Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Tractatus de immortalitate animae
Caput VII
|
____________________________________________________________
|
|
|
Caput Septimumin quo ponitur modus affirmans mortale et immortaleesse idem re in homine, verum essentiam illam simpliciteresse immortalem, secundum quid vero mortalem
Cum itaque universaliter reiectus est modus, qui intellectivum et sensitivum in homine realiter distingui existimat, reliquum est, ut intellectivum et sensitivum in homine sint idem; et licet tribus modis, ut retro dictum est, hoc intelligi possit, duo tamen tantum sunt rationabiles. Unus igitur erat, quod immortale esset simpliciter in homine, mortale vero secundum quid; et quamvis secundum naturam divisionis modus iste in duos posset dividi, scilicet aut unum numero in omnibus hominibus aut multiplicatum ad numerum hominum, quia tamen nullus posuit primum modum, ideo relinquemus, sed tantum de secundo sermonem habebimus. Quem etsi multi praeclarissimi viri secuti sunt, quia tamen mihi videtur, quod divus Thomas copiosius et magis lucide ipsum posuit, ideo eius dicta solum referam, utque ordinate intelligatur, eius opinionem in quinque dictis colligans:Primum itaque est, quod intellectivum et sensitivum in homine sunt idem re.Secundum, quod tale vere et simpliciter est immortale, secundum quid vero mortale.Tertium, quod talis anima vere est forma hominis et non solum motor.Quartum, quod eadem anima vere est numerata ad numerationem individuorum.Quintum, quod huiusmodi anima incipit esse cum corpore, verum quod venit de foris atque a solo Deo producitur, non quidem per generationem, sed per creationem; haec tamen non desinit esse cum corpore, verum a parte post est perpetua.Primum horum satis ex superioribus manifestum est, tum quia plures formae substantiales non possunt esse in eodem subiecto, tum quia eadem videtur essentia, quae sentit et intelligit, tum quia sensitivum in mortalibus est in intellectivo sicut trigonum in tetragono.Secundum vero, in quo vis omnis consistit, videlicet quod tale vere est immortale, secundum quid tamen mortale, multipliciter declaratur. Et primo primum per rationem Aristotelis III De anima, quoniam talis anima est receptiva omnium formarum materialium; quod autem huiusmodi est, non potest esse materiale, sicut ibidem Aristoteles declarat, cum recipiens debet esse denudatum a natura rei receptae. Et est propositio etiam concessa a Platone in Timaeo atque, ut dicit Averroes in II De anima, universaliter verificatur in actione reali et spirituali. Oculus enim receptivus specierum coloris debet esse abscolor,et sic universaliter de aliis sensibus. Secundo, quoniam, si intellectus esset materialis, forma recepta in eo esset intellecta in potentia, et sic aut non cognosceret aut tantum particulariter cognosceret. Tertio, quia, sic esset virtus organica, quare esset determinata ad certum genus entium vel saltem ad modum singularem; quare vel non omnia cognosceret vel non cognosceret modo universali. A signo etiam hoc evidenter probatur. Nam modus appetendi naturaliter insequitur modum cognoscendi; intellectus autem universale apprehendit, quod est aeternum; quare et voluntas aeternum desiderabit. Tale autem desiderium naturale est, cum omnes voluntates hoc appetant; naturalis autem appetitus frustrari non potest, cum I De caelo Deus et natura nihil agunt frustra. Quare convincitur intellectum esse simpliciter immortalem. Verba etiam Aristotelis sunt adeo lucida pro hac parte, ut interprete non indigeant, cum I, II et III De anima ponat intellectum esse separatum et nullius corporis actum; in parte quoque, qua agitur de intellectu agente, dicit, quod intellectus agens vere est immaterialis, quia possibilis est huiusmodi et agens praestantius est patiente. Idem quoque I De partibus capite 1 et II De generatione animalium capite 3 affirmat.Quod vero huiusmodi anima secundum quid mortalis sit, ex duobus manifestari potest. Primo, quia haec intellectiva et sensitiva et vegetativa est, ut ex primo dicto liquet; verum sensitivum et vegetativum, si ab intellectivo separata sint, corruptibilia sunt; quare non secundum se intellectivum mortale est, sed ob id, quia gradum continet, qui solitarie sumptus mortalis est. Secundo, quia anima humana opera sensitivae et vegetativae non exercet nisi caduco instrumento. Non igitur in se mortalis est, sed ratione talis operis et instrumenti.Tertium dictum, scilicet quod sit forma hominis, patet ex universali definitione animae, cum sit actus corporis physici etc. sitque principium, quo intelligimus, ut aperte ibi demonstrat Aristoteles.Quartum vero sequitur ex tertio. Nam si anima intellectiva est forma, qua homo est homo, si unica in omnibus hominibus esset, omnium hominum idem esset esse et operari, veluti contra Commentatorem monstratum est. Aristoteles etiam textu 26 II Physicorum expresse ponit eas in numero plurali, quemadmodum retro dictum est.Quintum autem, videlicet quod ipsa sit facta, patet tum ex textu 26 II Physicorum, cum sol et homo generent hominem, tum quia per tertium dictum est: forma, qua homo est homo; sed XII Metaphysicae textu 17: forma simul incipit esse cum eo, cuius est forma; tum ex capite 3 II De generatione animalium, ubi dicit solum intellectum venire de foris. Quod vero non per generationem producitur, materiale et caducum est. At iam demonstratum est in secundo dicto ipsam esse immaterialem et incorruptibilem. Quod etiam a solo Deo fiat, per illud patet, quoniam, cum non fit per generationem, ergo per creationem. Verum solum Deum creare alibi demonstratum est. Hoc etiam per illud II De generatione animalium capite 3 patere potest; dicitur enim ibi: Solus igitur intellectus divinus et immortalis existit. Quod autem post mortem remaneat, cum sit immortalis, manifestum est; ex dicto quoque Aristotelis XII Metaphysicae textu 17 liquet, cum dicat nihil prohibere intellectum post mortem remanere.Sicque tota positio clara habetur. |