Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber III
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula VII[De piscatore et pisce]
Sub matris forma vatem virtutibus ornaiusque tuum nato, Musa Thalia, dato.vir genitus Samo victum quaerebat ab hamo,[vir coluit Samum, fuit eius vita per hamum,] | |
5 | ars huic vestitum contulit atque cibum.huic, si vera ferunt, neque bos neque rura fuerunt,sed de more patris vita dabatur aquis.saepe super gestam ferro dat piscibus escam,ut sit causa cibi, quod capiatur ibi. |
10 | [hanc quicumque voret, piscis ut esca foret.]perficiendo parum numen rogitabat aquarum,ut prece percipiat quod sibi sufficiat.dum rogitat numen, scrutatur arundine flumenpisciculumque trahit, quem sua pestis agit. |
15 | «natus» ait piscis «modo sum sub fluctibus istis,mater ut effudit, me tua seta tulit.per mare, per ventum, per mortua membra parentum,per subiecta polo numina cuncta rogoperque deos caeli, per fulgida lumina Phoebi, |
20 | liber ut abscedam, flumina grata petam.grandior in membris dabo grandia commoda mensis,si modo discedam, nam rediturus eam.»vir super hoc mirans et plurima mente regyrans,ne magis hoc quaerat, posse redire negat. |
25 | «desine sic fari, desistas vana precari,debita praeda coqui, desine plura loqui.»mixtus erit stultis, si metris credere vultis,qui pedibus quaeret quod sua dextra tenet. |