B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   X V I I I
Quare hoc idioma vocetur «cardinale»,
«aulicum» et «curiale».


____________________________________________________


1.
     Neque sine ratione ipsum vulgare «illustre» decusamus adiectione secunda, videlicet ut id «cardinale» vocetur. nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere pater familias esse videtur. nonne cottidie extirpat sentosos frutices de Italia silva? nonne cottidie vel plantas inserit vel plantaria plantat? quid aliud agricolae sui satagunt nisi ut amoveant et admoveant, ut dictum est? quare prorsus tanto decusari vocabulo promeretur.
2.
     Quia vero «aulicum» nominamus illud causa est, quod, si aulam nos Itali haberemus, palatinum foret. nam si aula totius regni communis est domus et omnium regni partium gubernatrix augusta, quicquid tale est ut omnibus sit commune nec proprium ulli, conveniens est, ut in ea conversetur et habitet, nec aliquod aliud habitaculum tanto dignum est habitante: hoc nempe videtur esse id, de quo loquimur vulgare.
3.
     Et hinc est, quod in regiis omnibus conversantes, semper illustri vulgari loquuntur; hinc etiam est, quod nostrum «illustre» velut accola peregrinatur et in humilibus hospitatur asylis, cum aula vacemus.
4.
     Est etiam merito «curiale» dicendum, quia curialitas nil aliud est, quam librata regula eorum, quae peragenda sunt: et quia statera huiusmodi librationis tantum in excellentissimis curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum est, «curiale» dicatur. unde cum istud in excellentissima Italorum curia sit libratum, dici «curiale» meretur.
5.
     Sed dicere quod in excellentissima Italorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum curia careamus. ad quod facile respondetur. nam licet curia, secundum quod unita accipitur, ut curia regis Alamanniae, in Italia non sit, membra tamen eius non desunt; et sicut membra illius uno principe uniuntur, sic membra huius gratioso lumine rationis unita sunt. quare falsum esset dicere, curia carere Italos, quamquam principe careamus, quoniam curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa.