|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I
C a p u t V I I I
Subdivisio idiomatis per orbem
et praecipue in Europa.
- ____________________________________________________
- 1.
- Ex praecedenter memorata confusione linguarum non leviter opinamur, per universa mundi climata, climatumque plagas incolendas et angulos, tunc primum homines fuisse dispersos. et cum radix humanae propaginis principalis in oris orientalibus sit plantata, nec non ab inde ad utrumque latus per diffusos multipliciter palmites nostra sit extensa propago, demumque ad fines occidentales protracta, forte primitus tunc vel totius Europae flumina, vel saltim quaedam, rationalia guttura potaverunt.
- 2.
- Sed sive advenae tunc primitus advenissent, sive ad Europam indigenae repedassent, idioma secum tripharium homines attulerunt; et afferentium hoc alii meridionalem, alii septentrionalem regionem in Europa sibi sortiti sunt; et tertii, quos nunc Graecos vocamus, partim Europae, partim Asiae occuparunt.
- 3.
- Ab uno postea eodemque idiomate in vindice confusione recepto diversa vulgaria traxerunt originem, sicut inferius ostendemus.
- 4.
- Nam totum quod ab ostiis Danubii sive Meotidis paludibus usque ad fines occidentales Angliae Italorum Francorumque finibus et oceano limitatur, solum unum obtinuit idioma, licet postea per Sclavones, Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes quamplures fuerit per diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in signum eiusdem principio remanente, quod quasi praedicti omnes «jo» affirmando respondent.
- 5.
- Ab isto incipiens idiomate, videlicet a finibus Ungarorum versus orientem, aliud occupavit totum quod ab inde vocatur Europa, nec non ulterius est protractum.
- 6.
- Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit idioma, licet nunc tripharium videatur: nam alii «oc», alii «oil», alii «sì» affirmando locuntur, ut puta Hispani, Franci et Latini. signum autem quod ab uno eodemque idiomate istarum trium gentium progrediantur vulgaria, in promptu est, quia multa per eadem vocabula nominare videntur, ut Deum, caelum, amorem, mare, terram, est, vivit, moritur, amat, alia fere omnia.
- 7.
- Istorum vero proferentes «oc» meridionalis Europae tenent partem occidentalem, a Ianuensium finibus incipientes. qui autem «sì» dicunt a praedictis finibus orientalem tenent, videlicet usque ad promontorium illud Italiae qua sinus Adriatici maris incipit, et Siciliam. sed loquentes «oil» quodam modo septentrionales sunt respectu istorum: nam ab oriente Alamannos habent et ab occidente et septentrione Anglico mari vallati sunt et montibus Aragoniae terminati; a meridie quoque provincialibus et Appennini devexione clauduntur.
|
|