Petrus Lombardus
ca. 1095 - 1160
|
Sententiarum libri IV
Liber IIIDe Incarnatione Verbi
|
________________________________________________________________
|
|
Iam nunc his intelligendis atque pertractandis quae ad Verbi incarnati mysterium pertinent, integra mentis consideratione intendamus, ut de ineffabilibus vel modicum aliquid fari Deo revelante valeamus. Huius voluminis continentia sub compendio perstringitur. – Sic enim rationis ordo postulat, ut qui in primo libro de inexplicabili mysterio summae Trinitatis irrefragabili Sanctorum attestatione aliquid diximus, ac deinde in secundo libro conditionis rerum ordinem hominisque lapsum sub certis auctoritatis regulis insinuavimus, de eius reparatione per gratiam Mediatoris Dei et hominum praestita, atque humanae redemptionis sacramentis, quibus contritiones hominis alligantur ac vulnera peccatorum curantur, consequenter in tertio et quarto libro disseramus: ut Samaritanus ad vulneratum, medicus ad infirmum, gratia ad miserum accedat.
Incipiunt capitula tertii libri.
Cap. 1. Quare Filius carnem assumpsit, non Pater vel Spiritus Sanctus. Cap. 2. Utrum Pater vel Spiritus Sanctus potuerit incarnari. Cap. 3. An Filius qui tantum carnem accepit, aliquid fecerit quod non Pater vel Spiritus Sanctus.
[Distinctio II] Cap. 4 (1). Quare totam humanam naturam accepit, et quid nomine naturae intelligitur. Cap. 5 (2). De unione Verbi et carnis mediante anima. Cap. 6 (3). Quod simul assumpsit carnem et animam Verbum, nec caro prius est concepta quam assumpta.
[Distinctio III] Cap. 7 (1). De carne assumpta, qualis ante fuerit. Cap. 8 (2). Quod nullus est sine peccato hic, excepta Virgine. Cap. 9 (3). Quare Christus non fuit decimatus in Abraham sicut Levi. Cap. 10 (4). Quare caro Christi non dicta est peccatrix, sed similis.
[Distinctio IV] Cap. 11 (1). Quare Spiritui Sancto tribuatur incarnatio, cum sit opus Trinitatis. Cap. 12 (2). Quare dicatur Christus conceptus et natus de Spiritu Sancto. Cap. 13 (3). Quare Apostolus dicit Christum factum, quem nos fatemur natum.
[Distinctio V] Cap. 14 (1). Si persona vel natura personam vel naturam assumpsit, et si natura Dei sit incarnata. Cap. 15 (2). An divina natura debeat dici caro facta. Cap. 16 (3). Quare non accepit personam hominis, cum assumpserit hominem: quod quidam probare nituntur.
[Distinctio VI] Cap. 17 (1). De intelligentia harum locutionum: Deus est homo, Deus factus est homo etc. Tres sententias ponit. Cap. 18 (2). Prima est eorum qui dicunt in incarnatione hominem quendam ex anima et carne constitutum, et illum hominem factum esse Deum et Deum illum hominem; et auctoritates quibus ita asserunt ponit. Cap. 19 (3). Secunda est eorum qui dicunt hominem illum ex tribus: substantiis vel ex duabus naturis constare, et hunc fatentur unam esse personam: ante incarnationem simplicem tantum, sed incarnatione compositam; et auctoritates quibus se muniunt proponit. Cap. 20 (4). Tertia est eorum qui non solum personam ex naturis compositam negant, sed etiam aliquem hominem vel aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam diffitentur; et sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbo unita dicunt, ut non ex illis aliqua substantia vel persona componeretur, sed illis duobus velut indumento Deus vestiretur ut mortalibus oculis appareret: qui rationem incarnationis secundum habitum accipiunt. Cap. 21 (5). Deinde auctoritates inducit quibus haec sententia roboratur. Cap. 22 (6). Quatuor species habitus distinguuntur.
[Distinctio VII] Cap. 23 (1). Deinde quae singulis sententiis adversari videntur ponit. Cap. 24 (2). Ex quo sensu dicitur Christus praedestinatus. Cap. 25 (3). Quod non debet dici homo dominicus.
[Distinctio VIII] Cap. 26 (1). An divina natura dici debeat nata de Virgine. Cap. 27 (2). De gemina nativitate Christi qui bis natus est.
[Distinctio IX] Cap. 28 (1). De adoratione exhibenda humanitati Christi.
[Distinctio X] Cap. 29 (1). An Christus secundum quod homo sit persona vel aliquid. Cap. 30 (2). An Christus secundum quod homo sit adoptivus filius. Cap. 31 (3). An persona vel natura praedestinata sit.
[Distinctio XI] Cap. 32 (1). Utrum Christus sit creatura vel factus. Cap. 33 (2). De perfidia et poena Arii.
[Distinctio XII] Cap. 34 (1). An homo ille semper fuerit. Cap. 35 (2). An Deus alium sumere potuit vel aliunde quam de genere Adae. Cap. 36 (3). Si homo ille potuerit peccare vel non esse Deus. Cap. 37 (4). Si Deus potuit assumere hominem in sexu muliebri.
