BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Tractatus de immortalitate animae

 

Caput XV

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput Quintum Decimum et Ultimum

in quo ponitur ultima conclusio in hac materia,

quae sententia mea videtur indubie sustinenda

 

His itaque sic se habentibus mihi salva saniori sententia in hac materia dicendum videtur, quod quaestio de immortalitate animae est neutrum problema sicut etiam de mundi aeternitate. Mihi namque videtur, quod nullae rationes naturales adduci possunt cogentes animam esse immortalem, minusque probantes animam esse mortalem, sicut quam plures doctores tenentes eam immortalem declarant. Quare nolui ponere responsiones ad alteram partem, cum alii ponant, et praecipue divus Thomas luculenter, copiose et graviter. Quapropter dicemus, sicut dixit Plato in I De legibus certificare de aliquo, cum multi ambigunt, solius est Dei. Cum itaque tam illustres viri inter se ambigant, nisi per Deum hoc certificari posse existimo.

Non videtur autem esse decens neque expediens hominem tali certitudine carere. Si enim in hoc ambigeret, incertas et sine fine aliquo actiones haberet; quandoquidem fine ignoto, et quae ad ipsum sunt, ignota esse necesse est. Unde si anima est immortalis, terrena despicienda sunt et aeterna prosequenda; at si mortalis existat, contrarius modus prosequendus est. Quodsi alia ab homine suos fines determinatos habent, quanto magis homo ipse, cum homo perfectissimum mortalium sit solusque, ut Plato in De re publica dicit, Deum colat et iustitiam!

Quapropter dico, quod ante donum vel adventum gratiae multifarie multisque modis per prophetas et signa supernaturalia hanc quaestionem Deus terminavit, ut manifeste per Vetus Testamentum est videre. Novissime autem per filium, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula, eam quaestionem dilucidavit, sicut scribit Apostolus in epistola Ad Hebraeos. Quod autem ille vere sit Dei filius, verus Deus et verus homo, apertissime et sine dubio lumen Christiani nominis, divus Thomas Aquinas in I Contra gentiles capite 6 declarat. Quae Ioannes Scotus, omnium sententia mea subtilissimus virque imprimis religiosissimus, ad numerum octonarium redigens enumerat in prologo libri Sententiarum. Etenim tam aperte illa octo illud declarant, ut nisi mente privatus aut pertinax negare posset. Cum igitur ille verus sit Deus, ipse solus vere est lux, per quam omnia videntur, ut Ioannis 1, ipseque etiam solus est veritas, per quam cetera vera sunt, ut Ioannis 14: Ego sum via, veritas et vita. Verum cum ipse manifestaverit verbo et opere animam esse immortalem, verbo quidem, cum malis minatur ignem aeternum, bonis vero vitam aeternam promittit – dicit namque: Venite, benedicti Patris mei, etc.; et subsequitur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, etc. –, opere vero, cum tertia die resurrexit a mortuis. Verum quanto lux distat a lucido et veritas a vero et quanto causa infinita est potior effectu finito, tanto efficacius hoc demonstrat immortalitatem animae.

Quare si quae rationes probare videntur mortalitatem animae, sunt falsae et apparentes, cum prima lux et prima veritas ostendant oppositum. Si quae vero videntur probare eius immortalitatem, verae quidem sunt et lucidae, sed non lux et veritas. Quare haec sola via firmissima, inconcussa et stabilis est: Ceterae vero sunt fluctuantes.

Praeterea omnis ars debet per propria et convenientia arti procedere; aliter enim peccat et inartificiose procedit, ut Posteriorum et Ethicorum I dicit Aristoteles. Sed animam esse immortalem est articulus fidei, ut patet per Symbolum apostolorum et Athanasii; ergo probari debet per propria fidei. Medium autem, cui innititur fides, est revelatio et Scriptura canonica. Ergo tantum vere et proprie per haec habet probari; ceterae vero rationes sunt extraneae innitunturque medio non probante, quod intenditur. Non igitur mirum est, si philosophi inter se discordant de immortalitate animae, cum argumentis extraneis conclusioni et fallacibus innitantur; at omnes Christicolae concordes, cum per propria et infallibilia procedunt, cum haec non possint esse nisi secundum unum modum.

