|
Sententiarum libri IV
Liber II
Distinctio VII
Cap. 33 (1).
Utrum boni angeli possint peccare,
vel mali recte vivere.
Cap. 34 (2).
Quod cum utrique habeant liberum arbitrium,
non tamen ad utrumque flecti possunt.
Cap. 35 (3).
Quod boni post confirmationem liberius
habent arbitrium quam ante.
Cap.36 (4).
Qui non possunt ex natura
peccare sicut ante.
Cap. 37 (5).
Quibus modis mali angeli noscant
veritatem temporalium rerum.
Cap. 38 (6).
Quod magicae artes virtute et scientia
diaboli valent quae est ei a Deo.
Cap. 39 (7).
Quod malis angelis non servit ad
nutum materia visibilium rerum.
Cap. 40 (8).
Quod non sunt creatores, licet per eos
magi ranas et alia fecerint; sicut nec boni,
etsi per eorum ministerium fiant creaturae.
Cap. 41 (9).
Quod solus Deus sic operatur creationem rerum,
sicut iustificationes mentis.
Cap. 42 (10).
Quod angeli mali multa possunt
per naturae vigorem, quae non possunt
propter Dei prohibitionem.
|
|
Cap. 1 (33).
Quod boni angeli adeo sunt confirmati per gratiam ut peccare non possint, et mali ita obdurati in malo, ut bene vivere nequeant. Supra dictum est quod angeli qui perstiterunt, per gratiam confirmati sunt; et qui ceciderunt, a gratia Dei deserti sunt. Et boni quidem in tantum confirmati sunt per gratiam, quod peccare nequeunt; mali vero per malitiam adeo sunt obstinati, quod bonam voluntatem habere sive bene velle non valent, etsi bonum sit quod aliquando volunt. Volunt enim aliquando aliquid fieri, quod Deus vult fieri; et utique illud bonum est et iustum fieri; nec tamen bona voluntate illud volunt.
Cap. 2 (34).
1. Quod utrique liberum arbitrium habent, nec tamen ad utrumque flecti possunt. Sed cum nec boni peccare possint, nec mali bene velle vel bene operari, videtur quod iam non habeant liberum arbitrium, quia in utrumque partem flecti non possunt, cum liberum arbitrium ad utrumque se habeat. – Unde Hieronymus in tractatu De Prodigo Filio dicit: «Solus Deus est in quem peccatum cadere non potest; cetera, cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt». Hic videtur dicere quod omnis creatura in libero arbitrio constituta, potest flecti ad bonum et ad malum. Quod si est, ergo et boni angeli et mali ad utrumque flecti possunt; ergo et boni possunt fieri mali, et mali boni.
2. Ad quod dicimus quia boni tanta gratia confirmati sunt ut non queant fieri mali, et mali adeo in malitia obdurati sunt ut non valeant fieri boni; et tamen utrique habent liberum arbitrium, quia et boni non aliqua cogente necessitate, sed propria ac spontanea voluntate per gratiam quidem adiuta, bonum eligunt et malum respuunt; et mali similiter spontanea voluntate, a gratia destituta, bonum vitant et malum sequuntur. Et habent mali liberum arbitrium, sed depressum atque corruptum, quod surgere ad bonum non valent.
Cap. 3 (35).
1. Quod boni post confirmationem liberius habent arbitrium quam ante. Boni vero arbitrium habent multo liberius post confirmationem quam ante. Ut enim Augustinus tradit in Enchiridion, «non ideo carent libero arbitrio, quia mala velle non possunt. Multo quippe liberius est arbitrium quod non potest servire peccato. Neque culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volunt, ut esse miseri non solum nolint, sed nec prorsus velle possint».