[Distinctio XIII] Cap. 38 (1). De sapientia et gratia Christi hominis, an in eis proficere potuerit.
[Distinctio XIV] Cap. 39 (1). Si anima Christi habuerit sapientiam parem cum Deo, et si omnia scit quae Deus. Cap. 40 (2). Quare Deus non dedit illi animae potentiam omnium ut scientiam.
[Distinctio XV] Cap. 41 (1). De hominis defectibus quos assumpsit Christus. Cap. 42 (2). De propassione et passione timoris vel tristitiae. Cap. 43 (3). De quibusdam capitulis Hilarii obscuris, quibus a carne Christi dolores passionis submoveri videntur. Cap. 44 (4). De tristitia Christi et eius causa secundum eundem. [DISTlNCTIO XVI] Cap. 45 (1). An in Christo fuerit necessitas patiendi et moriendi, quae est defectus generalis. Cap. 46 (2). De statibus hominis et quid Christus de singulis acceperit.
[Distinctio XVII] Cap. 47 (1). Si omnis Christi oratio vel voluntas impleta sit. Cap.48 (2). De voluntatibus Christi secundum duas naturas. Cap. 49 (3). De capitulis quibusdam Ambrosii et Hilarii, ubi de dubitatione et timore Christi agitur.
[Distinctio XVIII] Cap. 50 (1). Si Christus meruit sibi et nobis, et quid sibi et quid nobis. Cap. 51 (2). Quod a conceptu meruit Christus sibi idem quod per passionem. Cap. 52 (3). De eo quod scriptum est: Donavit illi nomen quod est supra omne nomen. Cap. 53 (4). Si Christus sine omni merito habere valuit quod merito obtinuit. Cap. 54 (5). De causa passionis et mortis Christi.
[Distinctio XIX] Cap. 55 (1). Qualiter a diabolo et a peccato redemit nos Christus per mortem. Cap. 56 (2). Cur Deus homo et mortuus. Cap. 57 (3). Quomodo a poena nos redemit Christus. Cap. 58 (4). Quomodo poenam nostram portavit. Cap. 59 (5). Si solus Christus redemptor ut mediator debet dici. Cap. 60 (6). De mediatore. Cap. 61 (7). Secundum quam naturam sit mediator.
[Distinctio XX] Cap. 62 (1). Quod alio modo potuit liberare. Cap. 63 (2). Quare isto modo potius. Cap. 64 (3). Qua iustitia sit victus diabolus. Cap. 65 (4). De causa inter Deum et hominem et diabolum. Cap. 66 (5). De traditione Christi facta a Iuda, a Deo, a Iudaeis. Cap. 67 (6). Utrum Christi passio sit opus Dei vel Iudaeorum.
[Distinctio XXI] Cap. 68 (1). Si in Christi morte separata fuit anima vel caro a Verbo. Cap. 69 (2). Qua ratione dicitur Christus mortuus vel passus.
[Distinctio XXII] Cap. 70 (1). Si Christus in morte fuit homo. Cap. 71 (2). Si Christus ubicumque est sit homo. Cap. 72 (3). Quod Christus ubique totus est, sed non totum: ut totus est homo vel Deus, sed non totum. Cap. 73 (4). Si ea quae dicuntur de Deo vel de Filio Dei, possint dici de homine illo vel de filio hominis.
[Distinctio XXIII] Cap. 74 (1). Si Christus habuerit fidem, spem ut caritatem. Cap. 75 (2). Quid sit fides. Cap. 76 (3). Quot modis dicitur fides. Cap. 77 (4). Quid sit credere Deum vel Deo vel in Deum. Cap. 78 (5). De informi qualitate mentis quae in malo christiano est. Cap. 79 (6). Quomodo dicatur una fides. Cap. 80 (7). Quod fides est de his quae non videntur proprie, ipsa tamen videtur ab eo in quo est. Cap. 81 (8). Descriptio fidei. Cap. 82 (9). Quare sola fides dicitur fundamentum.
[Distinctio XXIV] Cap. 83 (1). Quomodo intelligendum est illud: Cum factum fuerit credatis. Cap. 84 (2). Si Petrus habuit fidem passionis quando vidit hominem illum pati. Cap. 85 (3). Si aliqua sciuntur quae credantur.
[Distinctio XXV] Cap. 86 (1). De fide antiquorum. Cap. 87 (2). De fide simplicium. Cap. 88 (3). Quae ante adventum credere sufficiebat. Cap. 89 (4). De fide Cornelii. Cap. 90 (5). De aequalitate fidei, spei et caritatis et operis.
[Distinctio XXVI] Cap. 91 (1). De spe, quid sit. Cap. 92 (2). De quibus sit spes. Cap. 93 (3). Quo differant fides et spes. Cap. 94 (4). Si in Christo fuerit fides vel spes. Cap. 95 (5). Si iusti in inferno fidem et spem habuerunt.
