BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Tractatus de immortalitate animae

 

Caput XI

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput Undecimum

in quo moventur tria dubia circa ea,

quae dicta sunt

 

Circa ea, quae dicta sunt, nonnulla oriuntur dubia.

Primum, quoniam dictum est animam humanam vere esse mortalem, secundum quid autem immortalem, istud quidem non videtur esse bene dictum; immo magis dicendum videtur simpliciter esse immortalem et secundum quid mortalem. Superiora namque continent inferiora et non inferiora superiora. Dicimus etenim corpora caelestia continere ista generabilia et corruptibilia et non e converso. Quare, cum immortale sit supra mortale, magis dicendum est animam humanam simpliciter esse immortalem et secundum quid mortalem, cum immortale mortale contineat, quam dicamus ipsam esse mortalem simpliciter et secundum quid immortalem, cum mortale immortale non contineat.

Secundum dubium, quoniam, si anima est immortalis secundum quid tantum, vel igitur vere et proprie est immortalis vel non vere et improprie. Non primum, ut dictum est; neque secundum, quia, si improprie dicitur immortalis, non minus posset dici, quaecumque alia res non sit; nam et improprie posset appellari canis vel lepus. Cur igitur magis dictum est, quod sit immortalis, quam canis vel lepus, cum immortale improprie de ea dicatur?

Tertium dubium est, quoniam tota radix huius positionis innititur ei fundamento, videlicet quod intellectus humanus non habet nisi unum modum cognoscendi. Modus autem ille est medius inter modum cognoscendi abstractorum simpliciter et animae sensitivae, cum de utroque participet. Ut namque universaliter cognoscit, convenit cum abstractis; ut vero tale universale non speculatur nisi in phantasmate et singulari, convenit cum sensu, cum totaliter non cognoscit sine appendiciis materiae; quare concludebatur medius inter materialia et immaterialia. Verum hoc dubitationem facit: Quoniam, si talis dependentia cognitionis intellectus a phantasmate est speculari universale in singulari, tunc intellectus cognosceret singulare; quod a multis negatum est. Dicunt enim aliqui singulare materiale per solum sensum cognosci posse; vel dato, quod concedamus intellectum cognoscere singulare, multis tamen videtur, quod nisi reflexe cognosci non potest, ut III De anima textu 10 videtur dicere Aristoteles. Verum et hoc concesso cum ista reflexio non potest imaginari nisi quidam discursus, ut fere omnes interpretantur, qui discursus non fit nisi in tempore et post simplicium cognitionem, ergo ante compositionem et divisionem et consequenter discursum speculabitur universale et non in singulari. Ergo positio falso innititur fundamento etc.