BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Tractatus de immortalitate animae

 

Caput X

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput Decimum

In quo respondetur ad obiecta

aliarum opinionum

 

Ut igitur validior sit nostra positio, operae pretium est ad ea, quae in oppositum per alias opiniones adducta sunt, respondere. Et quoniam tenemus in homine idem secundum rem esse vegetativum, sensitivum et intellectivum, ideo respondetur, quod contradictoria de eodem absolute dici non possunt, tamen, quod unum absolute et alterum secundum quid vel ambo secundum quid non inconvenire, sicut dicitur in Elenchis, et sic est in proposito. Nam intellectus humanus absolute est mortalis et secundum quid immortalis.

Ad primum vero contra secundum dictum dicitur, quod anima humana sic potens recipere omnes species formarum materialium duas habet condiciones: unam scilicet, quod secundum se immaterialis est et non indigens organo tamquam subiecto, pro quanto recipit et intelligit illas, quod nos concedimus; verum alteram habet, quoniam formas illas non recipit nisi mota a phantasmatibus, sicut plane ibi docet Aristoteles; quare indiget organo tamquam obiecto. Sed per demonstrata quod sic se habet, est simpliciter materiale et secundum quid immateriale. Et haec est nostra conclusio intenta. Quodsi dicitur: ‘Numquid ipsa est forma materialis?’, dicimus, quod in parte sic et in parte non; et quantum ad id, quod de immaterialitate participat, licet non cognoscat se per speciem propriam, sed aliorum, ut dicitur III De anima, secundum tamen illud esse potest quoquomodo supra se ipsam reflectere et cognoscere actus suos, licet non primo et ita perfecte sicut intelligentiae. Nec mirandum est, quoniam anima intelligendo non utitur organo corporali neque appendiciis materiae.

Et si ulterius instetur: Ipsa anima non habet esse nisi in materia et per qualitates primas una cum quantitate; sed cum operari insequitur esse, ergo sine illis operari non potest; ergo non potest operari sine appendiciis materiae, cuius oppositum dicis. Praeterea secundum Philosophum II et III De anima ad hoc, ut pupilla recipiat omnes colores, non solum sua essentia non debet esse color, verum nec coniuncta colori. Ergo si anima intellectiva debet recipere omnes formas materiales, nedum debet esse immaterialis, verum nec alicui formae materiali coniuncta et per consequens neque cum calido vel frigido – quod tamen falsum est –, verum sic opponens non videt, quod et haec omnia sunt et contra alias opiniones. Nam et secundum eas anima non est in materia nisi per quale et quantum, quare et sine illis operari non poterit. Quodsi qua est responsio pro eis, et pro hac erit.

Verumtamen ad primum dicitur, quod re vera intellectus humanus non potest intelligere, nisi in materia sint quale et quantum sensibile, cum non possit operari, nisi ipse sit; ipseque esse non potest nisi cum dispositione convenienti. Non tamen sequitur, quod per tales dispositiones intelligat. Immo, ut satis liquet, non sequitur in sensu. Nam virtus visiva non videt, nisi oculus sit calidus; non tamen per caliditatem vel aliquam aliam qualitatem realem videt, sed per speciem visibilem.

Ad secundum dicitur, quod materiale universaliter non impeditur per coexistentiam alterius materialis a cognitione – sic enim visus non cognosceret colores, cum visui sint coniunctae primae qualitates; sed bene per coexistentiam alicuius illorum, quorum ipse est perceptivus, impeditur; per rubedinem namque impeditur a cognitione aliorum colorum, quorum et rubedinis est perceptivus. Quapropter si intellectus esset pura forma materialis, cum omnium formarum materialium est perceptivus, impediretur ab earum cognitione. At ipsum immaterialem esse probatum est, licet non simpliciter immaterialis sit; quapropter per coexistentiam formarum materialium non impeditur. Alterius namque rationis sunt materiale et immateriale. Intellectus enim agens non impedit possibilem a receptione specierum, quantumcumque perficiat possibilem, sicut dicit Commentator commentis 4 et 5 III De anima.

Ad secundum vero in oppositum adductum dicitur, quod ea, quae sunt in intelligentiis, sunt simpliciter actu intellecta et penitus a materia denudata; quae autem sunt in sensu, sunt mere intellecta in potentia; quae vero sunt in intellectu humano, medio modo se habent, quoniam species primo universaliter repraesentant, secundario vero ut in supposito, quandoquidem ex toto absolvi non potest a materia, cum intellectus pro quacumque sui cognitione semper moveatur ab obiecto et in singulari speculetur universale, sicut dictum est. Sed per monstrata hic arguit virtutem secundum quid, non autem simpliciter immaterialem.

