BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Tractatus de immortalitate animae

 

Caput V

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput Quintum

in quo ponitur alter modus asserens intellectivum realiter

distingui a sensitivo, verum numeratum

ad numerationem sensitivi

 

Abiecta igitur priori opinione tamquam inintelligibili est alter modus de enumeratis conveniens cum primo quantum ad illud, quod intellectivum realiter distinguitur a sensitivo, quandoquidem contradictoria vere de eodem dici non possunt. Verum in altero ab illo distat. Nam secundum numerum sensitivorum ponit numerum intellectivorum. Socrates namque distinguitur a Platone, ut hic homo ab illo homine; non est autem hic homo nisi per intellectum, ut etiam ipse Averroes in commento 1 III De anima fatetur. Quare alter est intellectus Socratis ab intellectu Platonis. Etenim si unus amborum esset intellectus, amborum esset idem esse et operari; sed quid stultius excogitari potest?

Verum et hi sic conformes inter se ipsos diversificati sunt. Quidam enim ipsorum posuerunt animam magis se habere ad hominem ut motor ad motum quam ut forma ad materiam. Et haec videtur fuisse mens Platonis in I Alcibiadis dicentis hominem esse animam utentem corpore; cui videntur consonare verba Aristotelis Ethicorum IX dicentis hominem esse intellectum. Alii autem oppositum asseruere dicentes animam se habere ad hominem ut forma ad materiam et non solum ut motor ad motum; veriusque dicendum hominem esse compositum ex anima et corpore quam ipsum esse animam utentem corpore. Cetera autem, quae ab eis adducuntur, nostro proposito non sunt necessaria.