BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Liber I

Distinctio V

 

Cap. 15 (1).

Utrum divina essentia genuerit Filium vel genita sit a Patre,

vel de ipsa natus sit Filius vel Spiritus Sanctus procedens.

Cap. 16 (2).

Quod Filius non est de nihilo, sed de aliquo,

non tamen de materia, sic et Spiritus Sanctus.

Cap. 17 (3).

Quare Verbum Patris dicatur filius naturae.

 

________________________________________________________________

 

 

 

Cap. 1 (15).

1. Hic quaeritur an Pater genuit divinam essentiam vel ipsa Filium, an essentia genuit essentiam vel ipsa nec genuit nec genita est. Post haec quaeritur utrum concedendum sit quod Pater genuit divinam essentiam, vel quod divina essentia genuit Filium, vel essentia genuit essentiam, an omnino non genuit nec genita est divina essentia. – Ad quod, catholicis tractatoribus consentientes, dicimus quod nec Pater genuit divinam essentiam, nec divina essentia genuit Filium, nec divina essentia genuit essentiam. Hic autem nomine 'essentiae' intelligimus divinam naturam, quae communis est tribus personis et tota in singulis.

2. Ratio prima quare ita sit*. Ideo non est dicendum, quod Pater genuit divinam essentiam: quia si Pater diceretur genuisse divinam essentiam, essentia divina relative diceretur ad Patrem vel pro relativo poneretur. Si autem relative diceretur vel pro relativo poneretur, non indicaret essentiam. Ut enim ait Augustinus in quinto libro De Trinitate, «quod relative dicitur, non indicat substantiam».

3. Secunda*. Item, cum Deus Pater sit divina essentia, si eius esset genitor, esset utique genitor eius rei quae ipse est; et ita eadem res se ipsam genuisset, quod Augustinus negat, ut supra ostendimus.

4. Tertia ratio et potior. Item, si Pater est genitor divinae essentiae, cum ipse essentia divina sit et Deus sit, eo ergo quod generat et est et Deus est. Ita ergo non illud quod generatur est a Patre Deus, sed Pater eo quod generat et est et Deus est; et si ita est, non genito gignens, sed gignenti genitus causa est ut et sit et Deus sit. – Simili ratione probat Augustinus in libro septimo De Trinitate quod Pater non est sapiens sapientia quam genuit, quia si ea sapiens est, ea est: «Hoc enim est ibi esse quod sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens Pater est. Quid enim aliud dicimus, cum dicimus 'hoc illi est esse quod sapere', nisi 'eo est quo sapiens est'? Ergo quae causa illi est ut sapiens sit, etiam ipsa illi causa est ut sit. Si ergo sapientia quam genuit causa illi est ut sapiens sit, et causa illi est ut sit. Sed causam Patri qua sit, a Patre genitam nullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius?» Ita ergo, si Pater genuit essentiam qua est, essentia quam genuit causa est illi ut sit; non igitur ipsam qua est essentiam genuit. «Nam in illa simplicitate, inquit Augustinus, quia non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia quae essentia». Ideoque quod de sapientia, hoc de essentia dicimus. Sicut ergo non genuit sapientiam qua sapiens est, ita nec essentiam qua est. Ut enim sapientia sapiens est, et potentia potens, ita et essentia ipse est; eademque est sapientia et potentia quae essentia. Patet itaque ex praedictis quia Pater essentiam divinam non genuit.

5. Hoc videtur adversari. Huic autem videtur contrarium quod Augustinus ait in libro De Fide ad Petrum: «Deus cum Verbum genuit, id quod est ipse genuit, nec de nihilo, nec de aliqua iam facta conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse». Item: «Deus Pater, qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit». Ecce aperte dicit his verbis Deum Patrem genuisse illud quod ipse est. Illud autem quod ipse est, non est nisi essentia divina; videtur ergo divinam essentiam genuisse. – Ad quod respondemus, illa verba sic intelligenda esse dicentes: 'Pater de se ipso genuit illud quod ipse est', id est Filium qui est illud quod Pater est. Nam quod Pater est, et Filius hoc est; sed non qui Pater est et Filius hic est.

6. Alias partes quaestionis exsequitur. Ita etiam non est dicendum quod divina essentia genuit Filium: quia cum Filius sit divina essentia, iam esset Filius res a qua generatur, et ita eadem res se ipsam generaret. – Ita etiam dicimus quod essentia divina non genuit essentiam: cum enim una et summa quaedam res sit divina essentia, si divina essentia essentiam genuit, eadem res se ipsam genuit, quod omnino esse non potest; sed Pater solus genuit Filum, et a Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus.

