BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Liber II

De rerum creatione et formatione

corporalium et spiritualium et allis

pluribus eis pertinentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quae ad mysterium divinae unitatis atque trinitatis, licet 'ex parte',

cognoscendum pertinere noscuntur, quantum valuimus, diligenter exsecuti sumus.

Nunc ad considerationem creaturarum transeamus.

 

Incipiunt capitula secundi libri.

 

[Distinctio I]

Cap. 1.

Quod unum est principium rerum, non plura.

Cap. 2.

Quid sit creare, quid facere.

Cap. 3.

Secundum quam rationem dicuntur de Deo huiusmodi verba: agere, facere.

Cap. 4.

Quare rationalis creatura facta sit, id est homo vel angelus.

Cap. 5.

Quomodo dicitur homo factus propter reparationem angelici casus.

Cap. 6.

Quare ita homo sit institutus, ut unita sit anima corpori.

 

[Distinctio II]

Cap. 7 (1).

De angelis, quando facti sunt.

Cap.8 (2).

Quod nihil factum est ante caelum et terram.

Cap. 9 (3).

Quod simul cum tempore et cam mundo coepit spiritualis creatura et corporalis.

Cap. 10 (4).

Ubi angeli mox creati fuerint.

Cap. 11 (5).

Quod simul creata est visibilium materia et invisibilium natura et utraque informis.

Cap. 12 (6).

Quomodo dixerit Lucifer: Ascendam in caelum.

 

[Distinctio III]

Cap. 13 (1).

Quales facti fuerint angeli.

Cap. 14 (2).

An omnes angeli fuerint aequales in essentia, sapientia, libertate arbitrii.

Cap. 15 (3).

Quae communia et aequalia habuerant angeli.

Cap. 16 (4).

An boni vel mali creati sint, et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum.

Cap. 17 (5).

De triplici sapientia angelorum ante casum vel confirmationem.

Cap. 18 (6).

An aliquam habuerint Dei dilectionem vel sui ante casum.

 

[Distinctio IV]

Cap. 19 (1).

An perfecti et beati creati sint, an miseri et imperfecti.

 

[Distinctio V]

Cap. 20 (1).

De confirmatione et conversione stantium, et aversione et lapsu cadentium.

Cap. 21 (2).

De libero arbitrio breviter tangitur.

Cap. 22 (3).

An aliquid datum fuerit stantibus quo converterentur.

Cap. 23 (4).

Qua gratia indigebant angeli et qua non.

Cap. 24 (5).

An lapsis sit imputanda aversio.

Cap. 25 (6).

Utrum beatitudinem quam acceperunt in confirmatione stantes meruerunt

per aliquam tunc appositam gratiam.

 

[Distinctio VI]

Cap. 26 (1).

Quod de maioribus et minoribus quidam ceciderunt,

inter quos unus fuit celsior, scilicet Lucifer.

Cap. 27 (2).

Unde et quo deiecti sunt.

Cap. 28 (3).

Quare non est eis concessum habitare in caelo vel in terra.

Cap. 29 (4).

De praelationibus daemonum.

Cap. 30 (5).

An omnes daemones sint in hoc aëre caliginoso, vel in inferno aliqui.

Cap.31 (6).

De potestate Luciferi.

Cap. 32 (7).

An daemones, semel victi a sanctis, ultra accedant ad alios.

 

[Distinctio VII]

Cap. 33 (1).

Utrum boni angeli possint peccare, vel mali recte vivere.

Cap. 34 (2).

Quod cum utrique habeant liberum arbitrium,

non tamen ad utrumque flecti possunt.

Cap. 35 (3).

Quod boni post confirmationem liberius habent arbitrium quam ante.

Cap.36 (4).

Qui non possunt ex natura peccare sicut ante.

Cap. 37 (5).

Quibus modis mali angeli noscant veritatem temporalium rerum.

Cap. 38 (6).

Quod magicae artes virtute et scientia diaboli valent quae est ei a Deo.

Cap. 39 (7).

Quod malis angelis non servit ad nutum materia visibilium rerum.

Cap. 40 (8).

Quod non sunt creatores, licet per eos magi ranas et alia fecerint; sicut nec boni,

etsi per eorum ministerium fiant creaturae.

