BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Tractatus de immortalitate animae

 

Caput XIII

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput Tertium Decimum

in quo multae arduae difficultates moventur

adversus id, quod dictum est

 

Verum adversus positionem hanc maiores difficultates insurgunt, quibus, quantum video, satisfacere non leve est.

Et primo quidem, quia, si anima humana est mortalis, quemadmodum conclusum est, tunc non dabitur ultimus finis hominis, qua homo est; et sic non erit felicitabilis; sed huius oppositum ponitur ab Aristotele in I Ethicorum, ut satis liquet. Est etiam contra commune dictum, ubi dicitur, quod homo est animal felicitabile, cum sit rationis capax; quod etiam patet e suo opposito, cum II Physicorum diffortunium seu infelicitas non cadunt in bestiis, sed tantum in rationalibus. Ergo anima non est mortalis.

Omnia patent excepta condicionali, quae est maior propositio, scilicet quod, si esset mortalis, hominis qua homo non esset ultimus finis. Quae sic probantur: Quoniam, si quis esset ultimus finis talis, cum neque in parte vegetativa et sensitiva neque in bonis corporis vel fortunae poni possit, ut satis stricte Aristoteles Ethicorum I demonstrat et Boethius copiose et luculenter II et III De consolatione et divus Thomas in III Contra gentiles, ergo in bonis animi seu eius virtutibus poneretur eius felicitas. Verum cum virtutes animi dividantur in morales et intellectuales et in moralibus felicitas poni non possit, ut praecitati viri lucide ostendunt, restat, quod in intellectualibus. Divisis autem intellectualibus in suas partes, ut VI Ethicorum patet, in nulla videtur posse rationabiliter poni felicitas praeterquam in habitu sapientiae, quae praecipue de Deo contemplatur, sicut plana videtur Aristotelis sententia Ethicorum X.

Sed et hoc ex multis rationibus refellitur. Primo quidem, quoniam talis cognitio exigit hominem valde excellentis ingenii et praeter hoc totaliter abdicatum a rebus mundanis, bonae naturae, scilicet sanae, et non indigentem necessariis. Verum tales rarissimi esse possunt; etiam in longis saeculis vix unus reperitur, quod docet cottidiana experientia et historiae declarant. Hoc autem repugnat rationi felicitatis, quia est bonum conveniens cuilibet homini non orbato, cum quilibet homo naturaliter eam desiderat.

Amplius quoniam talis cognitio valde debilis est et multum incerta, cum magis sit opinativa quam scientifica. Quod declarant diversae opiniones, cum vix duo in talibus reperiantur consentientes. Nosterque modus intelligendi idem demonstrat, qui est per sensus, et talia remotissima sunt a sensibus; quo fit, ut magis ignorantia quam cognitio et suspicio quam certitudo appellari debeat. Quis autem hanc ponet esse felicitatem, cum in felicitate quiescimus, in hac vero titubamus et non quiescimus? Insuper felicitas rationem habet termini; haec vero tota est in via, cum nullus tantum scit, quantum scire potest; immo, quanto magis scit, tanto magis scire desiderat. Praeterea ad istam capessendam quot artes, quot scientiae, quot labores, quot vigiliae sunt requisitae! Quare, cum vix vita sufficiat pro una arte capessenda, quomodo ad talem finem pervenire poterit? Cumque quis intuebitur, quam incertus sit de vita sua, de viribus suis, de eventibus potentibus eum impedire et tollere eum de medio, quomodo tantum et tam difficile iter aggredietur? Amplius, cum tempus generationis talis felicitatis sit maximum viaque perveniendi difficillima – oportet enim hominem se quasi totum abdicare a corpore, cum sit in corpore, et dubius est de eventu, et etiam, postquam pervenerit, in momento eam amittere vel moriendo vel insaniendo vel ex aliquo alio casu –, quomodo igitur ista non verius nuncupabitur infelicitas quam felicitas? Quare non irrationabiliter multi dixerunt, si anima humana mortalis est, longe deteriorem esse condicionem hominis quam bestiae cuiusvis inspecta hominis imbecillitate quantum ad corpus, quod tot infirmitatibus est subiectum, et animi inquietudine, qui semper huc et illuc vertitur.

Secundo et principaliter, quia stante animi humani mortalitate homo in nullo casu, quantumcumque urgentissimo, deberet eligere mortem; et sic removeretur fortitudo, quae praecipit contemnere mortem et quod pro patria et bono publico debemus mortem eligere; neque pro amico deberemus exponere animam nostram; immo quodcumque scelus et nefas perpetrare magis quam mortem subire. Quod est contra Aristotelem III Ethicorum et IX eiusdem et contra naturam. Cuius signum est, quod naturaliter odimus ista facientes, etiam pro eorum vita tuenda, eosque vituperamus; naturaliter autem contraria facientes amamus et laudamus. Quod autem hoc sequatur, satis patet, quia electio habet rationem proprii boni; modo mors totum bonum destruit nihilque in ea est eligibilis. Quod etiam patet ex Platone in Phaedone, ubi testatur mortem aequo animo non esse ferendam, nisi spes esset de meliori vita. V quoque De legibus dicit: Qui hanc vitam summum bonum censet, eam dedecorat. Divus quoque Thomas III Ethicorum quasi dubitat, quomodo ponentes animam esse mortalem possunt eligere mortem. Et in Expositione Symboli Apostolorum dicit super parte illa carnis resurrectionem, quod procul dubio, nisi esset spes resurrectionis, quodcumque flagitium esset potius perpetrandum quam moriendum.