7. Quae videatur praedictis esse contraria. Praedictis autem videtur contrarium esse quod dicit Augustinus in libro septimo De Trinitate: «Hoc, inquit, est Deo esse quod sapere; unde Pater et Filius simul sunt una sapientia, quia una essentia; et singillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia». Ecce his verbis aperte dicit Augustinus sapientiam de sapientia et essentiam de essentia, ubi videtur significare quod sapientia sapientiam et essentia essentiam genuerit. – Idem in libro De Fide ad Petrum ait: «Sic Christum Dei Filium, id est unam ex Trinitate personam, Deum verum crede, ut divinitatem eius de natura Patris natam esse non dubites». Hic videtur dicere quod natura Filii sit nata de natura Patris. – Idem etiam in libro decimo quinto De Trinitate ait: «Dicitur Filius consilium de consilio et voluntas de voluntate, sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia». Et hic videtur dicere quod substantia sit genita de substantia et sapientia de sapientia.

8. Determinatio eorum quae videntur contraria*. Sed haec ita determinamus: 'Sapientia de sapientia et substantia de substantia est', id est Filius qui est sapientia, qui est substantia, est de Patre qui est eadem substantia et sapientia; et Filius qui est divinitas, natus est de Patre qui est divina natura. Et ut expressius dicamus, dicimus Filium sapientiam esse de Patre sapientia, et dicimus Filium substantiam esse genitum de Patre et a Patre substantia. – Quod autem ita intelligi debeat, Augustinus ostendit in libro septimo De Trinitate dicens: «Pater ipse sapientia est, et dicitur Filius sapientia Patris quomodo dicitur lumen Patris, id est sicut lumen de lumine et uterque unum lumen, sic intelligatur sapientia de sapientia, et uterque una sapientia et una essentia». – Item: «Ideo Christus dicitur virtus et sapientia Dei: quia de Patre virute et sapientia, etiam ipse virtus et sapientia est, sicut ipse lumen de Patre lumine est, et ipse fons vitae est apud Deum Patrem fontem vitae. Filius ergo sapientia de Patre sapientia est, sicut Filius lumen de lumine Patre et Deus Filius de Deo Patre, ut et singulus sit lumen, et singulus sit Deus, et singulus sapientia, et simul unum lumen, unus Deus, una sapientia». Ecce his verbis manifeste aperit Augustinus ex quo sensu accipienda sint praedicta verba et his similia, scilicet cum dicitur: substantia de substantia, vel substantia genuit substantiam.

9. Quod videtur praedictae expositioni contrarium. Huic vero etiam id contrarium videtur, quod Hilarius ait in quarto libro De Trinitate: «Nihil, inquit, nisi natum habet Filius, et geniti honoris admiratio in honore generantis est». Cum ergo Filius essentiam habeat: tota enim in eo est divina essentia, videtur quod ipsa divina essentia nata sit. – Item in quinto libro ait: «Nativitas Dei non potest eam ex qua profecta est non tenere naturam: nec enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit». Ecce hic dicit nativitatem Dei profectam ex natura, et ita videtur ex his verbis atque praedictis natura Dei et genita et genuisse. – Quod natura Dei in forma sua manens formam naturae et infirmitatis corporalis acceperit. Quod apertius dicit in libro nono De Trinitate: «Nos, inquit, unigentium Deum in forma Dei manentem, in natura hominis mansisse profitemur; nec unitatem formae servilis in naturam divinae unitatis refundimus; nec rursum corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus, sed ex eo eiusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem habuisse naturam; quae in forma naturae se gignentis manens, formam naturae et infirmitatis corporalis acceperit. Non enim defecerat Dei natura ne esset, sed in se humilitatem terrenae nativitatis manens sibi Dei natura susceperat, generis sui potestatem in habitu assumptae humilitatis exercens». Ecce hic aperte dicit et naturam genuisse, et naturam genitam, et naturam assumpsisse naturam: quod a plerisque negatur. – Item in eodem: «Numquid unigenito Deo contumelia est Patrem sibi innascibilem Deum esse, cum ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistat?» Ecce et hic dicit unigenitam naturam.

10. Quomodo sint intelligenda praemissa verba Hilarii. Sed quia haec verba sane vult intelligi, ipse idem dicit in quarto libro: «Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus». Haec ergo verba ita intelligi possunt: 'Nihil habet Filius nisi natum', id est nihil habet, secundum quod Deus est, nisi quod nascendo accepit, et ipse nascendo Patris in se subsistentem habuit naturam.

