B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I I


C a p u t   I
Quibus conveniat aut non
uti polito et ornato vulgari.


____________________________________________________


1.
     Sollicitantes iterum celeritatem ingenii nostri et ad calamum frugi operis redeuntes, ante omnia confitemur Latinum vulgare «illustre» tam prosaice quam metrice decere proferri. sed quia ipsum prosaicantes ab avientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaicantibus permanere videtur exemplar, et non e converso, quae quendam videntur praebere primatum, primo secundum quod metricum est ipsum carminemus, ordine pertractantes illo, quem in fine primi libri polluximus.
2.
     Quaeramus igitur prius, utrum omnes versificantes vulgariter debeant illud uti. et superficie tenus videtur quod sic, quia omnis qui versificatur suos versus exornare debet in quantum potest; quare, cum nullum sit tam grandis exornationis, quam vulgare «illustre», videtur quod quisquis versificator debeat ipsum uti.
3.
     Praeterea: quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur; quare si quis versificator, quamquam rude versificetur, ipsum suae ruditati admisceat, non solum bene facit, sed ipsum sic facere oportere videtur: multo magis opus est adiutorio illis, qui pauca, quam qui multa possunt. et sic apparet quod omnibus versificantibus liceat ipsum uti.
4.
     Sed hoc falsissimum est; quia nec semper excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata perpendi poterit.
5.
     Exigit ergo istud sibi consimiles viros, quemadmodum alii nostri mores et habitus; exigit enim magnificentia magna potentes, purpura viros nobiles: sic et hoc excellentes ingenio et scientia quaerit, et alios aspernatur, ut per inferiora patebit.
6.
     Nam quicquid nobis convenit, vel gratia generis, vel speciei, vel individui convenit, ut «sentire», «ridere», «militare». sed hoc non convenit nobis gratia generis, quia etiam brutis conveniret; nec gratia speciei, quia cunctis hominibus esset conveniens, de quo nulla quaestio est - nemo enim montaninis rusticana tractantibus hoc dicet esse conveniens -; quia optimae conceptiones non possunt esse nisi ubi scientia et ingenium est. ergo optima loquela, non rusticana tractantibus, convenit ergo individui gratia.
7.
     Sed nihil individuo convenit nisi per proprias dignitates, puta «mercari», «militare» ac «regere»; quare si convenientia respiciunt dignitates, hoc est dignos, et quidam digni, quidam digniores, quidam dignissimi esse possunt, manifestum est quod bona dignis, meliora dignioribus, optima dignissimis convenient.
8.
     Et cum loquela non aliter sit necessarium instrumentum nostrae conceptionis quam equus militis, et optimis militibus optimi conveniant equi, ut dictum est, optimis conceptionibus optima loquela conveniet. sed optimae conceptiones non possunt esse nisi ubi scientia et ingenium est; ergo optima loquela non convenit nisi illis, in quibus ingenium et scientia est. et sic non omnibus versificantibus optima loquela conveniet, cum plerique sine scientia et ingenio versificentur, et per consequens nec optimum vulgare. quapropter, si non omnibus competit, non omnes ipsum debent uti, quia inconvenienter agere nullus debet.
9.
     Et ubi dicitur, quod quilibet suos versus exornare debet in quantum potest, verum esse testamur; sed nec bovem ephippiatum nec balteatum suem dicemus ornatum, immo potius deturpatum ridemus illum: est enim exornatio alicuius convenientis additio.
10.
     Ad illud ubi dicitur, quod superiora inferioribus admixta profectum adducunt, dicimus verum esse quando cesset discretio: puta si aurum cum argento conflemus; sed si discretio remanet, inferiora vilescunt: puta cum formosae mulieres deformibus admiscentur. unde cum sententia versificantium semper verbis discretive mixta remaneat, si non fuerit optima, optimo sociata vulgari non melior sed deterior apparebit, quemadmodum turpis mulier, si auro vel serico vestiatur.