Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber II
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula II[De rustico et plaustro]
Adsistens posti memor esto, Polymnia, nostri,ut memor es proprii, sis memor officii.pondere sub saxis stetit imo gurgitis axis,nec datur ad motum viribus ille boum. | |
5 | anxius est curis haec cernens incola ruris,ut procul adsedit, numina voce petit.quae magis orat amat, tamen haec plus numina clamat:«vellite plaustra luto, Pallas, Apollo, Pluto.»«tollat onus collo, tauros iuvet», inquit Apollo |
10 | et sic spondet ei numen adesse dei.risit ad ista Pluto: «tua, rustice, vota refuto,ni linquas sedes et tua plaustra leves.»Pallas ait: «divis quid opem residendo requiris?ut faveant votis, auxiliare rotis. |
15 | surge, miser, prato, tua plaustra palude levato,cur stimulando boves non tua plaustra moves?»sedibus ex herbae surgit post dicta Minervae,viribus admotis iussit abire rotis.numina sic oret quod homo rogitando laboret, |
20 | absque labore gravi non puto magna dari. |