B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   V I
Sub quo idiomate primum locutus est
homo et unde fuit auctor huius operis.


____________________________________________________


1.
     Quoniam permultis ac diversis idiomatibus negotium exercitatur humanum, ita quod multi multis non aliter intelligantur verbis quam sine verbis, de idiomate illo venari nos decet quo vir sine matre, vir sine lacte, qui nec pupillarem aetatem nec vidit adultam, creditur usus.
2.
     In hoc, sicut etiam in multis aliis, Petramala civitas amplissima est, et patria maiori parti filiorum Adam. nam quicumque tam obscenae rationis est, ut locum suae nationis deliciosissimum credat esse sub sole, hic etiam prae cunctis proprium vulgare licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud, quod fuit Adae.
3.
     Nos autem, cui mundus est patria, velut piscibus aequor, quamquam Sarnum biberimus ante dentes, et Florentiam adeo diligamus ut, quia dileximus, exilium patiamur iniuste, rationi magis quam sensui spatulas nostri iudicii podiamus. et quamvis ad voluptatem nostram sive nostrae sensualitatis quietem, in terris amoenior locus, quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina, quibus mundus universaliter et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrumque polum et circulum aequatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus, et magis nobiles, et magis deliciosas et regiones et urbes, quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
4.
     Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam locutionis a Deo cum anima prima concreatam fuisse. dico autem «formam» et quantum ad rerum vocabula, et quantum ad vocabulorum constructionem, et quantum ad constructionis prolationem: qua quidem forma omnis lingua loquentium uteretur, nisi culpa praesumptionis humanae dissipata fuisset, ut inferius ostendetur.
5.
     Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad aedificationem turris Babel, quae «turris confusionis» interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebraei.
6.
     Iis solis post confusionem remansit, ut redemptor noster, qui ex illis oriturus erat secundum humanitatem, non lingua confusionis, sed gratiae frueretur.
7.
     Fuit ergo Hebraicum idioma illud, quod primi loquentis labia fabricarunt.