Amplius, qui infirmus est, sanitatem procurat. Nemo autem sibi ipsi sit medicus, quoniam et III Politicorum dicitur: In propriis nemo recte iudicat, cum in passionibus sit. Quaerat igitur alium. Bonus autem medicus debet esse peritus in arte et bonorum morum, quoniam neque primum sine secundo neque secundum sine primo sufficiunt. Sed, ut inquit Plato, veluti distemperantia in humoribus est aegritudo corporis, sic ignorantia est animi aegritudo. Ignorans igitur, an anima sit immortalis necne, scientem et bonum quaerat. Duo autem genera hominum profitentur hoc scire: infideles scilicet et Christicolae. Multi vero infidelium viri doctissimi exstiterunt, at omnes fere maculatae vitae. Ut alia taceam, saltem inanis gloriae, solumque naturalia, quae obscuram et infirmam cognitionem faciunt, intellexerunt. At multi Christicolae, ni fallor, non minus illis in naturalibus cognovere: ut Paulus, Dionysius, Basilius, Athanasius, Augustinus, Hieronymus, Ambrosius, Gregorius et innumeri alii; praeterque naturalium cognitionem divinorum etiam habuerunt. Quae, ut Hieronymus dicit, hoc doctus Plato nescivit, hoc eloquens Demosthenes ignoravit, vitamque immaculatissimam duxerunt. Verum quis, nisi insanus, magis crederet infidelibus sic dispositis quam Christicolis tam bene dotatis? Mihique illud firmam fidem facit, quod Augustinus mea sententia nulli in doctrina secundus – etenim minorem Platone et Aristotele non existimo –, Christiani nominis primo inimicus, tam integerrimae vitae factus, in fine De civitate Dei scribit tot se oculata fide vidisse miracula, quae intemeratam, inviolabilem et firmissimam fidem ostendunt. Gregorius quoque papa, cuivis in doctrina et sanctitate conferendus, tot et tanta in Dialogis adducit, ut omnis prorsus ambiguitas removeatur. Quare indubie ipsam immortalem esse asserendum est.

Verum non ea via incedendum est, qua huius saeculi sapientes incesserunt. Qui, cum sapientes se dixerunt, stulti facti sunt. Quisquis enim hac via procedet, ut existimo, semper incertus et vagus fluctuabit. Unde credo, quod, quantumcumque Plato tot et tanta egregie scripsit de animorum immortalitate, firmitatem tamen non habuisse existimo. Quod coniecturo ex fine Apologiae. Ibi enim videtur sub dubio relinquere. In Timaeo etiam, cum de hoc sermonem habiturus esset, dixit satis sibi esse, si in re tam difficili verisimilia diceret. Quare omnia dicta eius conferendo mihi videtur magis opinando quam asserendo loqui. Conatusque eius est cives bonos facere, non autem doctos. Verum ut dicit divus Thomas II/II articulo 3 quaestionis 1, cum opinione falsa stat actus moralis. At via fidelium incedentes stabiles et inconcussi permanent. Quod divitiarum, honorum, voluptatum et omnium mundanorum contemptus declarat et demum corona martyrii, quam ardentissime affectabant affectatamque cum summa voluptate consequebantur.

Heac itaque sunt, quae mihi in hac materia dicenda videntur, semper tamen me et in hoc et in aliis subiciendo Sedi Apostolicae. Quare etc.

Finis impositus est huic tractatui per me, Petrum, filium Ioannis Nicolai Pomponatii de Mantua, die 24 mensis Septembris. M.D.X.VI.

Bononiae anno quarto Pontificatus Leonis X.

Ad laudem individuae Trinitatis etc.