2. Non possunt itaque boni angeli velle malum, vel velle esse miseri; neque hoc habent ex natura, sed gratiae beneficio. Ante gratiae namque confirmationem potuerunt peccare angeli, et quidam etiam peccaverunt, et daemones facti sunt. Unde Augustinus in libro Contra Maximinum: «Creaturarum natura caelestium mori potuit, quia peccare potuit. Nam angeli peccaverunt, et daemones facti sunt, quorum diabolus est princeps; et qui non peccaverunt, peccare potuerunt. Et cuicumque creaturae rationali praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae. Ideoque solus Deus est qui non gratia cuiusquam, sed natura sua, nec potuit, nec potest, nec poterit peccare». Ecce hic insinuatur quod angeli ante confirmationem peccare potuerunt, sed post confirmationem non possunt; et quod potuerunt, fuit eis ex libero arbitrio, quod est eis naturale; quod vero modo non possunt peccare, non est eis ex natura, id est ex libero arbitrio, sed ex gratia: ex qua gratia etiam est ut ipsum liberum arbitrium iam non possit servire peccato.
Cap. 4 (36).
1. Quod post confirmationem angeli non possunt ex natura peccare sicut ante: non quod debilitatum sit eorum arbitrium sed confirmatum. Non ergo post confirmationem angeli de natura, sicut ante, peccare potuerunt: non quod liberum arbitrium eorum debilitatum sit per gratiam, sed ita potius confirmatum, ut iam per illud non possit bonus angelus peccare; quod utique non est ex libero arbitrio, sed ex gratia Dei.
2. Aperit quomodo praedicta verba Hieronymi sint intelligenda*. Quod ergo Hieronymus ait: «Cetera, cum sint liberi arbitrii, possunt flecti in utramque partem», accipi oportet secundum statum in quo creata sunt. Talis enim et homo et angelus creatus est, qui ad utrumque flecti poterat; sed postea boni angeli ita per gratiam ita sunt confirmati ut peccare non possint, et mali ita in vitio obdurati ut bene vivere nequeant.
3. Eodem modo intelligendum est hoc aliud*. Similiter etiam illud Isidori intelligendum est: «Angeli mutabiles natura, immutabiles sunt gratia». Quia ex natura in primordio suae conditionis mutari potuerunt ad bonum sive ad malum; sed post per gratiam ita bono addicti sunt, ut inde mutari nequeant: ad hoc enim repugnant gratia, non natura.
Cap. 5 (37).
Quod mali angeli vivacem sensum non perdiderunt et quibus modis sciant. Et licet mali angeli ita per malitiam sint obstinati, vivaci tamen sensu non penitus sunt privati. Nam, ut tradit Isidorus, «triplici acumine scientiae vigent daemones, scilicet, subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione supernorum spirituum». – De hoc etiam Augustinus ait: «Spiritus mali quaedam vera de temporalibus rebus noscere permittuntur, partim subtilitate sensus, partim experientia temporum callidiores, propter tam magnam longitudinem vitae, partim sanctis angelis quod ipsi ab omnipotenti Deo discunt, iussu eius sibi revelantibus. Aliquando autem iidem nefandi spiritus et quae ipsi acturi sunt velut divinando praedicunt».
Cap. 6 (38).
Quod magicae artes virtute et scientia diaboli valent, quae virtus et scientia est ei data a Deo, vel ad fallendum malos, vel ad monendum vel ad exercendum bonos. Quorum scientia atque virtute etiam magicae artes exercentur. Quibus tamen tam scientia quam potestas a Deo data est, vel ad fallendum fallaces, vel ad monendum fideles, vel ad exercendam probandamque iustorum patientiam. Unde Augustinus in tertio libro De Trinitate: «Video, inquit, infirmae cogitationi quid possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant: nam et magi Pharaonis serpentes fecerunt et alia. Sed illud est amplius admirandum, quomodo magorum potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas, scilicet cinifes, ventum est, omnino defecit: qua tertia plaga Aegyptus caedebatur. Ibi certe defecerunt magi dicentes: 'Digitus Dei est hic'. Unde intelligi datur nec ipsos quidem transgressores angelos et aërias potestates, in imam istam caliginem tanquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aethereae puritatis habitatione detrusos, per quos magicae artes possunt quidquid possunt, valere aliquid, nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendum fallaces, sicut in Aegyptios, et in ipsos etiam magos data est: ut in eorum spirituum operatione viderentur admirandi, a quibus fiebant damnandi; vel ad monendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent: propter quod etiam nobis in Scriptura sunt prodita; vel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam».
Cap. 7 (39).
