B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I I


C a p u t   I X
Quae sint principales in cantione partes et quod
stantia in cantione principalior pars est.


____________________________________________________


1.
     Quia, ut dictum est, cantio est coniugatio stantiarum, ignorato quid sit stantia necesse est cantionem ignorare: nam ex definientium cognitione definiti resultat cognitio; et ideo consequenter de stantia est agendum, ut scilicet investigemus, quid ipsa sit et quid per eam intelligere volumus.
2.
     Et circa hoc sciendum est, quod hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est, videlicet, ut in quo tota cantionis ars esset contenta, illud diceretur stantia, hoc est mansio capax sive receptaculum totius artis. nam quemadmodum cantio est gremium totius sententiae, sic stantia totam artem ingremiat; nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed solam artem antecedentis induere.
3.
     Per quod patet quod ipsa, de qua loquimur, erit congregatio sive compages omnium eorum, quae cantio sumit ab arte: quibus devaricatis, quam quaerimus descriptio innotescet.
4.
     Tota igitur, scilicet ars cantionis, circa tria videtur consistere: primo circa cantus divisionem, secundo circa partium habitudinem, tertio circa numerum carminum et syllabarum.
5.
     De rhythmo vero mentionem non facimus, quia de propria cantionis arte non est. licet enim in qualibet stantia rhythmos innovare et eosdem reiterare ad libitum: quod, si de propria cantionis arte rhythmus esset, minime liceret: quod dictum est. si quid autem rhythmi servare interest huius quod est ars, illud comprehenditur ibi cum dicimus «partium habitudinem»
6.
     Quare sic colligere possumus ex praedictis definientes, et dicere stantiam esse sub certo cantu et habitudine limitatam carminum et syllabarum compagem.