BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Liber I

Distinctio IV

 

Cap. 13 (1).

Utrum Deus Pater se Deum genuerit.

Cap. 14 (2).

Utrum trinitas de uno Deo praedicetur,

sicut unus Deus de tribus personis.

 

________________________________________________________________

 

 

 

Cap. 1 (13).

1. Hic quaeritur utrum concedendum sit quod Deus se genuerit. Hic oritur quaestio satis necessaria. Constat, et irrefragabiliter verum est, quod Deus Pater genuit Filium; ideo quaeritur utrum concedendum sit quod Deus genuit Deum. Si enim Deus genuit Deum, videtur quod aut se Deum, aut alium genuerit. Si vero alium Deum genuit, non est tantum unus Deus; si autem se ipsum Deum genuit, aliqua res se ipsam genuit. – Solutio*. Ad quod respondentes dicimus sane et catholice concedi quod unus unum genuit, et quod Deus Deum genuit, quia Deus Pater Deum Filium genuit. In 'Symbolo' quoque scriptum est: «Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero». – Quod vero additur, 'ergo genuit se Deum vel alium Deum', neutrum concedendum esse dicimus. Quod alium Deum non genuit, manifestum est, quia unus tantum Deus est. Quod autem se ipsum non genuit, ostendit Augustinus in primo libro De Trinitate dicens: «Qui putant eius esse potentiae, Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errant, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis nec corporalis creatura. Nulla enim res est, quae se ipsam gignat ut sit». Et ideo non est credendum vel dicendum quod Deus genuit se.

2. Alia quaestio de eodem. Sed adhuc opponunt garruli ratiocinatores, dicentes: Si Deus Pater genuit Deum, aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si genuit Deum qui non est Deus Pater, ergo Deus est qui non est Deus Pater; non ergo unus tantum Deus est. Si vero genuit Deum qui est Deus Pater, ergo genuit se ipsum. – Responsio*. Ad quod respondemus determinantes illam propositionem qua sic proponunt: 'Si Deus Pater genuit Deum, aut Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater'. Hoc enim sane et prave intelligi potest; et ideo respondendum est ita: 'Deus Pater genuit Deum qui est ipse Pater', hoc dicimus esse falsum; et concedimus alteram, scilicet 'genuit Deum qui non est Pater'. Nec tamen 'genuit alterum Deum', nec ille qui genitus est alius Deus est quam Pater, sed unus Deus cum Patre. – Si vero additur: 'Genuit Deum qui non est Deus Pater', hic distinguimus, quia dupliciter potest intelligi: 'genuit Deum qui non est Deus Pater', scilicet Deum Filium, qui Filius non est Pater qui Deus est, hic sensus verus est. Si vero intelligatur sic: 'genuit Deum qui non est Deus Pater', id est qui non est Deus qui est Pater, hic sensus falsus est. Unus enim et idem Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et e converso Pater et Filius et Spiritus Sanctus est unus Deus. 

 

Cap. 2 (14).

1. Opinio quorundam dicentium tres personas esse unum Deum, unam substantiam, sed non e converso, scilicet unum Deum vel unam substantiam esse tres personas. Quidam tamen veritatis adversarii concedunt, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sive tres personas esse unum Deum, unam substantiam, sed nolunt concedere unum Deum sive unam substantiam esse tres personas, dicentes substantiam divinam praedicari de tribus personis, non tres personas de substantia divina.

2. Auctoritates inducit contra eos*. Fides autem catholica tenet ac praedicat et tres personas esse unum Deum, unam substantiam sive essentiam sive naturam divinam, et unum Deum sive essentiam divinam esse tres pesonas. Unde Augustinus in primo libro De Trinitate ita ait: «Recte ipse Deus Trinitas intelligitur 'beatus et solus potens'». Ecce quam expresse dixit 'ipse Deus Trinitas', ut ostenderet et ipsum Deum esse Trinitatem et Trinitatem esse ipsum Deum. – Item in eodem: «In verbis, inquit, illis Apostoli», quibus de adventu Christi agens dicit: 'Quem ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem' etc., «nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus Sanctus, sed 'beatus et solus potens', id est unus et solus verus Deus, qui est ipsa Trinitas». Ecce et hic aperte dicit unum solum verum Deum esse ipsam Trinitatem; et si unus Deus Trinitas est, ergo unus Deus est tres personae.

3. Item in libro quinto De Trinitate: «Non tres deos, sed unum Deum dicimus esse ipsam praestantissimam Trinitatem». – Item in libro De Fide ad Petrum, in expositione Symboli: «Satis est christiano rerum creatarum causam, visibilium sive invisibilium, nonnisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus unus et verus, nullamque esse naturam quae non aut ipse sit aut ab ipso, eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet et Filium et Spiritum santum». – Item, Augustinus in sermone De Fide: «Credimus unum Deum, unam esse divini nominis Trinitatem». – Idem in sexto libro De Trinitate: «Dicimus Deum solum esse ipsam Trinitatem». Ecce his et aliis pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur dicendum esse et concedendum quod unus Deus est Trinitas, et una substantia tres personae; sicut e converso Trinitas dicitur esse unus Deus, et tres personae dicuntur esse una substantia.

4. Redit ad praemissam quaestionem, scilicet an Deus Pater se Deum, an alium genuit Deum. Nunc ad praemissam quaestionem revertamur, ubi quaerebatur an Deus Pater genuerit se Deum, an alium Deum. Ad quod dicimus neutrum fore concedendum. – Dicit tamen Augustinus in epistola Ad Maximum, quod Deus Pater se alterum genuit, his verbis: «Pater, ut haberet Filium de se ipso, non minuit se ipsum, sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus, quantus et solus». – Quod ita intelligi potest: id est de se alterum genuit, non utique alterum Deum, sed alteram personam; vel genuit se alterum, id est genuit alterum qui est hoc quod ipse; nam etsi alius sit Pater quam Filius, non est tamen aliud, sed unum.