Cap. 41 (9).

Quod solus Deus sic operatur creationem rerum, sicut iustificationes mentis.

Cap. 42 (10).

Quod angeli mali multa possunt per naturae vigorem,

quae non possunt propter Dei prohibitionem.

 

[Distinctio VIII]

Cap. 43 (1).

Utrum omnes angeli corporei sint.

Cap. 44 (2).

De formis quibus apparuit Deus, et de illis in quibus angeli apparent.

Cap. 45 (3).

Quod Deus in specie qua Deus est nunquam apparuit mortalibus.

Cap.46 (4).

Quomodo dicuntur daemones intrare in homines.

 

[Distinctio IX]

Cap. 47 (1).

De ordinum distinctione.

Cap. 48 (2).

Quid appelletur ordo, et quae sit ratio nominis cuiusque.

Cap. 49 (3).

Quod nomina illa sumpta sunt a donis gratiae,

non propter se, sed propter nos eis data.

Cap. 50 (4).

Utrum hi ordines ab initio creationis distincti fuerint.

Cap. 51 (5).

Utrum omnes angeli eiusdem ordinis sint aequales.

Cap. 52 (6).

Quomodo dicat Scriptura decimum ordinem compleri de hominibus.

Cap. 53 (7).

Utrum homines assumantur iuxta numerum stantium vel lapsorum.

 

[Distinctio X]

Cap. 54 (1).

An omnes caelestes spiritus mittantur.

Cap. 55 (2).

An Michael, Raphael, Gabriel sint nomina ordinum vel spirituum.

 

[Distinctio XI]

Cap. 56 (1).

Quod singulae animae habeant angelum bonum ad custodiam,

malum ad exercitium.

Cap. 57 (2).

Utrum angeli proficiant in merito et praemio usque ad iudicium.

 

[Distinctio XII]

Cap. 58 (1).

De distinctione operum sex dierum.

Cap. 59 (2).

Quod alii senserunt omnia simul facta in materia et forma,

alii per intervalla temporum.

Cap. 60 (3).

Quomodo per intervalla temporis res corporales conditae sint.

Cap. 61 (4).

Quo sensu tenebrae dicantur esse aliquid, et quo dicantur non esse aliquid.

Cap. 62 (5).

Quare illa materia confusa sit dicta informis et ubi ad esse prodiit,

et quantumcumque in altum procederit.

Cap. 63 (6).

De quatuor modis divinae operationis.

 

[Distinctio XIII]

Cap. 64 (1).

De primo distinctionis opere.

Cap. 65 (2).

De luce facta primo die, si spiritualis an corporalis fuerit.

Cap. 66 (3).

Ubi facta fuerit.

Cap. 67 (4).

Quibus modis accipitur dies.

Cap. 68 (5).

De naturali ordine computationis dierum et de illo

qui pro mysterio introductus est.

Cap. 69 (6).

De intelligentia horum verborum: Dixit Deus.

Cap. 70 (7).

Ex quo sensu Pater dicitur operari in Filio vel per Filium, vel in Spiritu Sancto.

 

[Distinctio XIV]

Cap. 71 (1).

De opere secundae diei, qua factum est firmamentum.

Cap. 72 (2).

Quod caelum tunc factum debet intelligi.

Cap. 73 (3).

De qua materia factum sit.

Cap. 74 (4).

Quomodo aquae possunt esse super caelum, et quales sint.

Cap. 75 (5).

De figura firmamenti.

Cap. 76 (6).

Quare tacuit Scriptura de benedictione operis huius diei.

Cap. 77 (7).

De opere tertii diei, quando aquae congregatae sunt in unum.

Cap. 78 (8).

Quomodo omnes aquae congregatae sunt in unum locum,

cum multa sint maria et flumina.

Cap. 79 (9).

De opere quarti diei, quo facta sunt luminaria.

Cap. 80 (10).

Quare facta sunt luminaria.

Cap. 81 (11).

Quomodo sit accipiendum illud: Sint in signa et tempora.

 

[Distinctio XV]

Cap. 82 (1).

De opere quinti diei, quo creata sunt natatilia et volatilia.

Cap. 83 (2).

De opere sexti diei, quo creata sunt animalia et reptilia terrae.

