|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I I
C a p u t X I V
De numero carminum et
syllabarum in stantia.
- ____________________________________________________
- 1.
- Ex quo duo quae sunt artis in cantione satis <sufficienter> tractavimus, nunc de tertio videtur esse tractandum, videlicet de numero carminum et syllabarum. et primo secundum totam stantiam videre oportet aliquid; deinde secundum partes eius videbimus.
- 2.
- Nostra igitur primo refert discretionem facere inter ea, quae canenda occurrunt, quia quaedam stantiae prolixitatem videntur appetere, quaedam non. nam cum ea quae dicimus cuncta vel circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus - ut quandoque persuasorie quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter quandoque ironice, quandoque laudabiliter quandoque contemptive canere contingit -, quae circa sinistra sunt verba semper ad extremum festinent, et alia decenti prolixitate passim veniant ad extremum . . .
Reliqua desunt.
|
|