11. Expositionem confirmat per verba eiusdem*. Unde idem Hilarius addit in quinto libro: «Eandem naturam habet genitus quam ille qui genuit, ita tamen ut natus non sit ille qui genuit: nam quomodo erit ipse cum genitus sit? sed in his ipsis subsistat ille qui genitus est, in quibus totus est ipse qui genuit, quia non est aliunde qui genitus est. Et ideo non refertur ad aliud quod in uno subsistit ex uno. Ac sic in generatione Filii et naturam suam, ut ita dicam, sequitur indemutabilis Deus indemutabilem gignens Deum; nec naturam suam deserit ex indemutabili Deo indemutabilis Dei perfecta nativitas. Subsistentem igitur in eo Dei naturam intelligamus, cum in Deo Deus insit, nec praeter eum qui est Deus quisquam Deus alius sit, quia ipse Deus et in eo Deus». Naturae ergo Dei Patris veritas in Deo Filio esse docetur, cum in eo Deus intelligitur esse qui Deus est. Est enim unus in uno et unus ab uno.

12. Quod legitur: Pater de sua substantia genuisse Filium et Filius substantiae Patris. Dicitur quoque, et frequenter in Sciptura sacra legitur, Pater de substantia sua genuisse Filium. Unde Augustinus in libro De Fide ad Petrum ait: «Pater Deus, de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum, sibi aequalem, et eadem qua ipse naturaliter aeternus est divinitate coaeternum». Ecce hic dicit Augustinus Filium genitum de natura Patris. Est autem una natura Patris et Filii et Spiritus Sancti. Si ergo de natura Patris genitus est Filius, genitus est de natura Filii et Spiritus Sancti, immo de natura trium personarum.

13. Idem quoque Augustinus in libro decimo quinto De Trinitate dicit Christum esse filium substantiae Patris et de substantia Patris genitum, tractans illud verbum Apostoli loquentis de Deo Patre sic: 'Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae': «Quod dictum est, inquit, 'Filii caritatis suae', nihil aliud intelligatur quam Filii sui dilecti, quam Filli substantiae suae. Caritas quippe Patris, quae in natura eius est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ipsa natura atque substantia, ut saepe diximus et saepe iterare non piget; ac per hoc 'Filius caritatis' eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus». Ecce aperte hic dicit Augustinus Filium esse genitum de substantia Patris et Filium substantiae Patris.

14. Idem quoque Augustinus in libro secundo contra Maximinum haereticum, substantiam Dei genuisse Filium et Filium genitum de substantia Patris asserit dicens: «Carnalibus cogitationibus pleni, substantiam Dei de se ipsa gignere Filium non putatis, nisi hoc patiatur quod substantia carnis patitur quando gignit. 'Erratis, nescientes Scripturas neque virtutem Dei'. Nullo enim modo verum Dei Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris negatis. Non enim iam erat hominis Filius, et Deo donante factus est Dei Filius, ex Deo natus gratia, non natura. An forte, etsi non hominis filius erat, tamen aliqua iam erat qualiscumque creatura, et in Dei Filium Deo mutante conversa est? Sed nihil horum est: ergo aut de nihilo, aut de aliqua substantia natus est. Sed ne crederemus vos putare de nihilo esse Dei Filium, affirmastis non vos dicere de nihilo esse Dei Filium. De aliqua ergo substantia est. Et si non de Patris, de qua sit dicite. Sed non invenietis. Iam igitur unigenitum Dei Filium, Iesum Christum, de Patris esse substantia non vos nobiscum pigeat confiteri».

15. Idem in eodem: «Utrique legimus: 'Ut simus in vero Filio eius', Iesu Christo. Dicite ergo nobis utrum iste verus Dei Filius, ab eis qui gratia filii sunt quadam proprietate discretus, de mulla substantia sit, an de aliqua. 'Non dico, inquis, de nulla, nec dicam de nihilo'; ergo de aliqua substantia est. Quaero, de qua? Si non de Patris substantia est, aliam quaere. Si aliam non invenis, Patris agnosce substantiam, et Filium eum Patre homousion confitere».

16. Item in eodem: «Confiteor Deum Patrem omnino incorruptibiliter genuisse, sed quod est ipse genuisse. Item dico, quod saepe dicendum est: Aut de aliqua substantia natus est Dei Filius, aut de nulla. Si de nulla: ergo de nihilo; quod vos iam non dicitis. Si vero de aliqua, nec tamen de Patris substantia, non est verus Filius. Si vero de Patris substantia, unius eiusdemque substantiae sunt Pater et Filius». «Vos autem nec Filium de Patris substantia genitum vultis, et tamen eum nec ex nihilo nec ex aliqua materia, sed ex Patre esse conceditis. Nec videtis quam necesse sit, ut qui non est ex nihilo nec ex aliqua re alia, sed ex Deo, nisi ex Dei substantia esse non possit; et hoc esse quod Deus est, de quo est, id est Deus de Deo natus, quia non alius prius fuit, sed natura coaeterna de Deo est».

