quod vero augurandi ars non sit penitus vana, Graecorum et Romanorum declarant historiae; instituitque Plato in libro De legibus in civitate recte ordinata augurandi artem non esse praetermittendam. Aristoteles quoque I De historiis capite 10, VI quoque capite 2 et IX eiusdem capite 1 nonulla commemorat de arte augurandi. Quodsi aves multaque ratione carentia indicare possunt ex caelestium impressione, cur non et homines illis similes? Quod etiam firmatur, quoniam aliter astrologi tam certe indicare non possent, sicuti visum est, nisi virtutes caelestes in haec inferiora imprimerent. Quodsi aliquando mentiri videntur, hoc est, quoniam vel imperiti sunt vel non recte genituram acceperunt, vel ex libero arbitrio dominante caelestibus illud contingit.Ad septimum vero dicitur, quod minime Aristoteles sensit animam post mortem remanere, verum oppositum. Et ad illud I Ethicorum satis patet, cum dicat neque prodesse neque nocere eis, cum nihil sint, sed tantum existimationi, quae de eis habetur. Quale esse Homerus in mente habet, tale esse enim et mortui habent. Ad secundum de II Oeconomicae dicitur, quod vel a Diis mulieres illae meritae sunt in vita – non enim ibi dicitur post mortem –, vel si post mortem, intelligitur hoc quantum ad existimationem, quae habetur de eis, vel ut inducat alias mulieres ad consimilia opera.Ad octavum vero et ultimum, in quo dicebatur viros impuros et flagitiosos suorumque scelerum conscios asserere animas mortales, at sanctos et iustos immortales, ad hoc dicitur, quod neque universaliter viri impuri ponunt mortalitatem neque universaliter temperati immortalitatem. Manifeste enim videmus multos pravos homines credere legibus, verum ex passionibus seduci. Multos etiam viros sanctos et iustos scimus mortalitatem animarum posuisse. Plato namque in I De re publica dicit Simonidem poetam virum divinum et optimum fuisse, qui tamen eam mortalem asseverat. Homerus quoque, ut Aristoteles II De anima refert, existimavit sensum ab intellectu non differre. Quae autem fuerit Homeri dignitas, quis ignorat? Hippocrates quoque et Galenus, viri doctissimi et optimi, huius perhibentur opinionis. Alexander Aphrodiseus, magnus Alpharabius, Abubacher, Avempace, ex nostratibus quoque Plinius Secundus, Seneca innumerique alii hoc sensere. Seneca namque libro VII Epistolarum ad Lucilium epistola 54, quae incipit: Longum mihi comitatum dederat mala valetudo, manifestiusque in De consolatione ad Marciam affirmat ipsam esse mortalem, multosque alios studiosos et viros doctissimos connumerat eiusdem opinionis fuisse; et hoc ideo, quoniam solam virtutem existimaverunt esse felicitatem, vitium vero miseriam, ceteraque alia bona neglexerunt, nisi quantum virtuti deserviunt, quaeque virtuti obstant, a se ipsis eiecerunt.Existimandumque est multos viros sensisse animam mortalem, qui tamen scripserunt ipsam esse immortalem, sed hoc fecisse ex pronitate virorum ad malum, qui parum aut nihil habent de intellectu, bonaque animi non cognoscentes nec amantes tantum corporalibus incumbunt. Quare huiusmodi ingeniis necesse est eos sanare, sicut et medicus ad aegrum et nutrix ad puerum ratione carentem se habent,Per haec, ut puto, et alia solvi possunt. Nam quod communiter dicitur: Si anima est mortalis, homo deberet totum se tradere voluptatibus corporalibus, omnia mala committere ad sui utilitatem, vanumque esset Deum colere, divina honorare, preces ad Deum fundere, sacrificia facere ceteraque huius generis, satis responsio patet per ea, quae dicta sunt. Nam cum naturaliter felicitas appetatur et miseria fugiatur – et per dicta felicitas consistit in actu virtuoso, miseria vero in actu vitioso –, cum ex tota mente Deum colere, divina honorare, fundere ad Deum preces, sacrificare sint actus maxime virtuosi, ideo debemus totis viribus inniti ad acquisitionem istorum. E contrario vero furta, rapinae, homicidia, vita voluptuosa sunt vitia, quae faciunt hominem transire in bestiam et desinere esse hominem: Ideo ab his abstinere debemus. Et animadvertas, quod studiose operans, non exspectans praemium aliud a virtute, longe virtuosius et magis ingenue videtur operari quam ille, qui ultra virtutem praemium aliquod exspectat; quique fugit vitium ob turpitudinem vitii, non propter timorem poenae debitae pro vitio, magis laudandus videtur quam, qui evitat vitium propter timorem poenae iuxta illud:
Oderunt peccare boni virtutis amore,Oderunt peccare mali formidine poenae.
