B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I I


C a p u t   X I I
Ex quibus carminibus fiant stantiae et de
numero syllabarum in carminibus.


____________________________________________________


1.
     Est etiam, ut superius dictum est, habitudo quaedam quam carmina contexendo considerare debemus: et ideo rationem faciamus de illa, repetentes proinde quae superius de carminibus diximus.
2.
     In usu nostro maxime tria carmina frequentando praerogativam habere videntur, endecasyllabum scilicet, eptasyllabum et pentasyllabum; quae trisyllabum ante alia sequi astruximus.
3.
     Horum prorsus, cum tragice poetari conamur, endecasyllabum propter quandam excellentiam in contextu vincendi privilegium promeretur. nam quaedam stantia est, quae solis endecasyllabis gaudet esse contexta, ut illa
     Guidonis de Florentia
          Donna me prega, perch' io vogl<i>o dire;
et etiam nos dicimus
          Donne ch' avete intelletto d' amore.
hoc etiam Hispani usi sunt - et dico Hispanos qui poetati sunt in vulgari «oc»:
     Namericus de Belnui,
          Nuls hom non pot complir adrechamen.
4.
     Quaedam est in qua tantum eptasyllabum intexitur unum: et hoc esse non potest nisi ubi frons est vel cauda, quoniam, ut dictum est, in pedibus atque versibus attenditur aequalitas carminum et syllabarum.
5.
     Propter quod etiam nec numerus impar carminum potest esse ubi frons vel cauda non est; sed ubi haec sunt, vel altera sola, pari et impari numero in carminibus licet uti ad libitum.
6.
     Et sicut quaedam stantia est uno solo eptasyllabo conformata, sic duobus, tribus, quattuor, quinque videtur posse contexi, dummodo in tragico vincat endecasyllabum et principiet. verumtamen quosdam ab eptasyllabo tragice principiasse invenimus, videlicet <Guidonem Guinizelli>, Guidonem de Ghisileriis et Fabrutium Bononienses:
          Di fermo sofferire,
et
          Donna, lo fermo core,
et
          Lo meo lontano gire;
et quosdam alios. sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimus, non sine quodam elegiae umbraculo haec tragoedia processisse videbitur.
7.
     De pentasyllabo quoque non sic concedimus: in dictamine magno sufficit enim unicum pentasyllabum in tota stantia conseri, vel duo ad plus <in pedibus>; et dico «pedibus» propter necessitatem qua pedibus, versibusque, cantatur.
8.
     Minime autem trisyllabum in tragico videtur esse sumendum per se subsistens: et dico «per se subsistens» quia per quandam rhythmorum repercussionem frequenter videtur assumptum, sicut inveniri potest in illa
     Guidonis Florentini,
          Donna me prega, perch' io voglio dire
et in illa quam diximus,
          Poscia ch' amor del tutto m' ha lasciato.
nec per se ibi carmen est omnino, sed pars endecasyllabi tantum, ad rhythmum praecedentis carminis velut echo respondens.
9.
     Hoc etiam praecipue attendendum est circa carminum habitudinem, quod, si eptasyllabum interseratur in primo pede, quem situm accipit ibi, eundem resumat in altero: puta, si pes trimeter primum et ultimum carmen endecasyllabum habet et medium, hoc est secundum, eptasyllabum, <et pes alter habeat secundum eptasyllabum> et extrema endecasyllaba: non aliter ingeminatio cantus fieri posset, ad quam pedes fiunt, ut dictum est; et per consequens pedes esse non possent.
10.
     Et quemadmodum de pedibus, dicimus et de versibus: in nullo enim pedes et versus differre videmus nisi in situ, quia hi ante, hi post diesim stantiae nominantur. et etiam quemadmodum de trimetro pede, et de omnibus aliis servandum esse asserimus; et sicut de uno eptasyllabo, sic de pluribus et de pentasyllabo et omni alio dicimus.
     Satis hinc, lector, elicere sufficienter potes <qua> qualit<ate> tibi carminum habituanda sit stantia habitudinem<que> circa carmina consideranda<m> videre.