B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I I


C a p u t   V I
De varia constructione, qua
utendum est in cantionibus.


____________________________________________________


1.
     Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum, et ea quae digna sunt illo cantari discrevimus, quae tria nobilissima sunt, ut superius est astructum, et modum cantionarium selegimus illis, tamquam aliorum modorum summum, et, ut ipsum perfectius edocere possimus, quaedam iam praeparavimus, stilum videlicet atque carmen, nunc de constructione agamus.
2.
     Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut Aristoteles philosophatus est tempore Alexandri. sunt enim quinque hic dictiones compactae regulariter, et unam faciunt constructionem.
3.
     Circa hanc quidem prius considerandum est, quod constructionum alia congrua est, alia vero incongrua. et quia, si primordium bene discretionis nostrae recolimus, sola suprema venamur, nullum in nostra venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem gradum bonitatis promeruit. pudeat ergo, pudeat idiotas tantum audere deinceps, ut ad cantiones prorumpant: quos non aliter deridemus quam caecum de coloribus distinguentem. est ut videtur congrua, quam sectamur.
4.
     Sed non minoris difficultatis accedit discretio, priusquam, quam quaerimus, actingamus, videlicet urbanitate plenissimam. sunt etenim gradus constructionum quamplures: videlicet insipidus, qui est rudium, ut «Petrus amat multum dominam Bertam».
5.
     Est et pure sapidus, qui est rigidorum scholarium vel magistrorum, ut «piget me cunctis pietate maiorem, quicumque in exilio tabescentes patriam tantum somniando revisunt»; est et sapidus et venustus, qui est quorundam superficie tenus rhetoricam haurientium, ut «laudabilis discretio marchionis Estensis, et sua magnificentia praeparata, cunctis illum facit esse dilectum»; est et sapidus et venustus etiam et excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut «eiecta maxima parte florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila secundus adivit».
6.
     Hunc gradum constructionis excellentissimum nominamus, et hic est quem quaerimus cum suprema venemur, ut dictum est.
     Hoc solum illustres cantiones inveniuntur contextae, ut
     Gerardus:
          Si per mon sobretots non fos.
     Folquetus de Marsilia:
          Tan m' abellis l' amoros pensamen.
     Arnaldus Danielis:
          Sols sui che sai lo sobraffan chem sorz.
     Namericus de Belnui:
          Nuls hom non pot complir addrechamen.
     Namericus de Peculiano:
          Si com l' arbres che per sobrecarcar.
     Rex Navarrae:
          Ire d' amor que en mon cor repaire.
     Iudex de Messana:
          Anchor che l'aigua per lo foco lassi.
     Guido Guinizelli:
          Tegno de folle 'mpresa a lo ver dire.
     Guido Cavalcanti:
          Poi che de doglia cor conven ch' io porti.
     Cinus de Pistorio:
          Avegna che io aggia più per tempo.
     Amicus eius:
          Amor che ne la mente mi ragiona.
7.
     Nec mireris, lector, de tot reductis auctoribus ad memoriam: non enim hanc quam supremam vocamus constructionem, nisi per huiusmodi exempla possumus indicare. et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorphoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios, qui usi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios, quos amica sollicitudo nos visitare invitat.
8.
     Subsistant igitur ignorantiae sectatores Guidonem Aretinum et quosdam alios extollentes, numquam in vocabulis atque constructione plebescere desuetos.