BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Tractatus de immortalitate animae

 

Caput VI

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput Sextum

in quo praedicta opinio impugnatur

 

Hic autem modus secundum utrumque membrorum a divo Thoma in I parte Summae et in multis aliis locis impugnatur et mea sententia abunde et manifeste. Si enim homo non componeretur ex materia et forma, sed ex motore et moto, non maiorem haberent unitatem quam boves et plaustrum. Multaque alia incommoda sequuntur, quae ab eo adducuntur. Ponere autem pluralitatem formarum substantialium in eodem composito, ut asserit secundum membrum, hoc ab Aristotele et a multis Peripateticis videtur alienum. Verum duo adducam, per quae omnes superiores modi mihi videntur et a veritate et ab Aristotele remoti.

Primo quidem hoc videtur experimento contradicere. Ego namque, qui haec scribo, multis cruciatibus corporis angustior, quod opus est sensitivae; idemque ego, qui crucior, discurro per causas medicinales, ut refellam hos cruciatus; quod nisi per intellectum fieri non potest. Si igitur altera esset essentia, qua sentio et qua intelligo, quo igitur modo fieri posset, ut idem, qui sentio, sim ille, qui intelligo? Sic etenim dicere possemus, quod duo homines simul coniuncti sic mutuas habent cognitiones; quod ridiculum est. Quam autem huiusmodi opinio sit ab Aristotele remota, non difficile est videre. Etenim De anima II ponit vegetativum in sensitivo veluti trigonum in tetragono; sed manifestum est trigonum in tetragono non esse tamquam rem realiter distinctam ab eo, sed quod est trigonum in potentia, est actu tetragonum. Quare cum per Aristotelem eodem modo in mortalibus se habeat sensitivum ad intellectivum, sensitivum non erit distincta res ab intellectivo. Quapropter mihi videtur, quod et primus modus Averrois et isti duo a vero et ab Aristotele dissonent.