B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Avianus
floruit ca. 370
     
   


F a b u l a r u m   l i b e r

XXIII
De venditore et mercatore


_______________________________________________




Venditor insignem referens de marmore Bacchum
      expositum pretio fecerat esse deum.
nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcri
      mercari cupiens compositurus erat;
5
alter adoratis ut ferret numina templis,
      redderet et sacro debita vota loco.
«nunc,» ait, «ambiguum facies de mercibus omen,
      cum spes in pretium munera dispar agit,
et me defunctis seu malis tradere divis,
10
      sive decus busti, seu velis esse deum.
subdita namque tibi est magni reverentia sacri,
      atque eadem retines funera nostra manu.
[convenit hoc illis, quibus est permissa potestas,
      an praestare magis seu nocuisse velint.]