Transgressoribus angelis non servit ad nutum materia rerum visibilium. «Nec putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo haec potestas datur, quantum incommutabilis iudicat».
Cap. 8 (40).
1. Quod non sunt creatores, licet per eos magi ranas et alia fecerunt, sed solus Deus. «Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt quia per illos magi ranas et serpentes fecerunt: non enim eas ipsi creaverunt».
2. De seminibus omnium corporum, quorum creator ipse solus creator est*. Omnium quippe rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in corporeis mundi huius elementis latent, quae Deus originaliter eis indidit. Ipse ergo creator est omnium rerum, qui creator est invisibilium seminum. Quia quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex occultis seminibus accipiunt progrediendi hic primordia, et incrementa debitae magnitudinis distinctionesque formarum ab originalibus, ut ita dicam, regulis sumunt».
3. Sicut parentes non dicuntur creatores filiorum nec agricolae frugum, ita nec boni angeli nec mali, etsi per eorum ministerium fiant creaturae. «Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ad ista creanda Dei virtus interius operetur: ita non solum malos, sed nec bonos angelos fas est putare creatores. (Nota: hic innuit eos habere corpus*.) Sed pro subtilitate sui sensus et corporis, semina istarum rerum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec nisi quantum Deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt nisi quantum iuste ipse permittit».
4. Iniquus habet a se voluntatem malam, a Deo vero potstatem iuste accipit. «Nam iniqui malitia voluntatem suam habent iniustam, potestatem autem non nisi iuste accipit, sive ad suam poenam sive ad aliorum, vel poenam malorum vel laudem bonorum».
Cap. 9 (41).
Sicut iustificationem mentis, ita creationem rerum solus Deus operatur; licet creatura extrinsecus serviat. «Sicut ergo mentem nostram iustificando formare non potest nisi Deus, praedicare autem extrinsecus Evangelium etiam homines possunt, non solum boni 'per veritatem', sed etiam mali 'per occasionem': ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur; exteriores autem operationes» atque contemperationes sive occasiones ab angelis tam bonis quam malis vel etiam hominibus adhibentur. – «Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quantum eis desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque angelis vicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in huiusmodi operibus eorum existunt celeritates. Sed non est creator nisi qui principaliter ista format; nec quisquam hoc potest nisi unus creator Deus». – «Aliud est enim ex intimo ac summo causarum cardine condere ac ministrare creaturam, quod facit solus creator Deus; aliud autem pro distributis ab illo viribus ac facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere, ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat quod creatur. Ista quippe originaliter et primordialiter in quadam textura elementorum cuncta iam creata sunt, sed acceptis opportunitatibus prodeunt».
Cap. 10 (42).
1. Quod angeli mali multa possunt per naturae vigorem, quae non possunt propter Dei vel bonorum angelorum prohibitionem, id est quia non permittuntur. Illud quoque sciendum est, quod angeli mali quaedam possunt per naturae subtilitatem, quae tamen non possunt propter Dei vel bonorum angelorum prohibitionem, id est quia non permittuntur illa facere a Deo vel ab angelis bonis: possent utique fecisse cinifes, qui ranas serpentesque fecerunt. Quaedam vero non possunt facere etiam si permittantur ab angelis superioribus, quia non permittit Deus.
2. Quare non potuerunt cinifes qui ranas et serpentes fecerunt. Unde Augustinus in tertio libro De Trinitate: «Ex ineffabili potentatu Dei fit, ut quod possent mali angeli si permitterentur, ideo non possunt quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio cur non poterant facere cinifes, qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia maior aderat dominatio prohibentis Dei per Spiritum Sanctum; quod etiam magi confessi sunt dicentes: 'Digitus Dei est hic'. Quid autem possint per naturam nec possint propter prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur, homini explorare difficile est, immo impossibile. (Per simile ostendit*.) Novimus hominem posse ambulare, et neque hoc posse si non permittatur. Sic et illi angeli quaedam possunt facere si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio Dei; quaedam vero non possunt etiam si ab eis permittantur, quia ille non permittit, a quo illis est talis naturae modus; qui etiam per angelos suos illa plerumque non permittit quae concessit ut possint».
|