[Distinctio XXVII] Cap. 96 (1). De caritate Dei et proximi quae in Christo et in nobis est. Cap. 97 (2). Quid sit caritas. Cap. 98 (3). Si eadem caritate diligitur Deus et proximus. Cap. 99 (4). Quare dicuntur duo mandata caritatis. Cap. 100 (5). De modo diligendi. Cap. 101 (6). De impletione illius mandati: Diliges Deum ex toto corde. Cap. 102 (7). Quod alterum mandatum in altero est. Cap. 103 (8). Quae caritate diligenda sint.
[Distinctio XXVIII] Cap. 104 (1). Si iubemur totum proximum diligere et nos totos. Cap. 105 (2). Quod in dilectione proximi includitur dilectio angelorum. Cap. 106 (3). Quid sit proximus. Cap. 107 (4). Quibus modis dicitur proximus.
[Distinctio XXIX] Cap. 108 (1). De ordine diligendi: quid prius, quid post. Cap. 109 (2). An omnes homines pariter diligendi sint. Cap. 110 (3). De gradibus caritatis
[Distinctio XXX] Cap. 111 (1). Si melius est diligere inimicos quam amicos.
[Distinctio XXXI] Cap. 112 (1). Si caritate semel habita amittatur. Cap. 113 (2). Quare fides, spes, scientia dicuntur evacuari, et non caritas, cum et ipsa sit ex parte. Cap. 114 (3). Si Christus ordinem diligendi servavit quem nos.
[Distinctio XXXII] Cap. 115 (1). De caritate Dei. Cap. 116 (2). Quomodo Deus dicitur magis diligere vel minus hunc vel illum. Cap. 117 (3). Quod dupliciter inspicienda est dilectio Dei. Cap. 118 (4). Si quis magis vel minus diligitur a Deo uno tempore quam alio. Cap. 119 (5). Si Deus ab aeterno dilexit reprobos.
[Distinctio XXXIII] Cap. 120 (1). De quatuor virtutibus principalibus. Cap. 121 (2). Utrum et in Christo fuerint et in angelis sint. Cap. 122 (3). De usibus earum.
[Distinctio XXXIV] Cap. 123 (1). De septem donis Spiritus Sancti. Cap. 124 (2). Utrum sint virtutes et sint in angelis. Cap. 125 (3). Utrum in Christo fuerint. Cap. 126 (4). De timorum distinctione. Cap. 127 (5). De casto et servili et initiali. Cap. 128 (6). Quo differant castus et servilis. Cap. 129 (7). Quod timor servilis et initialis dicitur initium sapientiae, sed differenter. Cap. 130 (8). Quomodo castus timor permanet in aeternum. Cap. 131 (9). Si timor poenae qui fuit in Christo, fuit servilis vel initialis.
[Distinctio XXXV] Cap. 132 (1). De sapientia et scientia, quo differant. Cap. 133 (2). In quo differat sapientia ab intellectu. Cap. 134 (3). Utrum intellectus et scientia quae inter dona numerantur sint illa quae naturaliter habet homo.
[Distinctio XXXVI] Cap. 135 (1). De connexione virtutum, quae non separantur. Cap. 136 (2). An cunctae virtutes pares sint in quocumque sint. Cap. 137 (3). Quomodo in caritate tota lex pendet.
[Distinctio XXXVII] Cap. 138 (1). De decem mandatis, quomodo contineantur in duobus. Cap. 139 (2). Quare idolum nihil esse in mundo dicitur. Cap. 140 (3). Quare in Spiritu Sancto proprie dicitur fieri remissio peccatorum. Cap. 141 (4). De sensu spirituali et carnali Legis. Cap. 142 (5). De furto. Cap. 143 (6). De mendacio.
[Distinctio XXXVIII] Cap. 144 (1). De triplici genere mendacii. Cap. 145 (2). De octo speciebus mendacii. Cap. 146 (3). Quid sit mendacium. Cap. 147 (4). Quid mentiri. Cap. 148 (5). Quod omne mendacium peccatum sit, sive prosit sive non, et quare. Cap. 149 (6). In quibus rebus cum periculo erratur vel non.
[Distinctio XXXIX] Cap. 150 (1). De periurio. Cap. 151 (2). An sit periurium quod non est mendacium. Cap. 152 (3). De triplici modo periurii. Cap. 153 (4). An iuratio sit malum. Cap. 154 (5). De iuramento quod fit per creaturas. Cap. 155 (6). Quae iuratio sit gravior: an quae fit per Deum, an quae fit per creaturas, vel per Evangelium. Cap. 156 (7). Quid est dicere: Per Deum. Cap. 157 (8). De illis qui iurant per falsos deos. Cap. 158 (9). Quod iuramentum vel promissio contra Deum facta non est tenenda. Cap. 159 (10). Si est periurus, qui non facit quod incaute iurat. Cap. 160 (11). De illis qui verborum calliditate iurant. Cap. 161 (12). De illo qui cogit aliquem iurare.
[Distinctio XL] Cap. 162 (1). Quare Lex dicitur comprimere manum, non animum. Cap. 163 (2). Quae sit littera occidens. Cap. 164 (3). De Legis et Evangelii distantia. |