Quare perfectius asserentes animam mortalem melius videntur salvare rationem virtutis quam asserentes ipsam immortalem. Spes namque praemii et poenae timor videntur servilitatem quandam importare, quae rationi virtutis contrariatur, etc.Pro complemento huius opinionis sciendum est, quod, quemadmodum docet Aristoteles in libris De generatione animalium, natura gradatim procedit et ordinate ita, quod non coniungit immediate extremum extremo, sed extremum medio. Videmus enim inter herbas et arbores mediare virgulta, inter vegetabilia et animalia esse animata immobilia, ut ostrea et cetera huis generis; et sic ulterius ascendendo. Quod et beatus Dionysius 7 capitulo De divinis nominibus insinuat, cum dicit, quod divina sapientia coniungit fines superiorum principiis inferiorum. Homo autem, ut dictum est, perfectissimum est animalium; quare cum inter materialia anima humana primum obtinet locum, coniungetur ergo cum immaterialibus, mediaque est inter materialia et immaterialia. Medium vero comparatum extremis dicitur alterum extremorum; quare immaterialibus comparata potest dici materialis et respectu materialium immaterialis. Neque tantum istas denominationes meretur, verum et de proprietatibus extremorum participat. Nam viride comparatum albo non solum dicitur nigrum, verum et congregat visum sicut et nigrum, licet non tam intense.Quare et humana anima habet de proprietatibus intelligentiarum et habet de proprietatibus omnium materialium; quo fit, ut, quando exercet opera, cum quibus convenit cum intelligentiis, dicatur divina et transmutari in deos; quando vero exercet opera bestiarum, dicitur transmutari in bestias; nam ex malitia dicitur serpens vel vulpes, ex crudelitate tigris, et sic de reliquis. Nihil enim est in mundo, quod ex aliqua proprietate non possit convenire ipsi homini; quapropter non immerito homo dictus est microcosmus sive parvus mundus. Grande igitur miraculum quidam dixerunt esse hominem, cum totus mundus sit et in unamquamque naturam vertibilis, cum sibi data est potestas sequi, quamcumque proprietatem rerum maluerit. Recte igitur apologizaverunt antiqui, cum dixerunt aliquos homines esse factos deos, aliquos leones, aliquos lupos, aliquos aquilas, aliquos pisces, aliquos plantas, aliquos saxa, et sic de ceteris, cum aliqui homines insecuti sunt intellectum, aliqui sensum, aliqui vires vegetativas, et sic de ceteris.Quicumque ergo praeponunt voluptates corporales virtutibus moralibus sive intellectivis, magis faciunt bestiam quam Deum, qui divitias, magis aurum; quare illi bestiae, isti insensati appellandi sunt. Non igitur existente anima mortali virtutes sunt spernendae et voluptates prosequendae, nisi malit aliquis esse bestia quam homo et insensatus quam sensatus sive cognoscens. Scire tamen oportet, quod, quantumcumque homo sic de materiali et immateriali participet, tamen proprie dicitur immateriale participare, quia multum deficit ab immaterialitate; sed non proprie dicitur brutis et vegetabilibus participare, verum ea continere; nam infra immaterialia est et est supra materialia. Quapropter non potest ad perfectionem immaterialium devenire; unde neque Dii appellandi sunt, sed divi vel divini. Verum nedum potest aequare se homo bestiae, immo bestiam superare; nam quidam homines longe crudeliores quacumque bestia existunt dicente Aristotele VII Ethicorum: Malus homo decies milies peior est bestia. Et sicut dictum est de crudelitate, ita dicatur de reliquis vitiis. Cum itaque tam foedum sit vitium, tam iniqua sit vitiosi hominis vita, e contra vero de virtute, quis igitur existente etiam anima mortali magis eligeret vitium quam virtutem, nisi mallet esse bestia seu deterior bestia quam homo? Quare etc. |