B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I I


C a p u t   V I I
Quae sint ponenda vocabula et quae in
metro vulgari cadere non possunt.


____________________________________________________


1.
     Grandiosa modo vocabula sub praelato stilo digna consistere, successiva nostrae progressionis praesentia lucidari expostulat.
2.
     Testamur proinde incipientes non minimum opus esse rationis discretionem vocabulorum habere, quoniam perplures eorum maneries inveniri posse videmus. nam vocabulorum quaedam puerilia, quaedam muliebria, quaedam virilia; et horum quaedam silvestria, quaedam urbana; et eorum, quae urbana vocamus, quaedam pexa et lubrica, quaedam irsuta et reburra sentimus. inter quae quidem, pexa atque irsuta sunt illa, quae vocamus grandiosa, lubrica vero et reburra vocamus illa, quae in superfluum sonant; quemadmodum in magnis operibus, quaedam magnanimitatis sunt opera, quaedam fumi: ubi, licet in superficie quidam consideretur ascensus, ex quo limitata virtutis linea praevaricatur, bonae rationi non ascensus sed per altera declivia ruina constabit.
3.
     Intuearis ergo, lector, attente quantum ad exacceranda egregia verba te cribrare oportet: nam si vulgare illustre consideres, quo tragici debent uti poetae vulgares, ut superius dictum est, quos informare intendimus, sola vocabula nobilissima in cribro tuo residere curabis.
4.
     In quorum numero nec puerilia propter sui simplicitatem, ut mamma et babbo, mate et pate, nec muliebria propter sui mollitiem, ut dolciada et placevole, nec silvestria propter austeritatem, ut greggia et cetera, nec urbana lubrica et reburra, ut femina et corpo, ullo modo poteris conlocare. sola etenim pexa irsutaque urbana tibi restare videbis, quae nobilissima sunt et membra vulgaris illustris.
5.
     Et pexa vocamus illa quae, trisyllaba vel vicinissima trisyllabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto vel circumflexo, sine z vel x duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel positione immediate post mutam, dolata quasi, loquentem cum quadam suavitate relinquunt: ut amore, donna, disio, virtute, donare, laetitia, salute, securitate, defesa.
6.
     Irsuta quoque dicimus omnia, praeter haec, quae vel necessaria vel ornativa videntur vulgaris illustris. et necessaria quidem appellamus quae campsare non possumus, ut quaedam monosyllaba, ut si, no, me, te, se, a, e, i, o, u, interiectiones et alia multa. ornativa vero dicimus omnia polisyllaba, quae, mixta cum pexis, pulchram faciunt harmoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis: ut terra, honore, speranza, gravitate, alleviato, impossibilità, impossibilitate, benaventuratissimo, inanimatissimamente, disaventuratissimamente, sovramagnificentissimamente, quod endecasyllabum est. posset adhuc inveniri plurium syllabarum vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem omnium nostrorum carminum superexcedit, rationi praesenti non videtur obnoxium, sicut est illud honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur syllaba in vulgari et in grammatica tredena perficitur in duobus obliquis.
7.
     Quomodo autem pexis irsuta huiusmodi sint harmonizanda per metra, inferius instruendum relinquimus. et quae iam dicta sunt de fastigiositate vocabulorum ingenuae discretioni sufficiant.