B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Avianus
floruit ca. 370
     
   


F a b u l a r u m   l i b e r

XXXI
De mure et bove


_______________________________________________




Ingentem fertur mus quondam parvus oberrans
      ausus ab exiguo laedere dente bovem.
verum ubi mordaci confecit vulnera rostro,
      tutus in amfractus conditur inde suos.
5
ille licet vasta torvum cervice minetur,
  non tamen iratus, quem petat, esse videt.
tunc indignantem lusor sermone fatigans,
      distulit hostiles calliditate minas:
«non quia magna tibi tribuerunt membra parentes,
10
      viribus effectum constituere tuis.
disce tamen brevibus quae sit fiducia rostris,
      ut facias quidquid parvula turba cupit.»