Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber III
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula IX[De venatore et tigre]
Deposito velo ferat hos Urania caeloversus ante deos, dicat et esse meos.carminibus finis sit nostris saucia tigris,finis et edoceat, quid tumidos noceat. | |
5 | iactet nemo bonum se cuilibet esse patronum,qui sese proprio non iuvat auxilio.talibus in culpis ne sit derisio vulpis,tigris ut ante fuit, vulnera quando tulit.spicula non vane torquebat dextra Dianae |
10 | et terrendo feras exagitabat eas.non pedibus pigris fuit illis obvia tigris,atque feras ridet, quas fugitare videt.causam scrutatur, facienti multa minaturet stetit in media facta patrona via. |
15 | «hic mecum sitis, ne plus trepidare velitis,vulnera nemo dabit, ne timeatis» ait.protinus emissam pes sensit adesse sagittam,vulnere tarda pedis fit tigris ante levis.vertens ad risum vulnus vulpecula visum, |
20 | inquit: «ob id pretium nolo patrocinium.» |