B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   X V I I
Quare hoc idioma
«illustre» vocetur.


____________________________________________________


1.
     Quare autem hoc quod repertum est, «illustre», «cardinale», «aulicum» et «curiale» adiicientes vocemus, nunc disponendum est: per quod clarius ipsum quod ipsum est faciamus patere.
2.
     Primum igitur quid intendimus cum «illustre» adiicimus, et quare «illustre» dicimus, denudemus. per hoc quoque quod «illustre» dicimus, intelligimus quid illuminans et illuminatum praefulgens: et hoc modo viros appellamus «illustres», vel quia potestate illuminati alios et iustitia et caritate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius. et vulgare, de quo loquimur, et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
3.
     Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cinus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
4.
     Quod autem exaltatum sit potestate, videtur. et quid maioris potestatis est quam quod humana corda versare potest, ita ut nolentem volentem et volentem nolentem faciat, velut ipsum et fecit et facit?
5.
     Quod autem honore sublimet, in promptu est. nonne domestici sui reges, marchiones, comites et magnates quoslibet fama vincunt?
6.
     Minime hoc probatione indiget. quantum vero suos familiares gloriosos efficiat, nos ipsi novimus, qui huius dulcedine gloriae nostrum exilium postergamus.
7.
     Quare ipsum «illustre» merito profiteri debemus.