B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I I


C a p u t   X I
De habitudine stantiae, de numero pedum
et syllabarum et de distinctione carminum
ponendorum in dictamine.


____________________________________________________


1.
     Videtur nobis haec, quam habitudinem dicimus, maxima pars eius, quod artis est; haec etenim circa cantus divisionem atque contextum carminum et rhythmorum relationem consistit; quapropter diligentissime videtur esse tractanda.
2.
     Incipientes igitur dicimus, quod frons cum versibus, pedes cum cauda vel syrmate, nec non pedes cum versibus, in stantia se diversimode habere possunt.
3.
     Nam quandoque frons versus excedit in syllabis et carminibus, vel excedere potest; et dicimus «potest», quoniam habitudinem hanc adhuc non vidimus.
.
     Quandoque in carminibus excedere et in syllabis superari potest, ut si frons esset pentametra et quilibet versus esset dimeter, et metra frontis eptasyllaba et versus endecasyllaba essent.
5.
     Quandoque versus frontem superant syllabis et carminibus, ut in illa quam dicimus,
          Tragemi de la mente amor la stiva.
fuit haec tetrametra frons, tribus endecasyllabis et uno eptasyllabo contexta; non etenim potuit in pedes dividi, cum aequalitas carminum et syllabarum requiratur in pedibus inter se, et etiam in versibus inter se.
6.
     Et quemadmodum dicimus de fronte, dicimus et de versibus. possent etenim versus frontem superare carminibus, et syllabis superari, puta si versus duo essent et uterque trimeter, et eptasyllaba metra, et frons esset pentametra, duobus endecasyllabis et tribus eptasyllabis contexta.
7.
     Quandoque vero pedes caudam superant carminibus et syllabis, ut in illa quam diximus
          Amor, che movi tua virt&lugrave; da cielo.
8.
     Quandoque pedes a syrmate superantur in toto, ut in illa, quam diximus,
          Donna pietosa e di novella etate.
9.
     Et quemadmodum diximus frontem posse superare carminibus, syllabis superatam (et e converso), sic de syrmate dicimus.
10.
     Pedes quoque versus in numero superant et superantur ab iis: possunt enim esse in stantia tres pedes et duo versus, et tres versus et duo pedes; nec hoc numero limitamur, quin liceat plures et pedes et versus simul contexere.
11.
     Et quemadmodum de victoria carminum et syllabarum diximus inter alia, nunc etiam inter pedes et versus dicimus; nam eodem modo vinci et vincere possunt.
12.
     Nec praetermittendum est, quod nos e contrario regulatis poetis pedes accipimus, quia illi carmen ex pedibus, nos vero ex carminibus pedem constare dicimus, ut satis evidenter apparet.
13.
     Nec etiam praetermittendum est, quin iterum asseramus, pedes ab invicem necessario carminum et syllabarum aequalitatem et habitudinem accipere, quia non aliter cantus repetitio fieri posset. hoc idem in versibus esse servandum astruimus.