|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I I
C a p u t V
De compositione versuum et
varietate eorum per syllabas.
- ____________________________________________________
- 1.
- De gravitate sententiarum vel satis dixisse videmur vel saltim totum quod operis est nostri: quapropter ad superbiam carminum festinemus.
- 2.
- Circa quod sciendum quod praedecessores nostri diversis carminibus usi sunt in cantionibus suis, quod et moderni faciunt: sed nullum adhuc invenimus in carmen syllabicando endecadem transcendisse, nec a trisyllabo descendisse. et licet trisyllabo carmine atque endecasyllabo et omnibus intermediis cantores Latii usi sint, pentasyllabum et eptasyllabum et endecasyllabum in usu frequentiori habentur, et post haec trisyllabum ante alia.
- 3.
- Quorum omnium endecasyllabum videtur esse superbius, tam temporis occupatione quam capacitate sententiae, constructionis et vocabulorum; quorum omnium specimen magis multiplicatur in illo, ut manifeste apparet: nam ubicumque ponderosa multiplicantur, <multiplicatur> et pondus.
- 4.
- Et hoc omnes doctores perpendisse videntur, cantiones illustres principiantes ab illo; ut Gerardus de Bornello:
Ara ausirez encabalitz cantarz
quod carmen, licet decasyllabum videatur, secundum rei veritatem endecasyllabum est: nam duae consonantes extremae non sunt de syllaba praecedente, et licet propriam vocalem non habeant, virtutem syllabae non tamen admittunt; signum autem est quod rhythmus ibi una vocali perficitur, quod esse non posset nisi virtute alterius ibi subintellecte.
Rex Navarrae:
De fin' amor si vient sen et bonté,
ubi, si consideretur accentus et eius causa, endecasyllabum esse constabit.
Guido Guinizelli:
Al cor gentil repara sempre amore.
Iudex de Columnis de Messana:
Amor, che lungiamente m' ai menato.
Renaldus de Aquino:
Per fino amore vo sì letamente.
Cinus Pistoriensis:
Non spero che già mai per mia salute.
Amicus eius:
Amor, che movi tua vertù da cielo.
- 5.
- Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasyllabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur. sed hoc ulterius elucidandum remaneat.
- 6.
- Et dicimus eptasyllabum sequi illud, quod maximum est in celebritate. post hoc pentasyllabum et deinde trisyllabum ordinamus. enneasyllabum vero, quia triplicatum trisyllabum videbatur, vel numquam in honore fuit vel propter fastidium absolevit.
- 7.
- Parisyllabis vero propter sui ruditatem non utimur nisi raro: retinent enim naturam suorum numerorum, qui numeris imparibus quemadmodum materia formae, subsistunt.
- 8.
- Et sic, recolligentes praedicta, endecasyllabum videtur esse superbissimum carmen: et hoc est quod quaerebamus. nunc autem restat investigandum de constructionibus elatis et fastigiosis vocabulis; et demum, fustibus torquibusque paratis, promissum fascem, hoc est cantionem, quo modo viere quis debeat, instruemus.
|
|