|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I
C a p u t I X
De triplici varietate sermonis et
qualiter per tempora idem idioma
mutatur et de inventione grammaticae.
- ____________________________________________________
- 1.
- Nos autem oportet quam nunc habemus rationem periclitari, cum inquirere intendamus de iis, in quibus nullius auctoritate fulcimur, hoc est de unius eiusdemque a principio idiomatis variatione secuta. et quia per notiora itinera salubrius breviusque transitur, per illud tantum quod nobis est idioma pergamus, alia desinentes: nam quod in uno est rational<i>, videtur in aliis esse causa.
- 2.
- Est igitur super quod gradimur idioma tractando tripharium, ut superius dictum est: nam alii «oc», alii «sì», alii vero dicunt «oil». et quod unum fuerit a principio confusionis (quod prius probandum est) apparet, quia convenimus in vocabulis multis, velut eloquentes doctores ostendunt: quae quidem convenientia ipsi confusioni repugnat, quae fuit caelitus in aedificatione Babel.
- 3.
- Trilingues ergo doctores in multis conveniunt, et maxime in hoc vocabulo quod est «amor».
Gerardus de Borneil:
Si m sentis fezelz amics,
Per ver encusera amor.
Rex Navarrae:
De fin amor si vient sen et bonté
Dominus Guido Guinizelli:
Nè fe' amor prima che gentil core,
Nè gentil <cor> prima che amor, natura.
- 4.
- Quare autem tripharie principali<ter> variatum sit, investigemus; et quare quaelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta dextrae Italiae locutio ab ea quae est sinistrae (nam aliter Paduani et aliter Pisani loquuntur); et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caietani, Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est, sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et Bononienses Stratae Maioris.
- 5.
- Haec omnes differentiae atque sermonum varietates quid accidant, una eademque ratione patebit.
- 6.
- Dicimus ergo quod nullus effectus superat suam causam, in quantum effectus est, quia nil potest efficere quod non est. cum igitur omnis nostra loquela - praeter illam homini primo concreatam a Deo - sit a nostro beneplacito reparata post confusionem illam quae nil aliud fuit quam prioris oblivio, et homo sit instabilissimum atque variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse potest, sed sicut alia quae nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum temporumque distantias variari oportet.
- 7.
- Nec dubitandum reor modo in eo quod diximus «temporum», sed potius opinamur tenendum: nam si alia nostra opera perscrutemur, multo magis discrepare videmur a vetustissimis concivibus nostris quam a coetaneis perlonginquis. quapropter audacter testamur, quod si vetustissimi Papienses nunc resurgerent, sermone vario vel diverso cum modernis Papiensibus loquerentur.
- 8.
- Nec aliter mirum videatur quod dicimus, quam percipere iuvenem exoletum, quem exolescere non videmus: nam quae paulatim moventur, minime perpenduntur a nobis, et quanto longiora tempora variatio rei ad perpendi requirit, tanto rem illam stabiliorem putamus.
- 9.
- Non etenim admiramur, si extimationes hominum, qui parum distant a brutis, putant eandem civitatem sub invariabili semper civicasse sermone, cum sermonis variatio civitatis eiusdem non sine longissima temporum successione paulatim contingat, et hominum vita sit etiam, ipsa sua natura, brevissima.
- 10.
- Si ergo per eandem gentem sermo variatur, ut dictum est, successive per tempora, nec stare ullo modo potest, necesse est, ut disiunctim abmotimque morantibus varie varietur, ceu varie variantur mores et habitus, qui nec natura nec consortio confirmantur, sed humanis beneplacitis localique congruitate nascuntur.
- 11.
- Hinc moti sunt inventores grammaticae facultatis: quae quidem grammatica nihil aliud est quam quaedam inalterabilis locutionis identitas diversibus temporibus atque locis. haec cum de communi consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli singolari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec variabilis esse potest. adinvenerunt ergo illam, ne, propter variationem sermonis arbitrio singularium fluitantis, vel nullo modo vel saltim imperfecte antiquorum attingeremus auctoritates et gesta, sive illorum, quos a nobis locorum diversitas facit esse diversos.
|
|