B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   X I
Ostenditur Italiae aliquos habere
idioma incomptum et in eptum.


____________________________________________________


1.
     Quam multis varietatibus Latio dissonante vulgari, decentiorem atque illustrem Italiae venemur loquelam; et ut nostrae venationi pervium callem habere possimus, perplexos frutices atque sentes prius eiiciamus de silva.
2.
     Sicut ergo Romani se cunctis praeponendos existimant, in hac eradicatione sive discerptione non inmerito eos aliis praeponamus, protestantes eosdem in nulla vulgaris eloquentiae ratione fore tangendos. dicimus igitur Romanorum non vulgare, sed potius tristiloquium, Italorum vulgarium omnium esse turpissimum; nec mirum, cum etiam morum habituumque deformitate prae cunctis videantur foetere. dicunt enim: «Messure, quinto dici?»
3.
     Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui «chignamente scate, sciate» locuntur: cum quibus et Spoletanos abiicimus.
4.
     Nec praetereundum est quod in improperium istarum trium gentium cantiones, quamplures inventae sunt: inter quas unam vidimus recte atque perfecte ligatam, quam quidam Florentinus nomine «castra» posuerat; incipiebat etenim:
          Una fermana scopai da Cascioli,
          Cita cita se 'n gìa 'n grande aina.

5.
     Post quos Mediolanenses atque Bergameos eorumque finitimos eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse recolimus:
          Enter l'ora del vesper,
          Ciò fu del mes d'occhiover.

6.
     Post hos Aquileienses et Istrianos cribremus, qui «ces fas tu?» crudeliter accentuando eructuant. cumque iis montaninas omnes et rusticanas loquelas eiicimus, quae semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut Casentinenses et Pratenses.
7.
     Sardos etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur, eiiciamus, quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur, grammaticam tamquam simiae homines imitantes: nam «domus nova» et «dominus meus» locuntur.