BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Liber II

Distinctio I

 

Cap. 1.

Quod unum est principium rerum, non plura.

Cap. 2.

Quid sit creare, quid facere.

Cap. 3.

Secundum quam rationem dicuntur de Deo huiusmodi verba: agere, facere.

Cap. 4.

Quare rationalis creatura facta sit, id est homo vel angelus.

Cap. 5.

Quomodo dicitur homo factus propter reparationem angelici casus.

Cap. 6.

Quare ita homo sit institutus, ut unita sit anima corpori.

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

Cap. 1.

1. Unum esse rerum principium ostendit, non plura, ut quidam putaverunt. – Beda*. Creationem rerum insinuans Scriptura, Deum esse creatorem initiumque temporis atque omnium, visibilium vel invisibilium creaturarum, in primordio sui ostendit dicens: 'In principio creavit Deus caelum et terram'. His etenim verbis Moyses, Spiritu Dei afflatus, in uno principio a Deo creatore mundum factum refert, elidens errorem quorundam plura sine principio fuisse principia opinantium.

2. Strabus: Plato tria dixit principia*. Plato namque tria initia existimavit, Deum scilicet, et exemplar, et materiam, et ipsa increata, sine principio, et Deum quasi artificem, non creatorem. 

 

Cap. 2.

Ex qua ratione proprie dicitur creator, et quid sit creare, quid facere. Creator enim est, qui de nihilo aliqua facit, et creare proprie est de nihilo aliquid facere; facere vero, non modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia. Unde et homo vel angelus dicitur aliqua facere, sed non creare; vocaturque factor sive artifex, sed non creator. Hoc enim nomen soli Deo proprie congruit, qui et de nihilo quaedam, et de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo creator et opifex et factor. Sed creationis nomen sibi proprie retinuit, alia vero etiam creaturis communicavit. In Scriptura tamen saepe creator accipitur tanquam factor et creare sicut facere, sine distinctione significationis. 

 

Cap. 3.

1. Quod haec verba, scilicet facere et agere et huiusmodi, non dicuntur de Deo secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. Verumtamen sciendum est haec verba, scilicet facere, creare, agere et huiusmodi alia, de Deo non posse dici secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. Quippe cum dicimus eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi intelligimus inesse, vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet accidere, sed eius sempiternae voluntatis novum aliquem significamus effectum, id est aeterna eius voluntate aliquid noviter exsistere.

2. Ex quo sensu dicitur Deus aliquid facere*. Cum ergo dicitur aliquid facere, tale est ac si dicatur iuxta eius voluntatem vel per eius voluntatem aliquid noviter contingere vel esse: ut in ipso nihil novi contingat, sed novum aliquid sicut in eius aeterna voluntate fuerat fiat, sine aliqua sui motione vel mutatione. Nos vero operando mutari dicimur, quia movemur: non enim sine motu aliquid facimus. – Deus ergo facere vel agere aliquid dicitur, quia causa est rerum noviter exsistentium, dum eius voluntate res novae esse incipiunt quae ante non erant, absque ipsius agitatione: ut actus proprie dici non queat, cum videlicet actus omnis in motu consistat, in Deo autem motus nullus est.

3. Per simile ostendit*. Sicut ergo ex calore solis aliqua fieri contingit, nulla tamen in ipso vel in eius calore facta motione vel mutatione, ita ex Dei voluntate nova habent esse sine mutatione auctoris, qui est unum et solum principium omnium.

4. Aristotiles tria. – Strabus*. Aristotiles vero duo principia dixit, scilicet materiam et speciem, et tertium 'operatorium' dictum; mundum quoque semper esse et fuisse.