Cap. 84 (3).

De venenosis et noxiis animalibus.

Cap. 85 (4).

Utrum minima animalia tunc creata fuerint.

Cap. 86 (5).

Quare post omnia factus est homo.

Cap. 87 (6).

De sententia illorum qui simul omnia facta esse contendunt.

Cap. 88 (7).

Quomodo intelligenda sit requies Dei.

Cap. 89 (8).

Quomodo accipiendum sit, quod dicitur Deus complesse opus suum septima die,

cum tunc quieverit.

Cap. 90 (9).

Quomodo omnia a Deo facta dicantur valde bona.

Cap. 91 (10).

De sanctificatione septimae diei.

 

[Distinctio XVI]

Cap. 92 (1).

De hominis creatione.

Cap. 93 (2).

Qualis factus sit homo.

Cap. 94 (3).

De imagine et similitudine ad quam factus est homo.

Cap. 95 (4).

Quare homo dicitur imago et ad imaginem, Filius non ad imaginem.

 

[Distinctio XVII]

Cap. 96 (1).

De creatione animae, an de aliquo facta sit; de insufflatione et inspiratione Dei.

Cap. 97 (2).

Quando facta fuerit anima, an in corpore, an extra.

Cap. 98 (3).

In qua aetate factus sit homo.

Cap. 99 (4).

Quare homo, extra paradisum creatus, in paradiso sit positus.

Cap. 100 (5).

Quibus modis paradisus accipitur.

Cap. 101 (6).

De ligno vitae.

Cap. 102 (7).

De ligno scientiae boni et mali.

 

[Distinctio XVIII]

Cap. 103 (1).

De formatione mulieris.

Cap. 104 (2).

Quare de latere viri, et non de alia parte corporis formata sit.

Cap. 105 (3).

Quare dormienti, et non vigilanti subtracta sit costa.

Cap. 106 (4).

Quod de costa in se multiplicata, sine additamento extrinsecae rei, facta fuerit.

Cap. 107 (5).

De causis superioribus et inferioribus.

Cap. 108 (6).

De causis quae in Deo sunt simul et in creaturis,

et de his quae in Deo tantum sunt.

Cap. 109 (7).

De anima mulieris, quae non ex anima viri, quia animae non sunt ex traduce.

 

[Distinctio XIX]

Cap. 110 (1).

De statu hominis ante peccatum, qualis fuit secundam corpus,

et qualis post peccatum.

Cap. 111 (2).

Quomodo dicitur homo factus in animam viventem.

Cap. 112 (3).

Corpus hominis ante peccatum mortale et immortale erat,

post peccatum mortuum.

Cap. 113 (4).

Utrum immortalitas quam tunc habuit fuerit de conditione naturae,

an ex gratiae beneficio.

Cap. 114 (5).

Si posset homo vivere semper utens aliis lignis et non ligno vitae,

Deo non mandante ut de illo ederet.

Cap. 115 (6).

De immortalitate corporis prima et secunda.

 

[Distinctio XX]

Cap. 116 (1).

De modo procreationis filiorum si non peccassent primi homines.

Cap. 117 (2).

Quare in paradiso non coierunt.

Cap. 118 (3).

De modo translationis in melius si non peccassent.

Cap. 119 (4).

Utrum in perfectione staturae et usu membrorum procrearentur filii.

Cap. 120 (5).

Utrum etiam in sensu parvuli nascerentur.

Cap. 121 (6).

De duobus bonis: altero hic dato, altero promisso.

Cap. 122 (1).

De invidia diaboli, qua ad tentandum accessit.

Cap. 123 (2).

De forma in qua venit.

Cap. 124 (3).

De calliditate serpentis.

Cap. 125 (4).

Utrum elegerit serpentem ut per eum tentaret diabolus.

Cap. 126 (5).

De modo tentationis.

Cap. 127 (6).

De duplici tentationis specie.

Cap. 128 (7).

Quare peccatum hominis, et non angeli, remediabile sit.

Cap. 129 (8).

Quod non soli viro praeceptum fuit datum.

 

[Distinctio XXII]

Cap. 130 (1).

De origine illius peccati.

Cap. 131 (2).

De mulieris elatione.

Cap. 132 (3).

