B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Avianus
floruit ca. 370
     
   


F a b u l a r u m   l i b e r

XXIV
De venatore et leone


_______________________________________________


Certamen longa protractum lite gerebant
      venator quondam nobilis atque leo.
hi cum perpetuum cuperent in iurgia finem,
      edita continuo fronte sepulcra vident.
5
illic docta manus flectentem colla leonem
      fecerat in gremio procubuisse viri.
«scilicet affirmas pictura teste superbum
      te fieri? extinctam nam docet esse feram.»
ille graves oculos ad inania signa retorquens
10
      infremit et rabido pectore verba dedit:
«irrita te generis subiit fiducia vestri,
      artificis testem si cupis esse manum.
quod si nostra novum caperet sollertia sensum,
      sculperet ut docili pollice saxa leo,
15
tunc hominem adspiceres oppressum murmure magno,
      conderet ut rabidis ultima fata genis.»