5. Quod catholicum est docet. – Beda*. Horum ergo et similium errorem Spiritus Sanctus evacuans, veritatisque disciplinam tradens, «Deum in principio temporum mundum creasse et ante tempora aeternaliter exstitisse significat: ipsius aeternitatem et omnipotentiam commendans, cui voluisse facere est», quia, ut praediximus, ex eius voluntate et bonitate res novae exsistunt. – Augustinus in Enchiridion*. Credamus igitur «rerum creatarum, caelestium vel terrestrium, visibibilium vel invisibilium, causam non esse nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et verus». Cuius tanta est bonitas, ut summe bonus beatitudinis suae, qua aeternaliter beatus est, alios velit esse participes: quam vidit et communicari posse et minui omnino non posse. Illud igitur bonum, quod ipse erat et quo beatus erat, sola bonitate, non necessitate, alii communicari voluit, quia summe boni erat prodesse velle, et omnipotentissimi noceri non posse. 

 

Cap. 4.

1. Quare rationalis creatura facta sit. Et quia non valet eius beatitudinis particeps exsistere aliquis nisi per intelligentiam, quae quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur, fecit Deus rationalem creaturam, quae summum bonum intelligeret, et intelligendo amaret, et amando possideret, et possidendo frueretur.

2. Quomodo distincta sit rationalis creatura. Eamque hoc modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret nec corpori uniretur, scilicet angeli; pars corpori iungeretur, scilicet animae. Distincta est itaque rationalis creatura in incorpoream et corpoream; et incorporea quidem angelus, corporea vero homo vocatur, ex anima rationali et carne subsistens. Conditio ergo rationalis creaturae primam causam habuit Dei bonitatem.

3. Quare creatus sit homo vel angelus. Ideoque si quaeritur quare creatus sit homo vel angelus, brevi sermone responderi potest: propter bonitatem eius. Unde Augustinus in libro De Doctrina Christiana: «Quia bonus est Deus, sumus; et in quantum sumus, boni sumus».

4. Ad quid creata sit rationalis creatura. Et si quaeritur ad quid creata sit rationalis creatura, respondetur: ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo. In quibus proficit ipsa, non Deus. Deus enim, perfectus et summa bonitate plenus, nec augeri potest, nec minui. Quod ergo rationalis creatura facta est a Deo, referendum est ad Creatoris bonitatem et ad creaturae utilitatem.

5. Brevissima responsio cum quaeritur quare vel ad quid facta sit rationalis creatura. Cum ergo quaeritur quare vel ad quid facta sit rationalis creatura, brevissime responderi potest: propter Dei bonitatem et suam utilitatem. Utile nempe ipsi est servire Deo et frui eo. Factus ergo angelus sive homo propter Deum dicitur esse: non quia creator, Deus et summe beatus, alterutrius indiguerit officio, qui bonorum nostrorum non eget; sed ut serviret ei ac frueretur eo, cui servire regnare est. In hoc enim proficit serviens, non ille cui servitur.

6. Sicut factus est homo ut Deo serviret, sic mundus ut serviret homini. Et sicut factus est homo propter Deum, id est ut ei serviret, ita mundus factus est propter hominem, scilicet ut ei serviret. Positus est ergo homo in medio, ut et ei serviretur et ipse serviret; ut acciperet utrinque et reflueret totum ad bonum hominis: et quod accepit obsequium, et quod impendit. Ita enim voluit Deus sibi ab homine serviri, ut ea servitute non Deus, sed homo serviens iuvaretur; et voluit ut mundus serviret homini, et exinde similiter iuvaretur homo.       7. Quomodo omnia nostra sunt. Totum igitur bonum hominis erat, et quod factum est propter ipsum, et propter quod factus est ipse. – Augustinus*. 'Omnia enim', ut ait Apostolus, 'nostra sunt', scilicet superiora et aequalia et inferiora. Superiora quidam nostra sunt ad perfruendum, ut Deus Trinitas; aequalia ad convivendam, scilicet angeli, qui, etsi modo nobis sint superiores, in futuro erunt aequales; qui et modo nostri sunt, quia ad usum nobis sunt, sicut res dominorum dicuntur esse famulorum, non dominio, sed quia sunt ad usum eorum. Ipsique angeli in quibusdam Scripturae locis nobis servire dicuntur, dum propter nos in ministerium mittuntur. 

 

Cap. 5.

