BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber II

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula I

[De venditore]

Avianus XXIII

 

Si vis, Phoebe, coli, mea carmina spernere noli,

spernentes laedas, invida verba teras.

venderet ut dignum quidam de marmore signum,

fecit et optat ei numen inesse dei.

5

hanc statuam saxi decoravit nomine Bacchi,

tanta potest divis forma placere nimis.

pollex sculptoris tantum decus adtulit oris,

ut videatur ei, quod sit imago dei.

artificis cura, facit ut deus, ista figura

10

potat, edit, ridet, cuncta futura videt.

quaeritur, in turbis quis eam plus conparet urbis,

et quis pluris emet, Bacchica signa feret.

hic cupit hanc multum, tueatur ut ipsa sepulcrum,

alter iure dei postulat, ut sit ei.

15

haec ut praevidit caelestis imago, petivit

atque rogavit herum, malit ut esse deum.

omnibus est moris, quod captent culmen honoris,

dedecus ut fugiant, quod decet, id cupiant.