B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I I


C a p u t   I I I
Distinguit quibus modis vulgariter
versificatores poetantur.


____________________________________________________


1.
     Nunc autem quo modo ea coartare debemus, quae tanto sunt digna vulgari, sollicite vestigare conemur.
2.
     Volentes igitur modum tradere, quo ligari haec digna existant, primo dicimus esse ad memoriam reducendum, quod vulgariter poetantes sua poemata multimode protulerunt, quidam per cantiones, quidam per ballatas, quidam per sonitus, quidam per alios illegitimos et irregulares modos, ut inferius ostendetur.
3.
     Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum esse pensamus; quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est probatum, illa quae excellentissimo sunt digna vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per consequens in cantionibus pertractanda.
4.
     Quod autem modus cantionum sit talis, ut dictum est, pluribus potest rationibus indagari. prima quidem quia, cum quicquid versificamur sit cantio, solae cantiones hoc vocabulum sibi sortitae sunt; quod numquam sine vetusta provisione processit.
5.
     Adhuc: quicquid per se ipsum efficit illud ad quod factum est, nobilius esse videtur, quam quod extrinseco indiget: sed cantiones per se totum quod debent efficiunt, quod ballatae non faciunt: indigent enim plausoribus, ad quos editae sunt; ergo cantiones nobiliores ballatis esse sequitur extimandas, et per consequens nobilissimum aliorum esse modum illarum, cum nemo dubitet, quin ballatae sonitus nobilitate excellant.
6.
     Praeterea: illa videntur nobiliora esse, quae conditori suo magis honoris afferunt: sed cantiones magis deferunt suis conditoribus quam ballatae; igitur nobiliores sunt, et per consequens modus earum nobilissimus aliorum.
7.
     Praeterea: quae nobilissima sunt carissime conservantur: sed inter ea, quae cantata sunt, cantiones carissime conservantur, ut constat visitantibus libros; ergo cantiones nobilissimae sunt, et per consequens modus earum nobilissimus est.
8.
     Ad haec: in artificiatis illud est nobilissimum, quod totam comprehendit artem: cum igitur ea, quae cantantur, artificiata existant, et in solis cantionibus ars tota comprehendatur, cantiones nobilissimae sunt, et sic modus earum nobilissimus aliorum. quod autem tota comprehendatur in cantionibus ars cantandi poetice, in hoc palatur, quod quicquid artis reperitur in omnibus aliis et in cantionibus reperitur; sed non convertitur hoc.
9.
     Signum autem horum, quae dicimus promptum in conspectu habetur; nam quicquid de cacuminibus illustrium capitum poetantium profluxit ad labia, in solis cantionibus invenitur.
10.
     Quare ad propositum patet quod ea, quae digna sunt vulgari altissimo, in cantionibus tractanda sunt.