De viri elatione.

Cap. 133 (4).

Quis magis deliquerit, vir an mulier.

Cap. 134 (5).

De ignorantia excusabili et inexcusabili.

Cap. 135 (6).

An voluntas praecesserit illud peccatum.

 

[Distinctio XXIII]

Cap. 136 (1).

Quare Deus permiserit hominem tentari, quem sciebat casurum.

Cap. 137 (2).

Qualis secundum animam fuerit homo ante peccatum.

Cap. 138 (3).

De triplici scientia hominis ante lapsum.

Cap. 139 (4).

Utrum homo praescius fuerit eorum quae sibi futura erant.

 

[Distinctio XXIV]

Cap. 140 (1).

De gratia hominis et potentia ante casum.

Cap. 141 (2).

De adiutorio homini in creatione dato, quo stare poterat.

Cap. 142 (3).

De libero arbitrio.

Cap. 143 (4).

De sensualitate.

Cap. 144 (5).

De ratione et de partibus eius.

Cap. 145 (6).

De simili ordine peccandi in nobis et in primis parentibus.

Cap. 146 (7).

Quod in nobis est vir et mulier et serpens.

Cap. 147 (8).

De spirituali coniugio viri et mulieris in nobis.

Cap. 148 (9).

Qualiter per illa tria in nobis consummatur tentatio.

Cap. 149 (10).

Quando mulier sola manducat cibum vetitum.

Cap. 150 (11).

Quando etiam vir manducat.

Cap. 151 (12).

Quando sit veniale vel mortale peccatum.

Cap. 152 (13).

Quibus modis accipitur sensualitas in Scriptura.

 

[Distinctio XXV]

Cap. 153 (1).

Definitio liberi arbitrii secundum philosophos.

Cap. 154 (2).

Qualiter in Deo accipitur liberum arbitrium.

Cap. 155 (3).

Quod angeli et sancti habent liberum arbitrium.

Cap. 156 (4).

Quod liberius erit liberum arbitrium quando peccare non poterit.

Cap. 157 (5).

De differentia libertatis arbitrii secundum diversa tempora.

Cap. 158 (6).

De quatuor statibus liberi arbitrii.

Cap. 159 (7).

De corruptione liberi arbitrii per peccatum.

Cap. 160 (8).

De tribus modis libertatis liberi arbitrii: a necessitate, a peccato, a miseria.

Cap. 161 (9).

De libertate quae est ex gratia, et quae ex natura.

 

[Distinctio XXVI]

Cap. 162 (1).

De gratia operante et cooperante.

Cap. 163 (2).

Quid sit voluntas.

Cap. 164 (3).

Quae sit gratia voluntatem bonam praeveniens.

Cap. 165 (4).

Quod bona voluntas, quae praevenitur gratia, quaedam Dei dona praevenit.

Cap. 166 (5).

Quod cogitatio boni praecedit fidem.

Cap. 167 (6).

Quod intellectus et cogitationem boni et delectationem praevenit.

Cap. 168 (7).

An per liberum arbitrium operetur homo bonum sine gratia.

Cap. 169 (8).

Utrum eadem gratia sit, quae dicitur operans et cooperans.

Cap. 170 (9).

Quomodo gratia meretur augeri.

Cap. 171 (10).

De tribus generibus bonorum.

Cap. 172 (11).

In quibus bonis sit liberum arbitrium.

 

[Distinctio XXVII]

Cap. 173 (1).

De virtute, quid sit et quid actus eius.

Cap. 174 (2).

De gratia quae liberat voluntatem, si virtus est vel non.

Cap. 175 (3).

Quomodo ex gratia incipiunt bona merita, et de qua gratia hic intelligatur.

Cap. 176 (4).

Quod bona voluntas gratia principaliter est.

Cap. 177 (5).

Qua ratione dicitur fides mereri iustificationem.

Cap. 178 (6).

De muneribus virtutum et de gratia, quae non est, sed facit meritum.

Cap. 179 (7).

Quod idem est usus virtutis et liberi arbitrii, sed virtutis principaliter.

Cap. 180 (8).

Quidam putant virtutes bonos usus esse liberi arbitrii, id est actus mentis.

