BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber I

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula XIV

[De leone et cane]

Avianus XXXVII

 

Praecipua forma dictamina vatis adorna

materiaeque novae metra, Camena, fove.

notificata bonis sint libera verba leonis,

quae capitis sani rettulit ipse cani.

5

nam canis insanus, documenta per omnia vanus,

regem deridet, cui macra membra videt.

«a domini mensa mihi sunt sic ilia tensa,

et per quosque dies est mihi longa quies.

me bene pascit herus, non ad mea seria serus,

10

quod tabes macie cernitur in facie.

ieiunus terras et saltus saepe pererras

et vix adquiris, quod satiare cibis.

ut cito pinguescas, sis mecum pronus ad escas,

hic pascere sero, si famuleris hero.»

15

rex indignatus servo mox talia fatus

spernit servitium, nobilis obprobrium:

«si comedis plene, submittis colla catenae,

sed pro velle meo vel macilentus eo.

vis libertatis, maiestas nobilitatis

20

non debent famulae subpeditare gulae.»