Tertio, quia sequitur aut Deum non esse gubernatorem universi aut iniquum; quorum utrumque scelus est. Nam si non omnia gubernaret, non esset Deus; et si Deus, summum bonum, cum nihil potentialitatis habet; et si summum bonum, quomodo in eo iniquitas? Hoc autem apertum est videre, quia tot mala in hoc mundo fiunt, quae ignota hominibus sunt, et, si nota, impunita relinquuntur; immo saepissime pro malo maxima bona reportant; e contra de bonis, qui vel non cognoscuntur vel, si cognoscuntur, remanent sine praemio et multoties mortem et damna sustinent. Haec autem vel non cognoscit Deus vel, si cognoscit et sic impunita vel sine praemio relinquat, sicut dicit Hieronymus, Deus non est.

Quarto, quia omnes leges, tam, quae fuerunt, quam, quae sunt, ponunt animam post corpus remanere; et sic hoc est maximum famosum et in toto orbe celebratum. Quare vel oportet dicere animam esse immortalem vel, quod totus mundus decipitur famosumque ex toto esset falsum. Quod tamen Philosophus in De somno et vigilia negat.

Quinto, quia multa sunt experimenta, per quae evidenter comprehendi potest eius immortalitas. Plato namque in Phaedone refert, quod circa monumenta visa sunt phantasmata umbrosa animarum; et haec sunt animae malorum hominum. In IX quoque De legibus dicit occisorum animas saepe interfectores hostiliter insequi, propter quod aliqui existimaverunt ad praesentiam interfectoris vulnera sanguinem emittere. In X quoque De re publica refert quendam Pamphilum a mortuis resurrexisse, qui de poenis et malorum cruciatibus horrenda referebat. Plinius quoque iunior Athenis infamem fuisse domum, in qua et simulacrum horridi senis aspiciebatur et strepitus audiebantur; atque Athenodorum, Tarsensem philosophum, simulacrum illud vidisse conducta domo eoque duce comperisse in area domus sub terra ossa inserta catenis et, sicut mos erat, sepelisse; domum deinde illam a strepitu liberatam. Refertque Posidonius Stoicus, quod duo quidam Arcades familiares, cum Megaram venissent, alter ad cauponem divertit, alter ad hospitem; qui ut cenati quieverunt, nocte visus est in somnio ei, qui erat in hospitio, ille alter orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur. Hic primo territus somnio surrexit; deinde cum se collegisset idque visum pro nihilo habendum duxisset, recubuit. Tum ei dormienti ille idem visus est rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam saltem ne inultam esse pateretur; se interfectum a caupone in plaustrum esse coniectum et supra stercus iniectum; petere, ut mane adesset ad portam, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc ergo insomnio commotus mane bubulco praesto ad portam affuit, quaesivit, quid esset in plaustro. Ille perterritus fugit, mortuus erutus est; caupo re patefacta poenas dedit. Simonides quoque, cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humasset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura affecerat; si navigavisset, naufragio periturum. Rediit Simonides, ceteri naufragium fecerunt. Infinitaque huiusmodi adduci possent. Testor ego quoque me multa per somnia habuisse, quae quasi consimilia sunt. Quare animas defunctorum esse aperte haec videntur declarare.

Sexto, quia multa leguntur et experientia sentiuntur, quod quidam a daemonibus vexantur, qui et praeterita et futura pronuntiant referuntque se esse animas aliquorum iam defunctorum. Experimenta autem negare est impudentiae et vesaniae.

Septimo, quia et Aristoteles videtur ponere animas immortales, tum quia I Ethicorum dicit pronepotum infortunia aliquid facere ad animas defunctorum, tum quia ponit eas praemiari post mortem. Oeconomicae enim II capite 2 sermonem faciens de Alcesti et Penelope dicit, quod factae in malis fideles sibi praeparaverunt gloriam immortalem et iuste a viris honoratae sunt neque a Diis sunt immeritae.

Octavo, quia omnes huius sententiae sectatores fuerunt et sunt viri impiissimi et scelestissimi, sicut Epicurus ignavus, flagitiosus Aristippus, insanus Lucretius, Diagoras dictus Atheus, Epicureus bestialissimus Sardanapalus et omnes, quorum conscientia premitur a flagitiosis criminibus; at contra viri sancti et iusti, quorum immaculata est conscientia, asseveranter eam immortalem pronuntiant. Quare Plato in Epistola ad Dionysium, quae incipit: Audivi ex Archedemo, ubi sic dicit: Fit enim natura quadam, ut ignavissimi homines nihil curent, quae sit de ipsis futura opinio, probatissimi autem viri cuncta faciunt, quo in futuris saeculis bene de se loquentes homines audiant: quam ego coniecturam facio esse aliquem sensum his, qui mortui sunt, rerum nostrarum, quoniam optimi animi sic forte divinant, deterrimi nequaquam; validiora verum sunt divinorum virorum praesagia quam aliorum etc.