BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber III

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula VIII

[De lupo et haedo]

Avianus XLII

 

Invidia sordent, si qui mea dicta remordent,

aut non invideant, aut penitus sileant.

invidiam passis, Urania, versibus assis,

quos hac lege legas, ut super astra vehas.

5

haedum forte lupus per devia multa secutus

fraudis verba dedit, dum retinere nequit:

«sunt populi turbae, sed non est gramen in urbe,

si mea verba notes, pinguior esse potes.

hic flores crescunt, hic gramine prata virescunt,

10

si salices cupias, ne, rogo, me fugias.

huc, volo, descendas, ut ventrem gramine tendas,

fontis aquas vivas quatinus, haede, bibas.

nosco fuisse scelus, placuit quia sanguinis esus,

firmo tibi foedus iamque relinquo scelus.

15

poenitet en caedis, quid sicut ab hoste recedis?

iuro velut caro, displicet esca caro.

debitus es sacris, si, frater, in urbe moraris,

quam pereas potius sis mihi consocius.»

dixit ad haec hoedus: «feritatis respuo foedus,

20

plus volo sacrari, quam tibi, praedo, dari.»

si cui dampnorum superest fortuna duorum,

vitet deterius, sustineat levius.