Petrus Lombardus
ca. 1095 - 1160
|
Sententiarum libri IV
Liber IDistinctio VI
Utrum Pater voluntate genuerit Filium an necessitate, et an volens vel nolens sit Deus.
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum unicum (18).1. Utrum Pater voluntate genuit Filium an necessitate et an volens vel nolens sit Deus. Praeterea quaeri solet, utrum Pater genuerit Filium voluntate an necessitate. De hoc Orosius ad Augustinum ita ait: «Voluntate genuit Pater Filium, vel necessitate? Nec voluntate nec necessitate, quia necessitas in Deo non est; praeire voluntas sapientiam non potest». «Quocirca, ut Augustinus ait in decimo quinto libro De Trinitate, ridenda est dialectica Eunomii, a quo Eunomiani haeretici orti sunt; qui, cum non potuisset intelligere nec credere voluisset unigenitum Dei Verbum filium Dei esse natura, id est de substantia Patris genitum, non naturae vel substantia dixit esse filium, sed filium voluntatis Dei: volens asserere accedentem Deo voluntatem qua gigneret Filium, sicut nos aliquid aliquando volumus, quod antea non volebamus, propter quod mutabilis intelligitur nostra natura, quod absit ut in Deo esse creadamus».2. Responsio catholici*. Dicamus ergo Verbum Dei esse Filium Dei natura, non voluntate, ut docet Augustinus in libro decimo quinto De Trinitate, ubi quendam catholicam haeretico respondentem commendat dicens: «Acute sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti utrum Deus Filium volens an nolens genuerit, ut si diceret 'nolens', absurdissima Dei miseria sequeretur; si autem 'volens', continuo quod intendebat concluderet, scilicet non naturae esse filium, sed voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quaesivit ab eo utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus, ut si responderet 'nolens', sequeretur grandis absurditas et miseria, quam de Deo credere magna est insania; si autem diceret 'volens', responderetur ei: ergo et ipse voluntate sua Deus est, non natura. Quid ergo restabat nisi ut obmutesceret, sua interrogatione obligatum insolubili vinculo se videns?» Ex praedictis docetur non esse concedendum quod Deus voluntate vel necessitate, vel nolens vel nolens sit Deus; item quod voluntate vel necessitate, vel volens vel nolens genuerit Filium.3. Oppositio contra praedicta. Sed contra hoc opponitur sic: Voluntas Dei est natura sive essentia Dei, quia non est aliud Deo esse, aliud velle; et ideo, sicut una est essentia trium personarum, ita et una voluntas. Si ergo Deus natura Deus est, et voluntate Deus est; et si Verbum Dei natura filius Dei est, et voluntate filius Dei est. – Responsio*. Hoc autem facile est refellere. Nam et praescientia Dei sive scientia, qua scit vel praescit bona et mala, divina natura sive essentia est; et praedestinatio sive voluntas eius eadem divina essentia est; nec est aliud Deo scire vel velle quam esse. Et cum sit unum et idem scientia Dei vel voluntas, non tamen dicitur de voluntate quidquid dicitur de scientia et e converso; nec omnia illa sua voluntate Deus vult, quae sua scientia scit, cum scientia sua noverit tam bona quam mala, voluntate autem non velit nisi bona. Scientia quippe Dei et praescientia de bonis est et malis, voluntas vero et praedestinatio de bonis est tantum; et tamen unum et idem est in Deo scientia et voluntas, et praescientia et praedestinatio. Ita, cum unum sit natura Dei et voluntas, dicitur tamen Pater genuisse Filium natura, non voluntate, et esse Deus natura, non voluntate.4. Qualiter sint intelligenda illa verba: Pater nec volens nec nolens est Deus, nec volens nec nolens genuit Filium. Praedicta tamen verba, quibus prudenter dictum est quod Deus Pater nec volens nec nolens est Deus, nec volens nec nolens genuit Filium, sive voluntate vel necessitate, ex tali sensu mihi videntur accipienda: ut voluntatem praecedentem vel accedentem intelligamus, qualiter Eunomius intelligebat. Non enim ipse est Deus voluntate praecedenti vel efficienti, vel volens, prius quam Deus; nec voluntate praecedenti vel accedenti genuit Filium, nec prius volens quam generans genuit Filium. Volens tamen genuit, sicut potens genuit, et bonus genuit, et sapiens genuit, et huiusmodi. Si enim Pater sapiens et bonus dicitur genuisse Filium, cur non et volens? cum ita sit Deo idem esse volentem quod est esse Deum, sicut idem est esse sapientem quod esse Deum. – Dicamus ergo quia Pater, sicut sapiens, ita volens genuit Filium, sed non voluntate praecedenti vel accedenti. Quem sensum aperit Augustinus et confirmat, ita dicens super Epistolam ad Ephesios: «De Filio Dei, id est Domino nostro Iesu Christo, scriptum est quia cum Patre 'semper fuit', et numquam eum ut esset voluntas paterna praecessit. Et ille quidem natura Filius est».[5. Hilarius in libro De Synodo: «Eos qui dicunt de non exstantibus esse Filium Dei, similiter et eos qui dicunt quod neque consilio neque voluntate Pater genuit Filium, anathematizat sancta Ecclesia». – Item: «Si quis nolente Patre dicat natum Filium, anathema sit. Non enim nolente Patre coactus Pater, vel naturali necessitate ductus cum nollet, genuit Filium; sed mox ut voluit, sine tempore et impassibiliter ex se unigenitum demonstravit».] |