Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber I
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula XVI[De mure et bove]
Sic fontis vena vatem potato, Camena,plura quod efficiat nec sibi deficiat.sub modicis membris est saepe scientia mentis,saepe notatur hebes maxima membra ferens. | |
5 | saepe sub hac vita sunt magnis parva nociva,ut mea metra ferunt, laedere parva queunt.forte bovis dorsum mus laesit dente remorsum,laesum deludit pronus et antra subit.mus subeundo fugit, bos magno murmure mugit, |
10 | indignando deos increpat esse reos.voces inculcat, caelestia numina culpat,arguit et sceleris sacra suae Cereris.se laesum clamat, Cerealia sacra profanat,quem punire libet nec superesse videt. |
15 | mus, fuit ut tutus, non subfert talia mutuscumque nihil timeat, displicet, ut sileat.vox fuit haec muris, «subcidere parva securisrobora magna potest, mus tibi parvus obest,ne quis membrorum confisus mole suorum |
20 | parvos despiciat, plurima posse sciat.» |