B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   X I X
Idiomata Italica ad unum reducuntur,
quod appellatur Latinum.


____________________________________________________


1.
     Hoc autem vulgare quod «illustre», «cardinale», «aulicum» et «curiale» ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare «Latium» appellatur. nam sicut quoddam vulgare est invenire, quod proprium est Cremonae, sic quoddam est invenire, quod proprium est Lombardiae; et sicut est invenire aliquod, quod sit proprium Lombardiae, <sic> est invenire aliquod, quod sit totius sinistrae Italiae proprium; et sicut omnia haec est invenire, sic et illud quod totius Italiae est. et sicut illud Cremonense ac illud Lombardum et tertium Semilatium dicitur, sic istud, quod totius Italiae est, «Latium» vulgare vocatur. hoc enim usi sunt doctores illustres, qui lingua vulgari poetati sunt in Italia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchiae viri.
2.
     Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in principio huius operis, est doctrinam de vulgari eloquentia tradere, ab ipso tamquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos uti, et propter quid, et quomodo, nec non ubi, et quando, et ad quos ipsum dirigendum sit, in immediatis libris tractabimus.
3.
     Quibus illuminatis, inferiora vulgaria illuminare curabimus, gradatim descendentes ad illud, quod unius solius familiae proprium est.