Quodsi dicitur: ‘Cum ipse intellectus sit in hac quantitate, quomodo igitur species in eo recepta poterit universaliter repraesentare?’, cui dicitur hoc nihil prohibere; primo, quia accidit sibi, qua intellectus est, ut sit in quantitate, secundo, quoniam, etsi sit in quantitate, tamen quantitas non est principium illius operationis, neque in eo opere ea per se utitur; tertio, quoniam, ut ex dictis patet, non ex toto absolvitur a quantitate et eius condicione, cum semper speculetur universale in particulari. Intellectus enim humanus habet et quod sit intellectus et humanus. Qua enim intellectus est, universale cognoscit; sed qua humanus, universale nisi in singulari perspicere nequit. Ad illud vero de organo dicitur iuxta praedicta ipsum indigere eo ut obiecto, non ut subiecto. Quid autem utrumque horum sit, in superiori capite satis abunde dictum est.

Et si instetur: ‘Nonne coniungitur materiae per qualitates primas? Qualis igitur utique fiet? Quare aut calor aut frigus, non igitur omnia cognoscet’, ad quod dicitur intellectum non coniungi materiae, qua intellectus est, sed qua coniungitur sensui; quare etsi in opere sentiendi qualis fiat, non tamen in opere intelligendi; propter quod, ut intellectus est, non est qualis neque organicus.

Quodsi ulterius quaeratur: ‘Cum intelligere humanum sit accidens, quod sine subiecto esse non potest, in quo igitur ponetur ipsum intelligere?’, ad quod dicitur vere secundum essentiam ipsum intelligere esse in ipso intellectu iuxta illud III De anima: Anima est locus specierum, non tota, sed intellectus. Verum quoniam intellectus humanus est in materia quasi per quandam concomitantiam, et ipsum intelligere quodammodo est in materia, sed satis accidentaliter, quoniam intellectui, qua intellectus est, accidit esse in materia; non tamen in aliqua parte corporis ponitur ipsum intelligere, sed in toto categorematice sumpto; non enim in aliqua parte, quoniam sic esset organicus intellectus et vel non omnia cognosceret vel, si omnia cognosceret, ut cogitativa tantum singulariter et non universaliter cognosceret. Quare sicut intellectus est in toto, ita et intelligere.

Non inconvenienter igitur Alexander posuit totum corpus esse instrumentum intellectus, quoniam intellectus omnes vires comprehendit et non aliquam partem determinatam; quoniam sic non omnia cognosceret, sicut neque aliqua virtutum sensitivarum. Quamquam autem sic totum corpus ponatur instrumentum intellectus quasi ut subiectum, non tamen est vere ut subiectum, quoniam intelligere non recipitur in eo modo corporali, ut prius dictum est. Et si amplius quaeratur, an humanus intellectus indivisibiliter recipiat, dicitur, quod, qua intelligit, indivisibiliter recipit, qua vero sentit vel vegetat, divisibiliter. Neque inconvenit tam multiplicem naturam tot diversos modos recipiendi et operandi habere.

Ad illud vero de experimento imprimis miror, quomodo divus Thomas illud adduxerit, cum Aristoteles III Ethicorum dicat voluntatem esse impossibilium veluti in appetendo immortalitatem. Unde si voluntas nostra non est nisi in anima intellectiva, si appetendo immortalitatem per Aristotelem appetit impossibile, non ergo anima humana potest esse immortalis. Quare dicitur ad argumentum non esse evidens signum illud, quoniam, ut ibi dicit Philosophus, voluntas naturaliter est possibilium et impossibilium, cum in impossibili potest salvari ratio boni. Et quod ulterius dicebatur appetitum naturalem non frustrari, verum est sumendo naturale, ut distinguitur contra intellectivum. Nam illud est opus intelligentiae non errantis; unde in quod fertur voluntas sine cognitione, frustrari non potest; at si per cognitionem, frustrari potest, nisi sit rectus. Nam praesentato summo bono etiam Diis competente voluntas fertur in illud, si sibi monstretur illud esse impossibile. Quare ne frustretur, oportet voluntatem esse regulatam per rationem rectam. Licet etiam dicere possemus, quod, sicut mulus, medius inter asinum et equum, de utrisque participat, non tamen vere habet proprietates equi vel asini, sic et anima humana, media inter materialia et immaterialia, affectat aeternitatem, licet eam consequi perfecte non potest. Nam et mulus habens omnia instrumenta ad generationem perfecte eam consequi non potest, quamquam eam maxime desideret. Immo, non inconvenit aliquid naturaliter a tota specie frustrari, dummodo secundum genus non frustretur, sicut dictum est de mulis, in quibus frustrantur membra generationis, sed salvantur in suo genere. Et talpa oculos habens non videt; sed in animali non frustrantur, ut habetur in libro De historiis animalium. Quare et humanus animus desiderat immortalitatem, quam consequi non potest absolute, sed sufficit, quod separata simpliciter consequantur. Quare Aristoteles II Metaphysicae comparavit humanum intellectum noctuae et non talpae: Noctua enim aliqualiter videt, talpa autem nihil. Unde et textu ultimo IX Metaphysicae dixit intellectum humanum in cognoscendo abstracta non esse caecum, sed caecutientem. Quapropter aeternitatem affectat, sed non perfecto appetitu desiderat.

