|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I I
C a p u t X I I I
De relatione rhythmorum et
quo ordine ponendi sunt in stantia.
- ____________________________________________________
- 1.
- Rhythmorum quoque relationi vacemus, nihil de rhythmo secundum se modo tractantes; proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum de mediocri poemate intendemus.
- 2.
- In principio igitur huius capituli quaedam reseranda videntur. unum est stantia sine rhythmo, in qua nulla rhythmorum habitudo attenditur; et huiusmodi stantiis usus est
Arnaldus Danielis frequentissime, velut ibi:
Sem fos amor de joi donar;
et nos dicimus
Al poco giorno.
Aliud est stantia cuius omnia carmina eundem rhythmum reddunt, in qua superfluum esse constat habitudinem quaerere. sic proinde restat circa rhythmos mixtos debere insisti.
- 3.
- Et primo sciendum est, quod in hoc amplissimam sibi licentiam fere omnes assumunt, et ex hoc maxime totius harmoniae dulcedo intenditur.
- 4.
- Sunt etenim quidam qui non omnes quandoque desinentias carminum rhythmantur in eadem stantia, sed easdem repetunt sive rhythmantur in aliis, sicut fuit Gottus Mantuanus, qui suas multas et bonas cantiones nobis ore tenus intimavit. hic semper in stantia unum carmen incomitatum texebat, quod clavem vocabat; et sicut de uno licet, licet etiam de duobus, et forte de pluribus.
- 5.
- Quidam alii sunt, et fere omnes cantionum inventores, qui nullum in stantia carmen incomitatum relinquunt, quin sibi rhythmi concrepantiam reddant, vel unius vel plurium.
- 6.
- Et quidam diversos faciunt esse rhythmos eorum, quae post diesim carmina sunt, a rhythmis eorum, quae sunt ante; quidam vero non sic, sed desinentias anterioris stantiae inter postera carmina referentes intexunt. saepissime tamen hoc fit in desinentia primi posteriorum, quam plerique rhythmantur ei quae est priorum posterioris; quod non aliud esse videtur quam quaedam ipsius stantiae. concatenatio pulchra.
- 7.
- De rhythmorum quoque habitudine, prout sunt in fronte vel in cauda, videtur omnis optata licentia concedenda; pulcherrime tamen se habent ultimorum carminum desinentiae, si cum rhythmo in silentium cadant.
- 8.
- In pedibus vero cavendum est; et habitudinem quandam servatam esse invenimus. et, discretionem facientes, dicimus, quod pes vel pari vel impari metro completur; et utrobique comitata et incomitata desinentia esse potest; nam in pari metro nemo dubitat; in alio vero, si quis dubius est, recordetur ea quae diximus in praeimmediato capitulo de trisyllabo, quando pars existens endecasyllabi velut echo respondet.
- 9.
- Et si in altero pedum exortem rhythmi desinentiam esse contingat, omnimode in altero sibi instauratio fiat. si vero quaelibet desinentia in altero pede rhythmi consortium habeat, in altero prout libet referre vel innovare desinentias licet, vel totaliter vel in parte, dumtaxat praecedentium ordo servetur in totum; puta, si extremae desinentiae trimetri, hoc est prima et ultima, concrepabunt in primo pede, sic secundi extremas desinentias convenit concrepare; et qualem se in primo media videt, comitatam quidem vel incomitatam, talis in secundo resurgat; et sic de aliis pedibus est servandum.
- 10.
- In versibus quoque fere semper hac lege perfruimur; et «fere» dicimus quia propter concatenationem praenotatam et combinationem desinentiarum ultimarum quandoque ordinem iam dictum perverti contingit.
- 11.
- Praeterea nobis bene convenire videtur ut, quae cavenda sunt circa rhythmos, huic appendamus capitulo, cum in isto libro nihil ulterius de rhythmorum doctrina tangere intendamus.
- 12.
- Tria ergo sunt quae circa rhythmorum positionem potiri dedecet aulice poetantem: nimia scilicet eiusdem rhythmi repercussio, nisi forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi praeroget; ut nascentis militiae dies, qui cum nulla praerogativa suam indignatur praeterire dietam: hoc etenim nos tacere nisi sumus ibi,
Amor, tu vedi ben che questa donna;
secundum vero est ipsa inutilis aequivocatio, quae semper sententiae quicquam derogare videtur; et tertium est rhythmorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta: nam lenium asperorumque rhythmorum mixtura ipsa tragoedia nitescit.
- 13.
- Et haec de arte, prout habitudinem respicit, tanta sufficiant.
|
|