BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Liber I

Distinctio VII

 

Cap. 19 (1).

Utrum Pater potuerit vel voluerit gignere Filium.

Cap. 20 (2).

An posse gignere Filium sit aliqua potentia

in Patre, quae non sit in Filio.

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

Cap. 1 (19).

1. Hic quaeritur an Pater potuerit vel voluerit gignere Filium. Hic solet quaeri a quibusdam, utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium. Si enim, inquiunt, potuit et voluit generare Filium, ergo potuit aliquid et voluit quod nec potuit nec voluit Filius, nam Filius nec potuit nec voluit generare Filium. – Cui versutiae facile respondemus dicentes: Posse vel velle generare Filium non est aliquid posse vel velle, subiectum voluntati vel potentiae; est tamen aliqua potentia vel voluntas, scilicet posse vel velle gignere Filium. Et ideo distinguenda est intelligentia praepositi verbi. Posse vel velle gignere Filium, est posse vel velle aliquid; neque generatio Filii aliquid eorum est quae subiecta sunt divinae potentiae et voluntati; nec est aliquid inter omnia vel de omnibus, sed super omnia et ante omnia. Non enim ante voluit vel potuit quam genuit; sicut nec ante fuit quam genuit, quia ab aeterno fuit et ab aeterno genuit. – Ex simili quoque hoc videre possumus. Pater enim potest esse Pater et vult esse Pater, Filius autem nec potest nec vult esse Pater; ergo Pater potest vel vult esse aliquid, quod non potest vel vult esse Filius. Non sequitur, quia esse Patrem non est esse aliquid, ut in sequenti ostendetur.

2. Ponit quaedam verba Augustini unde moveri potest auditor. Sed vehementer nos movet quod ait Augustinus in primo libro Contra Maximinum, qui asserebat Patrem potentiorem Filio, eo quod Filium genuit Deum creatorem, Filius autem non; dicebatque Patrem potuisse gignere, non Filium, et ideo potentiorem esse Filio. – Ad quod respondens, Augustinus dicere videtur quod Filius etiam potuit gignere, volens ostendere Patrem non esse potentiorem Filio, his verbis: «Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, sicut putas, quia Creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit Creatorem. Neque enim non potuit, sed non oportuit». – Vide et diligenter attende haec verba: 'Non enim non potuit, sed non oportuit'. Videtur enim dicere quod Filius potuit gignere, sed non oportuit; et ita potuit quod non oportuit. Quare autem non oportuit, subdit dicens: «Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri; quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur. Similiter etiam ille, si nepotem non gigneret avo suo et pronepotem proavo suo, non a vobis appellaretur omnipotens. Nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur; nec eam perficeret ullus, si non sufficeret unus. Omnipotens itaque omnipotentem genuit Filium Patris natura, non fecit».

3. Opponitur praedictis verbis Augustini. Hoc autem non videtur quibusdam posse stare, scilicet quod Filius potuerit gignere. Si enim Filius potuit gignere, potuit esse pater; et si potuit esse pater, potuit ergo esse pater vel sui, vel Patris, vel Spiritus Sancti, vel alicuius alius. Sed alius non, quia nullus alius semper fuit; nec Patris, quia Pater est ingenitus et innascibilis; nec sui, quia nulla res se ipsam gignere potest; nec Spiritus Sancti, quia nasci non potuit. Si enim nasci potuit, potuit esse Filius, et ita mutabilis esse potuit.

4. Hic quaeritur quomodo sint intelligenda. Quomodo ergo accipietur quod supra dictum est: 'Non enim non potuit gignere, sed non oportuit', quasi: potuit, sed non oportuit? Non est nobis perspicuum aperire quomodo sit hoc verum, et ideo sub silentio potius esset praetereundum, nisi me super hoc aliquid loqui cogeret instantia quaerentium.

5. Hic aperitur ex quo sensu sint accipienda. Potest ergo sic intelligi: 'Non enim non potuit, sed non oportuit', id est non ex impotentia sui fuit, quod Filius non genuit, sed ei non conveniebat; sicut Deus Filius non est Deus Pater, nec tamen hoc est ex impotentia sui est. Nam et Pater similiter non est Filius, nec hoc est ex impotentia Patris. Sed quaerit Maximinus, Arianorum episcopus: Unde ergo est, quod Pater non potest esse Filius, vel Filius Pater? Non utique ex impotentia, sed Pater ex proprietate generationis Pater est, qua oportet eum non esse Filium, et Filius proprietate nativitatis Filius est, qua oportet eum non esse Patrem. De quibus proprietatibus postea plenius tractabitur. 

 

Cap. 2 (20).

1. Utrum Pater natura sit potens gignere Filium, et an sit haec aliqua potentia quae sit in Filio. Item quaeritur a quibusdam si Pater potens sit natura gignere Filium, et an haec sit aliqua potentia quae sit in Filio. – Ad quod dicimus quia non est potens nisi natura: eius enim potentia natura est vel essentia.

2. At, inquiunt illi, si potens est gignere, habet ergo potentiam gignendi; Filius autem non habet potentiam gignendi, si non potest gignere; habet ergo Pater aliquam potentiam, quam non habet Filius. – Non sequitur. Eandem enim habet potentiam penitus Filius quam et Pater, qua Pater potuit gignere, et Filius potuit gigni. Eadem enim potentia est in Filio qua potuit gigni, quae est et in Patre qua potuit gignere.

3. Sed contra hoc opponitur: Aliud est posse gignere, aliud est posse gigni, quia aliud est gignere, aliud gigni. – Hic distinguendum est: si enim cum dicitur 'aliud est posse gignere, aliud posse gigni', aliam significes potentiam qua Pater potens est gignere, et aliam qua Filius potens est gigni, falsus est intellectus. Si autem dicas Patrem posse habere aliam proprietatem sive notionem qua genitor est, et Filium aliam qua genitus est, verus est intellectus. Aliam enim proprietatem habet Pater, qua Pater est; aliam Filius, qua Filius est.

4. Quomodo sit intelligendum: Filius habet vel non habet potentiam generandi. Ita etiam cum dicitur: Filius non habet potentiam generandi, quam Pater habet, dupliciter intelligi potest. Si enim dicatur 'non habet Filius potentiam generandi quam et Pater', id est qua potens sit ad generandum, id est ut genuerit vel generet sicut Pater, verum est. Si vero intelligatur sic: non habet potentiam qua possit gigni vel genitus esse, qua eadem Pater potens est ut genuerit vel ut generet, falsum est. Sicut dicitur: Pater habet potentiam qua potest esse Pater, Filius vero non habet potentiam qua possit esse Pater, et e converso: Filius habet potentiam qua possit esse Filius, Pater vero non habet potentiam qua possit esse Filius. Habet ergo aliquam Pater, quam non habet Filius, et e converso? Absit! quia eadem est potentia Patris qua potest esse Pater, et Filii qua potest esse Filius. Ita etiam eadem est voluntas qua Pater vult esse Pater, non Filius, et Filius vult esse Filius, non Pater; et eadem est voluntas Filii qua vult esse genitus et Patrem genuisse, et Patris qua vult esse genitor et Filium genitum.