BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber I

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula XV

[De quercu et harundine]

Avianus XVI

 

Scribere cur cessas, sit in hoc cum laudis honestas?

si quid, Musa, latet, te recitante placet.

pollice tange lyram, cur mens tua continet iram?

ad placitum plebis nota referre velis.

5

fluminis in fundo quercum detentat arundo,

culpat et inridet, quam cecidisse videt.

«dum fuit intentus tua frangere robora ventus,

cedere vi nolens es modo facta dolens.»

vertice sub montis fuit isti gloria frondis,

10

quercubus emicuit, crescere dum licuit.

silvas obfuscans ramis et fronde coruscans

umbra fuit pecoris, summus honor nemoris.

postquam sic crevit, ventorum flamina sprevit,

huic qui subiacuit, sole nec incaluit.

15

saepe Notum risit Boreae nec cedere scivit

et quia stulta fuit, flamine pulsa ruit.

excipit hanc torrens, inmensis fluctibus horrens,

ut nimis elatis in mare ferret aquis.

praepediunt cannae, ne rapta feratur ab amne,

20

indignata stetit, verba superba dedit:

«unde sit iste vigor, tibi tanta potentia, miror,

cum de monte cado, quod stet arundo vado.»

hanc retinens fundo, stridens respondit arundo

et quercum docuit, vis quod ei nocuit:

25

«vota tuae mentis fuerant obsistere ventis,

in me si flabit, flector, et aura cadit.

si flecti posses, nondum mea flumina nosses,

ventos devito cannula flexa cito.

si flecti nosses ventos deludere posses,

30

fortiter aura ferit, flector, et ipsa perit.

hoc neglexisti, quare miseranda ruisti,

se plectendo parum servat arundo vadum.

nolens ergo mori magnis obsistere noli,

qui, nisi tu cedis, sunt tibi causa necis.»