Ad verba autem Aristotelis satis patet responsio per ea, quae dicta sunt. Universaliter namque corpora caelestia, homines, bestiae et plantae animata sunt, eorumque animae sub universali definitione animae continentur, verum non uno modo. Intelligentiae enim, qua actuant corpora caelestia, sunt actus corporis physici, organici, sed non, qua intelligentiae sunt. Etiam et qua actuant, nihil recipiunt, sed tantum tribuunt. At humana anima simpliciter est actus corporis physici, organici, quoniam nullam habet operationem, in qua aliquo modo non dependeat a corpore, etsi non ut subiecto, saltem ut obiecto; unde aliquid recipit a corpore. Quon non contingebat in intelligentia in movendo corpus. Ipsa namque tantum tribuit et non recipit. Sensitiva autem et vegetativa penitus immersae sunt materiae, licet vegetativa magis quam sensitiva; quare sunt actus prorsus corporis physici, organici et ut subiecti et ut obiecti.

Hocque recte et ordinate natura instituit. Sicut namque ab omnino immobilibus, quae sunt intelligentiae, ad corpora caelestia descendimus, quae tantum secundum locum moventur, et haec neque secundum totum, sed secundum partem, post haec vero ad generabilia et corruptibilia, quae et secundum tota et secundum omnem modum motus transmutantur, sic et intelligentiae inter omnes animas minime sunt actus corporis organici, deinde humanus intellectus, tertio sensus, quarto vegetativus. Indigere enim corpore quoquomodo non absolvitur ab imperfectione. Unde convenientissimus est iste ordo.

Ad id vero, quod de intellectu agente dicebatur, quoniam ipse vere immortalis est, quare et passivus, quandoquidem ambo hi sunt partes essentiales vel potestativae humanae animae, huic dicitur, quod verbum illud magis est in oppositum quam in propositum. Ibi enim dicit Aristoteles, quod solus intellectus agens vere est immortalis et semper est in actu, passivus vero non, cum quandoque intelligat et quandoque non. Quare cum perpetuam non habeat operationem, neque perpetuam habet essentiam; unde ad rationem dicitur, quod intellectus possibilis est secundum quid immortalis, sed ipse agens vere immortalis est, cum sit una intelligentiarum; neque ipse est pars aliqua humanae animae, sicut Themistius et Averroes existimaverunt, sed tantum motor.

Quod autem Aristoteles dixerit esse partem animae, verum est, ut anima communis est intelligentiae et humano intellectui; ex quo non sequitur, quod sit pars animae humanae. Est enim fallacia consequentis; et hoc est simile ei, quod dicitur de materia prima. Nam ipsa est susceptiva secundum verum esse omnium formarum materialium, intellectus vero tantum secundum esse intentionale, cum lapis non sit in anima, sed eius species. Verum quod educit de potentia ad actum materiam primam secundum esse formarum, non est aliquid materiae primae neque ei coniunctum secundum esse, sed motor universalis, qui natura agens dici potest. Sic intellectus humanus, cum eam proportionem habeat in genere intelligibilium, qualem habet materia prima in genere sensibilium, ut etiam Themistius et Averroes confitentur, movebitur ad suscipiendum omnes species ab aliquo, quod non est pars eius neque ei coniunctum; et hoc dicitur intellectus agens, sicut quod universaliter movet materiam, dicitur movens naturale. Neque verum est, quod subiungit Themistius, scilicet quod nos sumus intellectus agens vel quod sit pars nostri ut vere forma. Sed tantum ut motor; illa etenim copulatio purum figmentum est. Cetera autem, quae ulterius adducebantur, aut non sunt contra positionem aut per dicta in alio capitulo sunt soluta, veluti qualiter intellectus veniat de foris et remaneat post mortem etc.