|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I I
C a p u t V I I I
Quid sit cantio et quod
pluribus modis variatur.
- ____________________________________________________
- 1.
- Praeparatis fustibus torquibusque ad fascem, nunc fasciandi tempus incumbit. sed quia cuiuslibet operis cognitio praecedere debet operationem, velut signum ante admissionem sagittae vel iaculi, primo et principaliter qui sit iste fascis, quem fasciare intendimus videamus.
- 2.
- Fascis iste igitur, si bene comminiscimur omnia praelibata, cantio est. quapropter quid sit cantio videamus, et quid intelligimus cum dicimus cantionem.
- 3.
- Est enim cantio, secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus vel passio, sicut lectio passio vel actus legendi. sed divaricemus, quod dictum est, utrum videlicet haec sit cantio, prout est actus, vel prout est passio.
- 4.
- Et circa hoc considerandum est, quod cantio dupliciter accipi potest: uno modo secundum quod fabricatur ab auctore suo, et sic est actio - et secundum istum modum Virgilius primo Aeneidorum dicit «arma virumque cano» -; alio modo secundum quod fabricata profertur vel ab auctore vel ab alio quicumque sit, sive cum soni modulatione proferatur, sive non: et sic est passio. nam tunc agitur; modo vero agere videtur in alium, et sic tunc alicuius actio, modo quoque passio alicuius videtur. et quia prius agitur ipsa, quam agat, magis, immo prorsus denominari videtur ab eo, quod agitur, et est actio alicuius, quam ab eo quod agit in alios. signum autem huius est, quod numquam dicimus «haec est cantio Petri» eo quod ipsam proferat, sed eo quod fabricaverit illam.
- 5.
- Praeterea disserendum est utrum cantio dicatur fabricatio verborum harmonizatorum, vel ipsa modulatio. ad quod dicimus, quod numquam modulatio dicitur cantio, sed sonus, vel tonus, vel nota, vel melos. nullus enim tibicen, vel organista, vel citharoedus melodiam suam cantionem vocat, nisi in quantum nupta est alicui cantioni; sed harmonizantes verba opera sua cantiones vocant, et etiam talia verba in chartulis absque prolatore iacentia cantiones vocamus.
- 6.
- Et ideo cantio nihil aliud esse videtur quam actio completa dicentis verba modulationi harmonizata: quapropter tam cantiones, quas nunc tractamus, quam ballatas et sonitus et omnia cuiuscumque modi verba sunt harmonizata vulgariter et regulariter, cantiones esse dicemus.
- 7.
- Sed quia sola vulgaria ventilamus, regulata linquentes, dicimus vulgarium poematum unum esse supremum, quod per superexcellentiam cantionem vocamus: quod autem supremum quid sit cantio, in tertio huius libri capitulo est probatum. et quoniam quod definitum est pluribus generale videtur, resumentes definitum iam generale vocabulum per quasdam differentias solum quod petimus distinguamus.
- 8.
- Dicimus ergo quod cantio, in quantum per superexcellentiam dicitur, ut et nos quaerimus, est aequalium stantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica coniugatio, ut nos ostendimus, cum dicimus
Donne che avete intelletto d' amore.
quod autem dicimus «tragica coniugatio» est quia, cum comice fiat haec coniugatio, cantilenam vocamus per diminutionem: de qua in quarto huius <operis> tractare intendimus.
- 9.
- Et sic patet quid cantio sit, et prout accipitur generaliter et prout per superexcellentiam vocamus eam. satis etiam patere videtur quid intelligimus cum cantionem vocamus, et per consequens, quid sit ille fascis, quem ligare molimur.
|
|