|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I
C a p u t X I I
De idiomate Siculo et Apulo.
- ____________________________________________________
- 1.
- Exacceratis quodam modo vulgaribus Italis, inter ea quae remanserunt in cribro comparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviter seligamus.
- 2.
- Et primo de Siciliano examinemus ingenium: nam videtur Sicilianum vulgare sibi famam prae aliis asciscere eo quod quicquid poetantur Itali Sicilianum vocatur, et eo quod perplures doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta in cantionibus illis:
Ancor che l'aigua per lo foco lassi,
et
Amor, che lungiamente m' hai menato.
- 3.
- Sed haec fama Trinacriae terrae, si recte signum ad quod tendit inspiciamus, videtur tantum in opproprium Italorum principum remansisse, qui non heroico more sed plebeo sequuntur superbiam.
- 4.
- Siquidem illustres heroes, Fredericus caesar et bene genitus eius Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem suae formae pandentes, donec fortuna permisit humana secuti sunt, brutalia dedignantes. propter quod corde nobiles atque gratiarum dotati inhaerere tantorum principum maiestati conati sunt: ita ut eorum tempore quicquid excellentes animi Latinorum enitebantur primitus in tantorum coronatorum aula prodibat; et quia regale solium erat Sicilia, factum est, ut quicquid nostri praedecessores vulgariter protulerunt, Sicilianum voc<ar>etur: quod quidem retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt.
- 5.
- Racha, racha. quid nunc personat tuba novissimi Frederici, quid tintinnabulum secundi Karoli, quid cornua Iohannis et Azzonis marchionum potentum, quid aliorum magnatum tibiae, nisi «venite carnifices, venite altriplices, venite avaritiae sectatores»?
- 6.
- ed praestat ad propositum repedare quam frustra loqui. et dicimus, quod, si vulgare Sicilianum accipere volumus, secundum quod prodit a terrigenis mediocribus, ex ore quorum iudicium eliciendum videtur, praelationis honore minime dignum est, quia non sine quodam tempore profertur; ut puta ibi:
Traggemi d'este focora se t'este a boluntate.
si autem ipsum accipere volumus secundum quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut in praeallegatis cantionibus perpendi potest, nihil differt ab illo, quod laudabilissimum est, sicut inferius ostendemus.
- 7.
- Apuli quoque vel sui acerbitate vel finitimorum suorum contiguitate, qui Romani et Marchiani sunt, turpiter barbarizant: dicunt enim
Volzera che chiangesse lo quatraro.
- 8.
- Sed quamvis terrigenae Apuli loquantur obscene communiter, praefulgentes eorum quidam polite locuti sunt, vocabula curialiora in suis cantionibus compilantes, ut manifeste apparet eorum dicta perspicientibus, ut puta
Madonna, dir vi volglio,
et
Per fino amore vo si letamente.
- 9.
- Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec Siculum nec Apulum esse illud, quod in Italia pulcherrimum est vulgare, cum eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.
|
|