 

[Distinctio XXVIII]

Cap. 181 (1).

De haeresi pelagiana.

Cap. 182 (2).

Quomodo Pelagiani dictis Augustini utuntur in testimonium sui erroris.

Cap. 183 (3).

Quomodo Augustinus illa verba determinet in Retractationibus.

Cap. 184 (4).

De haeresi Ioviniani et Manichaei, quas collidit Hieronymus.

 

[Distinctio XXIX]

Cap. 185 (1).

Utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante.

Cap. 186 (2).

Si homo ante lapsum virtutes habuerit.

Cap. 187 (3).

De eiectione hominis de paradiso.

Cap. 188 (4).

Quomodo intelligendum sit illud: Ne sumat de ligno vitae et vivat in aeternum.

Cap. 189 (5).

De flammeo gladio ante paradisum posito.

Cap. 190 (6).

An ante peccatum homo comederit de ligno vitae.

 

[Distinctio XXX]

Cap. 191 (1).

Quod per Adam peccatum et poena transiit in posteros.

Cap. 192 (2).

Utrum illud peccatum quod transiit, fuerit originale vel actuale.

Cap. 193 (3).

Quidam putant fuisse actuale.

Cap. 194 (4).

Quomodo assignant illud intrasse in mundum.

Cap. 195 (5).

Quod originale peccatum vere fuit, quod transit in posteros.

Cap. 196 (6).

Quid sit originale peccatum.

Cap. 197 (7).

Quod originale peccatum est culpa.

Cap. 198 (8).

Quod originale peccatum dicitur fomes peccati, id est concupiscentia.

Cap. 199 (9).

Quid nomine concupiscentiae intelligitur, quae fomes est peccati.

Cap. 200 (10).

Quod per Adam originale peccatum intravit in omnes, id est concupiscentia.

Cap. 201 (11).

An sit peccatum originale, in quo omnes peccaverunt.

Cap. 202 (12).

Ex quo sensu dictum est per inobedientiam unius multos constitui peccatores.

Cap. 203 (13).

Quod peccatum originale in Adam fuit et in nobis est.

Cap. 204 (14).

Quomodo omnes dicuntur in Adam fuisse quando peccavit, et ex eo descendisse.

Cap. 205 (15).

Quod nihil extrinsecum convertatur in humanam substantiam quae est ex Adam.

 

[Distinctio XXXI]

Cap. 206 (1).

Quomodo peccatum originale a patribus transeat in filios.

Cap. 207 (2).

An secundum animam, an secundum carnem.

Cap. 208 (3).

Quod per carnem traducatur peccatum et quomodo ostendit.

Cap. 209 (4).

Causam corruptionis carnis ostendit, ex qua peccatum fit in anima.

Cap. 210 (5).

Quare dicitur peccatum esse in carne.

Cap. 211 (6).

Utrum causa originalis peccati, quae est in carne, sit culpa vel poena.

Cap. 212 (7).

Quare dicitur originale peccatum.

 

[Distinctio XXXII]

Cap. 213 (1).

Quomodo originale peccatum dimittitur in baptismo.

Cap. 214 (2).

Utrum foeditas quam ex libidine trahit, in baptismo diluatur.

Cap. 215 (3).

Utrum illius concupiscentiae Deus sit auctor.

Cap. 216 (4).

Quare illud peccatum imputetur animae.

Cap. 217 (5).

Utrum illud peccatum sit necessarium vel voluntarium.

Cap. 218 (6).

Quare Deus iungit animam corpori, sciens inde maculari.

Cap. 219 (7).

An anima sit talis, qualis a Deo creatur.

Cap. 220 (8).

An animae ex creatione sint in donis naturalibus aequales.

 

[Distinctio XXXIII]

Cap. 221 (1).

An peccata omnium praecedentium patrum parvuli originaliter trahant

ut peccatum Adae.

Cap. 222 (2).

Quomodo in illo uno primo peccato plura reperiuntur.

Cap. 223 (3).

An peccatum Adae sit gravius ceteris.

Cap. 224 (4).

An illud peccatum sit primis parentibus dimissum.

Cap. 225 (5).

Quomodo peccata parentum visitentur in filios et non visitentur.

 

[Distinctio XXXIV]

Cap. 226 (1).