Quomodo dicitur aliquando in Scriptura homo factus propter reparationem angelici casus. De homine quoque in Scriptura interdum reperitur quod factus sit propter reparationem angelicae ruinae. Quod non ita est intelligendum, quasi non fuisset homo factus si non peccasset angelus; sed quia inter alias causas praecipuas, hacc etiam nonnulla exstitit. – Nostra igitur sunt superiora et aequalia; nostra etiam sunt inferiora, quia ad serviendam nobis facta. 

 

Cap. 6.

1. Quare anima sit unita corpori. Solet etiam quaeri, cum maioris dignitatis esse videretur anima si absque corpore permansisset, cur unita sit corpori.

2. Prima causa*. Ad quod primo dici potest: quia Deus voluit, et voluntatis eius causa quaerenda non est.

3. Secunda*. Secundo autem dici potest quod ideo Deus voluit eam corpori uniri, ut in humana conditione ostenderet novum exemplum beatae unionis quae est inter Deum et spiritum, in qua diligitur 'ex toto corde' et videtur 'facie ad faciem'. Putaret enim creatura se non posse uniri Creatori suo tanta propinquitate ut eum tota mente diligeret et cognosceret, nisi videret spiritum, qui est excellentissima creatura, tam infimae, id est carni, quae de terra est, in tanta dilectione uniri ut non valeat arctari ad hoc ut velit eam relinquere, sicut Apostolus ostendit dicens: 'Nolumus corpore exspoliari, sed supervestiri': per quod ostenditur spiritum creatum Spiritui increato ineffabili amore uniri.

4. Pro exemplo igitur futurae societatis quae inter Deum et spiritum rationalem in glorificatione eiusdem perficienda erat, animam corporeis indumentis et terrenis mansionibus copulavit, luteamque materiam fecit ad vitae sensum vegetare: ut sciret homo quia, si potuit Deus tam disparem naturam corporis et animae in foederationem unam et in amicitiam tantam coniungere , nequaquam ei impossibile futurum rationalis creaturae humilitatem, licet longe inferiorem, ad suae gloriae participationem sublimare. – Quia ergo pro exemplo rationalis spiritus in parte usque ad consortium terreni corporis humiliatus est, ne forte in hoc nimis depressus videretur, addidit Dei providentia ut postmodum cum eodem corpore glorificato ad consortium illorum qui in sua perstiterant puritate sublimaretur: ut quod minus ex dispensatione Creatoris sui acceperat conditus, postmodum per gratiam eiusdem acciperetglorificatus. Sic ergo conditor Deus, rationales spiritus varia sorte pro arbitrio voluntatis suae disponens, illis quos in sua puritate reliquerat sursum in caelo mansionem, illis vero quos corporibus terrenis sociaverat deorsum in terra habitationem constituit; utrisque regulam proponens obedientiae, quatenus et illi ab eo ubi erant non caderent, et isti ab eo ubi erant, ad id ubi non erant ascenderent. Fecit itaque Deus hominem ex duplici substantia, corpus de terra fingens, animam vero de nihilo faciens.

5. Tertia*. Ideo etiam unitae sunt animae corporibus, ut in eis Deo famulantes, maiorem mereantur coronam.

6. Post sacramentum Trinitatis de creatura tripartita agendum est, et prius de digniori, id est angelica. Ex praemissis apparet rationalem creaturam in angelicam et humanam fuisse distinctam, quarum altera tota est spiritualis, id est angelica; altera, ex parte spiritualis, ex parte corporalis, id est humana. – Cum itaque de his tractandum sit, scilicet de spirituali et corporali creatura, de rationali et de non rationali, primo de rationali et spirituali, id est de angelis, agendum videtur, ut a contuitu Creatoris ad cognitionem creaturae dignioris ratio nostra intendat; deinde ad considerationem corporeae, tam illius quae est rationalis quam illius quae non est rationalis, descendat, ut Trinitatis increatae sacramentum tripartitae creaturae eique concretorum atque contingentium sequatur documentum.