|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I I
C a p u t I I
In qua materia conveniat
ornata eloquentia vulgaris.
- ____________________________________________________
- 1.
- Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos «illustre» uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non; et si non omnia, quae ipso digna sunt segregatim ostendere.
- 2.
- Circa quod primo reperiendum est id, quod intelligimus per illud quod dicimus «dignum». et dicimus dignum esse quod dignitatem habet, sicut nobile quod nobilitatem; et si cognito habituante habituatum cognoscitur in quantum huiusmodi, cognita dignitate cognoscemus et dignum.
- 3.
- Est etenim «dignitas» meritorum effectus sive terminus: ut, cum quis bene meruit, ad boni dignitatem profectum esse dicimus, cum male vero, ad mali; puta bene militantem ad victoriae dignitatem, bene autem regentem ad regni, nec non mendacem ad ruboris dignitatem, et latronem ad eam, quae est mortis.
- 4.
- Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in aliis etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam male quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi comparationes non fiant nisi per respectum ad terminum meritorum, quem dignitatem dicimus, ut dictum est; manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quaedam magnae, quaedam maiores, quaedam maximae sint; et per consequens aliquid dignum, aliquid dignius, aliquid dignissimum esse constat.
- 5.
- Et cum comparatio dignitatum non fiat circa idem obiectum, sed circa diversa, ut dignius dicamus quod maioribus, dignissimum quod maximis dignum est, quia nihil eodem dignius esse potest, manifestum est quod optima optimis secundum rerum exigentiam digna sunt. unde cum hoc quod dicimus «illustre» sit optimum aliorum vulgarium, consequens est, ut sola optima digna sint ipso tractari, quae quidem tractandorum dignissima nuncupamus.
- 6.
- Nunc autem quae sint ipsa venemur. ad quorum evidentiam sciendum est, quod sicut homo tripliciter spirituatus est, videlicet vegetabili, animali et rationali, triplex iter perambulat. nam secundum quod vegetabile quid est, utile quaerit, in quo cum plantis communicat; secundum quod animale, delectabile, in quo cum brutis; secundum quod rationale, honestum quaerit, in quo solus est, vel Angelicae sociatur <naturae>. propter haec tria quicquid agimus, agere videmur.
- 7.
- Et quia in quolibet istorum quaedam sunt maiora, quaedam maxima, secundum quod talia, quae maxima sunt, maxime pertractanda videntur, et per consequens maximo vulgari.
- 8.
- Sed disserendum est, quae maxima sint. et primo in eo quod est utile: in quo, si callide consideremus intentum omnium quaerentium utilitatem, nil aliud quam salutem inveniemus. secundo in eo, quod est delectabile: in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per pretiosissimum obiectum appetitus delectat: hoc autem Venus est. tertio in eo, quod est honestum: in quo nemo dubitat esse virtutem. quare haec tria, salus videlicet, Venus et virtus, apparent esse illa magnalia, quae sint maxime pertractanda, hoc est ea, quae maxime sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
- 9.
- Circa quae sola, si bene recolimus, illustres viros invenimus vulgariter poetasse, scilicet Bertramum de Bornio arma, Arnaldum Danielem amorem, Gerardum de Bornello rectitudinem; Cinum Pistoriensem amorem, amicum eius rectitudinem.
Bertramus etenim ait
Non posc mudar c'un cantar non exparja.
Arnaldus:
L'aura amara fa 'l bruol brancuz
clarzir.
Gerardus:
Per solaz reveillar
che s'es trop endormitz.
Cinus:
Digno sono eo de morte.
Amicus eius:
Doglia mi reca ne lo core ardire.
- 10.
- Arma vero nullum Latium adhuc invenio poetasse. his proinde visis, quae canenda sint vulgari altissimo innotescunt.
|
|