Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber I
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula XVII[De pardo et vulpe]
Tu mihi, Phoebe, fave, tu linguae verbera pravaeper proprium meritum trude sub interitum.sunt homines multi praestanti corpore fulti,exterius nitidi, corde tamen timidi. | |
5 | sub tali meta bene sunt resonantia metra,quae si perspicies, mox vitiosa scies.pardus, pelle micans et in hoc animalia vitanset quascunque feras, despiciebat eas.et quas devitat, vitando mox inimicat, |
10 | dedecus inde tulit, sed sua culpa fuit.hic super ista parum regem pretiando ferarumesse mali generis voce docet sceleris:«est mihi forma satis sub vultu nobilitatis,ore geris foedo turpia terga, leo.» |
15 | «ne nos inculpes», subiecit callida vulpes,«est quasi nullus honor splendidus iste color.ingenio morum subsistit forma colorum,paucis forma placet, si bonitate vacet.inperio mentis substat vis inclita membris |
20 | subditus es nobis talibus ergo modis.» |