|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I
C a p u t V I I
De divisione sermonis
in plures linguas.
- ____________________________________________________
- 1.
- Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam renovare! sed quia praeterire non possumus quin transeamus per illam, quamquam rubor ad ora consurgat animusque refugiat, percurremus.
- 2.
- O semper natura nostra prona peccatis! o ab initio et numquam desinens nequitatrix! num fuerat satis ad tui correptionem quod, per primam praevaricationem eluminata, deliciarum exulabas a patria? num satis quod, per universalem familiae tuae luxuriem et trucitatem, unica reservata domo, quicquid tui iuris erat cataclysmo perierat, et <quae> commiseras tu animalia caeli terraeque iam luerant? quippe satis extiterat. sed, sicut proverbialiter dici solet «non ante tertium equitabis», misera miserum venire maluisti ad equum.
- 3.
- Ecce, lector, quod vel oblitus homo, vel vilipendens disciplinas priores, et avertens oculos a vibicibus quae remanserant, tertio insurrexit ad verbera, per superbam stultitiam praesumendo.
- 4.
- Praesumpsit ergo in corde suo incurabilis homo, sub persuasione gigantis Nembroth, arte sua non solum superare naturam, sed etiam ipsum naturantem, qui Deus est, et coepit aedificare turrim in Sennaar, quae postea dicta est Babel, hoc est «confusio», per quam caelum sperabat ascendere, intendens inscius non aequare, sed suum superare factorem.
- 5.
- O sine mensura clementia caelestis imperii! quis patrum tot sustineret insultus a filio? sed exurgens, non hostili scutica, sed paterna et alias verberibus assueta, rebellantem filium pia correctione nec non memorabili castigavit.
- 6.
- Siquidem paene totum humanum genus ad opus iniquitatis coierat: pars imperabant, pars architectabantur, pars muros moliebantur, pars amussibus tegulabant, pars trullis linebant, pars scindere rupes, pars mari, pars terra vehere intendebant, partesque diversae diversis aliis operibus indulgebant; cum caelitus tanta confusione percussi sunt, ut, qui omnes una eademque loquela deserviebant ad opus, ab opere multis diversificati loquelis desinerent et numquam ad idem commercium convenirent.
- 7.
- Solis etenim in uno convenientibus actu eadem loquela remansit: puta cunctis architectoribus una, cunctis saxa volventibus una, cunctis ea parantibus una; et sic de singulis operantibus accidit. quot quot autem exercitii varietates tendebant ad opus, tot tot idiomatibus tunc genus humanum disiungitur; et quanto excellentius exercebant, tanto rudius nunc barbariusque locuntur.
- 8.
- Quibus autem sacratum idioma remansit, nec aderant, nec exercitium commendabant, sed graviter detestantes stoliditatem operantium deridebant. sed haec minima pars, quantum ad numerum, fuit de semine Sem, sicut coniicio, qui fuit tertius filius Noe: de qua quidem ortus est populus Israel, qui antiquissima locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.
|
|