De peccato actuali.

Cap. 227 (2).

Quae fuit origo et causa peccati prima.

Cap. 228 (3).

Quae fuit secundaria causa malorum.

Cap. 229 (4).

Quod nonnisi in bona re sit malum.

Cap. 230 (5).

Quod in his fallit dialecticorum regula de contrariis.

 

[Distinctio XXXV]

Cap. 231 (1).

Quid sit peccatum.

Cap. 232 (2).

De peccato.

Cap. 233 (3).

Utrum malus actus, in quantum peccatum est, sit corruptio vel privatio boni.

Cap. 234 (4).

Quomodo peccatum possit corrumpere bonum, cum nihil sit.

Cap. 235 (5).

Qualiter homo se elongat a Deo.

Cap. 236 (6).

An poena sit privatio boni.

 

[Distinctio XXXVI]

Cap. 237 (1).

Quod quaedam simul sunt peccatum et poena peccati,

quaedam peccatum et causa peccati,

alia vero peccatum et causa et poena peccati.

Cap. 238 (2).

An peccatum sit causa peccati in quantum peccatum est.

Cap. 239 (3).

Quod non omne peccatum est poena peccati.

Cap. 240 (4).

Utrum peccata aliqua essentialiter sint poenae peccati.

Cap. 241 (5).

Quod, cum peccatum etiam sit poena peccati,

peccatum est ab homine, poena a Deo

Cap. 242 (6).

De quibusdam quae indubitanter peccata sunt et poenae,

et in quantum eis patimur, peccata non sunt.

 

[Distinctio XXXVII]

Cap. 243 (1).

Quod aliqui putant malos actus nullo modo esse a Deo.

Cap. 244 (2).

Ex quo sensu dictum sit: Deus non est mali auctor.

 

[Distinctio XXXVIII]

Cap. 245 (1).

De voluntate et eius fine.

Cap. 246 (2).

Quis sit bonus finis, scilicet caritas.

Cap. 247 (3).

Quod omnes bonae voluntates unum finem habent,

et tamen quaedam diversos fines sortiuntur.

Cap. 248 (4).

De differentia voluntatis et intentionis et finis.

 

[Distinctio XXXIX]

Cap. 249 (1).

Quare voluntas dicitur peccatum, cum sit de naturalibus,

quorum nullum aliud peccatum est.

Cap. 250 (2).

Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sunt peccata.

Cap. 251 (3).

Ex quo sensu dicitur naturaliter omnis homo velle bonum.

 

[Distinctio XL]

Cap. 252 (1).

An ex fine omnes actus pensari debeant, ut ex affectu

vel fine omnes sint boni vel mali.

 

[Distinctio XLI]

Cap. 253 (1).

An omnis intentio et actio infidelium sit mala.

Cap. 254 (2).

Quibus modis dicatur bonum.

Cap. 255 (3).

Quomodo intelligendum sit illud: Peccatum adeo est voluntarium,

ut nullo modo sit [peccatum] si non sit voluntarium.

Cap. 256 (4).

Et illud: Nusquam nisi in voluntate peccatum est.

Cap. 257 (5).

Et item: Nonnisi voluntate peccatur.

Cap. 258 (6).

Quod mala voluntas est voluntarium peccatum.

 

[Distinctio XLII]

Cap. 259 (1).

An voluntas et actio mala in eodem et circa idem sint unum peccatum vel plura.

Cap. 260 (2).

Si peccatum ab aliquo commissum in eo sit usquequo poeniteat.

Cap. 261 (3).

Quibus modis accipitur reatus

Cap. 262 (4).

De modis peccatorum.

Cap. 263 (5).

Quo differant delictum et peccatum.

Cap. 264 (6).

De septem principalibus vitiis.

Cap. 265 (7).

De superbia.

Cap. 266 (8).

Quomodo superbia dicatur radix omnium malorum et cupiditas,

cum superbia non sit cupiditas.

 

[Distinctio XLIII]

Cap. 267 (1).

De peccato in Spiritum Sanctum.

 

[Distinctio XLIV]

Cap. 268 (1).

De potentia peccandi, an sit homini vel diabolo a Deo.

Cap. 269 (2).

An aliquando resistendum sit potestati.