17. Colligens summam praedictorum aperit ex quo sensu accipienda sint. His verbis praemissis innui videtur quod divina substantia Filium genuerit, et quod Filius sit genitus de substantia Patris, et quod de Deo est natura coaeterna, et quod Pater id quod ipse est genuit. Id autem quod ipse est, essentia divina est; et ita putari potest, divinam essentiam genuisse. – Vehementer movent nos haec verba; quae quomodo intelligenda sint, mallem ab aliis audire quam tradere. Ut tamen sine praeiudicio atque temeritate loquar, ex hoc sensu dicta possunt accipi: 'Natura coaeterna de Deo est', id est Filius coaeternus Patri de Patre est, ita quod est eadem cum eo natura, vel eiusdem naturae. – Quem sensum confirmat Augustinus ibidem, subiciens et quod dixerat quasi explanans: dicto enim 'Natura coaeterna de Deo est', addidit: «Non est aliud Filius quam illud de quo est, id est unius eiusdemque substantiae est». Deinde apertius talem intellectum ex praedictis verbis fore habendum aperit in eodem libro Contra Maximinum dicens: «Trinitas haec unius eiusdemque substantiae est, quia non de aliqua materia vel de nihilo est Filius, sed de quo est genitus; itemque Spiritus Sanctus non de aliqua materia vel de nihilo est, sed inde est unde procedit». His itaque verbis aperte ostendit ea ratione dici 'Filium esse de substantia Patris', quia est de Patre genitus, ita quod est eiusdem substantiae cum eo; et 'Spiritum Sanctum esse de substantia Patris et Filii', quia ab utroque procedit, ita quod est eiusdem substantiae. 

 

Cap. 2 (16).

1. Quod nec Filius nec Spiritus Sanctus est de nihilo, sed de aliquo, non tamen de materia. Ostenditur quoque ex illis verbis Filium et Spiritum Sanctum non esse de nihilo, sed de aliquo, nec tamen de aliqua materia. Unde etiam Hilarius in duodecimo libro De Trinitate ait: «Unigenitus Deus, cum natus sit, Patrem testatur auctorem; cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo; et cum ante tempus natus est, omnem sensum praeveniat nascendo». Hic aperte dicitur quod Filius non est natus ex nihilo.

2. Similiter et Spiritus Sanctus non est dicendus esse vel procedere ex nihilo, quia 'Filius de substantia Patris natus est', id est a Patre est, cum quo est eiusdem substantiae et eadem substantia. Ex quo sensu etiam accipiendum est illud: 'Pater genuit id quod est ipse', id est Filium qui est hoc quod Pater. – Et hoc ita debere intelligi Augustinus aperit, dicens in primo libro contra Maximinum: «Hoc genuit Pater quod est: alioquin non est verus Filius, si quod est Pater, non est Filius».

3. Item, 'substantia Dei genuit Filium', id est Pater substantia genuit Filium qui est eadem substantia et eiusdem substantiae. – Quod sic esse intelligendum, Augustinus ostendit, dicens ad Maximinum: «Sicut dicis 'Spiritus spiritum genuit', ita dic: Spiritus eiusdem naturae vel subtantiae spiritum genuit. Item, sicut dicis 'Deus Deum genuit', ita dic: Deus eiusdem naturae vel substantiae Deum genuit. Hoc si credideris et dixeris, nihil de hac re ulterius accusaberis». His enim verbis aperit quomodo praedicta debeant intelligi.

4. Similiter 'Filius natus est de substantia Patris', vel 'Pater genuit Filium de sua natura sive essentia', id est de se natura et essentia genuit Filium eiusdem essentiae ac naturae et qui est eadem essentia ac natura. Similiter expone illud: 'Filius substantiae Patris', id est Filius Patris substantiae, id est qui est substantia, cum quo et Filius eadem substantia est, quia consubstantialis est Patri Filius. – Et hic sensus adiuvatur ex verbis Augustini, qui in libro septimo De Trinitate ait: «Tres personas eiudem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus. Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona». His verbis ostendit non esse dicendum personam esse ex essentia, nisi ex sensu praedicto. – Qui sensus confirmatur etiam ex eo quod in libro decimo quinto De Trinitate idem ait: «Sicut nostra scientia scientiae Dei, sic et nostrum verbum, quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi Verbo Dei, quod natum est de Patris essentia. Tale est autem ac si dicerem: de Patris scientia, de Patris sapientia; vel quod est expressius: de Patre essentia, de Patre scientia, de Patre sapientia». Ex hoc itaque intellectu «Verbum Dei Patris, unigenitus Filius, per omnia Patri similis et aequalis, recte dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia: quia est hoc omnino quod Pater, non tamen Pater, quia iste est Filius, ille Pater. 

 

Cap. 3 (17).

Quare Verbum Patris dicatur filius naturae. Inde est, quod solus Unigenitus Dei dicitur natura filius, quia eiusdem naturae est et eadem natura est cum Patre. Unde Hilarius in libro quinto De Trinitate, de Christo loquens ait: «Natura filius est, quia eandem naturam quam ille qui genuit habet».